top of page

PARS QUARTA: DE MODO SPIRITUS SANCTI PROCESSIONIS ET PRINCIPIO QUOD SPIRATIONIS

Cap. I Ratio mutui amoris spirativi apud theologos post-tridentinos

Rationibus a S. Thoma et Scoto prolatis theologi lineam a schola augustiniana expugnatam omnino deserere nolentes, positiones veteres ad minimum reconstruere coacti sunt. Qua de causa sine difficultate unum apud eos observari potest argumentum ex amicitia ut perfectissimo et fecundissimo amore dictum, non amplius tam audaciter urgeri, quamvis nihilominus sustineatur.[282]

Aliud autem assertum Patrem et Filium spirare ut omnino unum, sicut contendit Scotus, nondum peremptorie probatum visum est. Quaeritur iterum, num pluralitas suppositorum ipsam spirationem tandem aliquando aliquomodo attingat. Concesso amicitiam in Deo non esse amorem perfectionem, non ideo negatur, dilectionem mutuam esse diversae rationis ac dilectionem sui ipsius. Ad amorem altruisticum eliciendum necessario duo supposita requiruntur. Aliis verbis, spirente Patre et Filio ut sint omnino unum, an vero ut distincti?[283] Quaestio sub hac forma proposita nondum sufficienter exhausta ac propterea non sine frutetu saeculis posttridentinis discussa est. Quia S. Thomas et Scotus diversimode ad rem respondere videntur, ideo theologi recentiores in duo diversa castra secesserunt. Sub vexillum doctoris angelici[284] Vasquez, Gregorius de Valentia, Salmanticenses, Ruiz alique se adscriptos esse putant, partem autem doctoris subtilis Suarez tenet, non in omnibus tamen eum sequens.

1 Secundum D.-Scotum, ut dictum est, dualitas personarum ex parte principii Spiritus Si non postulatur, quia virtus spirativa ex sese indifferens est ad unum vel plura supposita. Amor, per quem Spiritus S. procedit, non minus in Patre solo perfectus est, quam in Patre et Filio simul. Ex altera parte Godofredus, unus e primis discipulis Aquinatis, contradicens affirmat tertiam personam productam per modum amoris necessario duo supposita distincta exigere. Si enim Spiritus S. a duobus personis non prodiret nec per voluntatem divinam produceretur:

„Principium suae (Sp. Si) productionis est vis spirativa in quantum fundatur in essentia divina sub ratione amoris mutui duorum, sed talis modus amoris non potest intelligi, nisi ut est Patris et Filii simul; ergo non potest intelligi Spiritus S. procedere per modum voluntatis, si non ponatur procedere a Filio sicut et a Patre“.[285]

Ut difficultas haec in meliore luce collocetur, Suarez cogitationem cuiusdam suppositionis in SS. Trinitate suggerit, qua nullo pacto in Deo omnia metaphysica necessitate esse in dubium vocatur. Ad conceptus enim nostros subtiles melius efformandos hypotheses quandoque spernendae non sunt, quaque de causa plures insignes doctores, non excluso ipso S. Thoma, iisdem usi sunt. Ponatur ergo casus, in quo per impossibile Pater nullum Verbum produceret. Quod non tam absolute in se contradicentia animadvertit Suarez, quia Verbum in Deo non ex indigentia, sed ex interna fecunditate profertur. Alioquin et S. Thomas hanc tritam disputationem, an Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet, a limine ut prorsus incogitabilem reiceret. Non obstante ergo sterilitate actus intellectus divini, voluntas tamen antecedente cognitione essentiae divinae, adhuc productiva et fecunda esse posset et ita Spiritus per voluntatem procederet. Sermo est de Spiritu Sancto, „ut sic“ seu de persona procedente per facultatem volitivam abstrahendo ab hoc concreto statu, qualis nunc in S. Trinitate est, ubi tertia persona ex vi hypostaticae distinctionis suae a duobus spirari exigit.

“Ergo breviter in hac re sentio, aliud esse loqui formaliter ac praecise de productione amoris vel Spiritus Si ut sic, aliud vero de productione huius tertiae personae in individuo, quatenus per hanc proprietatem personalem constituitur ex vi suae processionis“.[286]

Si adversarii Scoti inde necessitatem processionis Spiritus Si sec. amorem mutuum trahunt, quod tertia persona per voluntatem non procederet, nihil probant. Nam et Suarez ipse contra Scotum defendit, futurum esse, ut Spiritus S. a Filio non distingueretur, si ab eo non spiraretur, quamvis hanc suppositionem processionis Spiritus Si per voluntatem ab una persona faciat. Finis, quem Suarez introducta distinctione assequi vult, est confirmatio concussae thesis Scoti, quod Pater et Filius spirant ut unum sunt et nullo modo ut distincti. Ut patet, processio sec. amorem etiam ab una persona cogitabilis est ideoque de ratione Spiritus Si procedentis sec. amorem esse nequit, ut a pluribus spiretur. Itaque, quia voluntas divina fecunda in unica hypostasi subsistens bene cogitari potest, concomitantia Filii in productione tertiae personae aliunde petenda est.

II Contra tale argumentum statim surrexerunt Vasquez,[287] Salmanticenses,[288] quos secuti sunt multi alii, praesertim Thomistae. Quamvis Suarezii absurdam suppositionem admittant, omnino tamen consequentiam negant, acsi iste Spiritus fictus eandem characteristicam (personalem) proprietatem habiturus esset, sicut nunc Spiritus Sanctus. Nam Spiritus ut sic seu formaliter sumptus, etsi per voluntatem ab una persona produceretur, non ut reciprocus amor spiraretur, ad quem necessario duo supposita distincta postulantur. Tripliciter enim principium plures personas exigere potest, aut ex parte ipsius principii productivi aut ex parte producti, aut ex utraque. Virtus productiva potest esse talis conditionis, ut non exeat in actum, nisi pluribus (ut e. gr. in creatione) prius communicata sit. Sed haec pluralitas ut talis, fatentibus omnibus, in ipsum opus non influit. Nemo est, dicunt ipsi, quin consentiat, futurum esse, ut eadem omnino creatio esset, si natura divina per impossibile in una tantum persona subsisteret, ac modo in tribus est. Ratio huius est, quia creatio et conservatio et omnia opera ad extra ex omnipotentia divina, quae ad perfectionem essentiae pertinet, proveniunt atque eadem omnipotentia divina ex intrinseca natura sua per communicationem pluribus suppositis non modificatur. Creant tres, quoniam natura divina, prius quam ad extra agat, ad intra tribus distinctis communicata esse debet.

Aliter res in spiratione se habet. Dualitas personarum spirantium non solum inde derivatur, quod vis spirativa producto Verbo necessario iam in duobus invenitur, sed quia formale constitutivum ipsius personae spiratae id exigit. Non eiusdem proprietatis characteristicae Spiritus S. esset, si ab una persona procederet, ac nunc est, quando ut nexus et amor unitivus duorum procedit. Spiritus S. una virtute, sed connotata distinctione personali duorum spiratur. Verum est in Patre solo totam virtutem spirativam contineri et etiam in Filio solo, sed conditio plena deest ad producendum Spiritum S., in quo ratio mutui amoris verificetur.

Quod Pater et Filius ab intrinseco vi personalis proprietatis Spiritus Si ad eius spirationem postulantur, innuit iam S. Augustinus tertiam personam „communionem consubstantialem“ seu nexum appellans. Neeti autem dilectione possunt tantum ad minus duae personae et numquam una. Ita profecto ad Spiritus Si personalem proprietatem constituendam duo supposita prae requiruntur. Sed contra Scotus animadvertit: Spiritus S. nexus est, quia Pater et Filius in eo, ut in communi producto nectuntur“.[289] Quae responsio facile retorquetur: Talis nexus mera denominatio esset et creatura eodem modo quamvis contingenter trium nexus diceretur, cum etiam Pater et Filius et Spiritus S. in uno opere uniantur. Nec specialis ratio adesset, cur tanta cum emphasi Spiritus S. nexus amborum nuncuparetur.[290] Propterea S. Thomas ambos spirantes Spiritu So formaliter ita uniri affirmat, ac si diceremus, aliqua duo corpora uniri per aliquem liquorem ab eis procedentem. Et ita Pater et Filius uniuntur Spiritu So.[291]

Ratio formalis nexus, instat Suarez urgens Varronis et Scoti rationem, non convenit Spiritui So per se, sed de facto ut in creatione, quia amor unitivus in Deo perfectionem amoris non auget, ut per longum et latum Scotus probat: Aequaliter perfectus Spiritus S. a solo Patre esset atque solummodo denominatio „nexus“ deesset, quae rationis et non realis est. Nam si mutua dilectio in Deo tantum relationem rationis addit, realis proprietas nexus Spiritui So inde convenire et ad eius constitutionem in esse personae pertinere nequit. Ut dictum ergo est esse „nexum“ denominationem esse rationis.

Quibus controversia non finitur. Patet non omnes rationes, quae ex parte Scoti propositae sunt, aeque esse fundatas. Quam ob rem Vasquez, Salmanticenses alique non dant manus victas, sed plus minusve ita arguunt: Quamquam amor mutuus Patris et Filii ex sese non relationem realem sed rationis significat, nondum sequitur, quod sit mera denominatio. Nam habitudo Patris et Filii et viceversa in amore productivo connotat quidem tantum distinctionem rationis, sed fundatam in re, i. e. in reali oppositione personarum spirantium, quae realiter mutuo se diligunt. Si quaeramus apud eos, ubinam tandem ista dualitas collocanda sit, respondent Idem simplicissimus actus amoris in Patre et in Filio investitur proprio eorum charactere personali et realis relationis opposito termino spirato realem proprietatem „nexus“ duorum confert. Non ex parte principii quo, sed principii quod requiritur dualitas.

Ad melius istum conceptum intelligendum, modificationem hanc eiusdem numerice dilectionis sequenti modo notare iuvat: P+f = F+p. Amor in P(atre) f(ilium) ut distinctam personam respicit et amor in F(ilio) p(atrem) ut distinctum. Summa eius est reciproca dilectio et per consequens Spiritus S. ut terminus huius dilectionis, qui ex intrinseca sua personali constitutione ut mutua charitas procedit. Sic salvatur et unitas principii in ista explicatione et necessitas hypothetica duarum personarum, in casu si hypostasis producta sec. amorem amicitiae spirari debet.

Graphice hanc ideam triangulus aequilateralis repraesentat, in quo latera personas et contentus campus inter lineas P et F communem virtutem spirativam resp. amorem reciprocum designant.

III Quae subtilis argumentatio posttridentinorum adversarium Scoti, quin ex communi fonte deprompta sit, nullum dubium est. Apud Caietanum tota solutio sufficienter proposita habetur. Unus actus spirationis ratione principii quod dualitate ad amorem mutuum necessaria informatur et diversificatur sec. diversos respectus.

„…Spiritum S. esse charitatem Patris et Filii, tenendum esse arbitror, quod principium spirativum quod in quantum huiusmodi exigit pluralitatem, quod dualitas est conditio spiratoris nullam addens perfectionem supra unitatem suppositi sed secunda persona addit solam conditionem requisitam ad principium quod. Ob cuius defectum (negative sumendo defectum) una sola persona non spiraret sicut ob eius abstractionem a perfectione et imperfectione nulla imperfecte sed singula quaeque perfecte spirat… Modus autem procedendi ut nexus, communio atque mutuus amor unitivus, qui convenire dicitur Spiritui So, intelligi non potest nisi sit a duobus ad minus: ac per hoc oportet per se pluralitatem invenire in spirativo principio quod“.[292]

Scotus necessitatem dualitatis in spiratione negat, quia sec. eum nec principium quo nec principium quod pluralitate ad complendam perfectionem indiget. Caietanus econtra in principio quod dualitati locum assignat. Duo supposita se habent ad modum conditionis, quae necessaria est ad amorem mutuum eliciendum, ita tamen ut nihil perfectionis ipsi principio inde accrescat.

IV Gregorius de Valentia nondum contentus ulterius processit et statuit ipsam dualitatem personarum non solum esse conditionem sine qua non, sed in rationem ipsius principii agentis influere, ideoque de ratione ipsius principii esse: „Nam quod per se et formaliter concurrit ad productionem alicuius est et influit (ut ita dicam) in illud; non est productionis conditio sed principium aut de ratione principii… Ergo dualitas suppositorum non est conditio sed pertinet ad rationem principii Spiritus Si“.[293] Tenet enim Gregorius contra Scotum, quod in Patre solo non esset perfecta virtus spirativa, sed in duobus et sub „principio Spiritus Si“ unum quoddam complectens et essentiam divinam et personas Patris et Filii et relationem spirativam intelligit.

Cum falsitas huius rigidae et solvage opinionis e tota expositione liqueat, uberiorem refutationem aggredi superfluum est. In memoriam revocatur hoc unum, quod in sententia quacumque ex usuetum propositis, personalitas est solum conditio actionis et tota perfectio principii ex ipsa natura divina derivatur. Si pluralitas suppositorum aliquomodo in constitutionem ipsius principii quod ingrederetur et voluntas amorem spirans aliquid perfectionis inde haberet, quomodo tunc de Valentia in difficultatem non impingit, quod principium sit compositum. Coalesceret enim ex partibus, quarum alterutra imperfecte in productionem influeret. Consequenter et simplicitas Spiritus Si pessumderetur.

Cap. II De relatione spiratoris - solutionis conclusio

Statu disputationis eiusque evolutione praemissis atque crisi singularum sententiarum instituta resolutio, postquam iam doctrinam S. Thomae liabavimus, in promptu concinnisque verbis ob oculos ponenda est.

Neminem effugit, quod tota hac posttridentina discussione et explicatione argumentatio instituta a vetere schola Richardiana et Franciscana quasi prolongatur. Omnibus fere theologis posttridentinis conceptus mutui amoris spirativi valde imperfectus prae lucet. Mirum, quod S. Thomam ut patronum semper advocant, non advertentes bene ad hoc S. Doctorem in Summa sua aliam viam demonstrationis et solutionis ostendisse, ubi pluribus ex istis impossibilibus suppositionibus non datur locus.

S. Thomas omnino eundem scopum explicationis quoad Spiritus Si processionem retinet, quem in Verbi generatione statuit. Filius procedit sec. intellectionem et personarum divinarum et essentiae et omnium eorum, quae in ipsa repraesentantur. In cognitione divina non datur prius nec posterius. „Pater enim intelligendo se et Filium et Spiritum S. et omnia alia, quae eius scientia continentur, concipit Verbum, ut sic tota Trinitas Verbo dicatur et etiam omnis creatura“.[294] Uno verbo secunda persona in Deo sec. cognitionem essentialem i. e. totius Dei generatur. Idem valet de spiratione. Processio Spiritus Si sec. amorem essentialen fit i. e. tam trium personarum, quam essentiae divinae et secundario omnium in ipsa repraesentatorum. Duplici sensu potest sumi diligere, essentialiter et notionaliter:

„Secundum quod essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu So, sed essentia sua… Secundum vero quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil est aliud, quam spirare amorem; sicut dicere est producere Verbum… Et Pater et Filius dicuntur diligentes Spiritu So vel amore producente et se et nos“.[295]

Inter amorem essentialem et notionalem non datur realis distinctio. Ideo Spiritus S. spiratur amor (amorosa impulsio), quo Pater amat Filium et viceversa et etiam quatenus Pater et Filius amant Spiritum S. et Spiritus S. Patrem et Filium. Ita ingeniose S. Thomas explicat amorem mutuum et perfectissimum, quem Richardus eiusque schola propugnavit. Spiritus S. procedit ut amor mutuus, quia in eo ut spirato sec. amorem essentialem verificatur etiam ratio reciprocae charitatis personarum divinarum. Consequenter ratio mutui amoris non in dualitate personarum spirantium ponenda, sed e necessitate processionis Spiritus Si sec. amorem essentialem, qui (quia a tribus personis divinis una eademque natura elicitur) mutuus sit oportet, deducenda est. Tertia persona divina a Patre et Filio procedit, non quatenus isti se invicem amant — nam totus Deus se ipsum diligit, — sed praecise ideo, quia amatio divina est in Patre et Filio cum relatione spirationis activa i. e. producendi Spiritum S. Quapropter superflua apparet ex hoc capite discussio, an necessariae sint duae hypostases in principio spirationis ad salvandam mutui amoris rationem in tertia persona. Iure merito haec a hodiernis theologis praetermittitur. Quae dicta sunt quoad modum processionis.

Alia res est, quando de principio spirationis seu de relatione agitur. Quia in Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio, ideo Pater et Filius sub respectu relationis spirationis activae nullo modo sibi opponuntur, sed una eademque Spiritum S. respiciunt. Ista relatio spirationis activae subsistens est iamque ideo principium quod spirationis, abstrahendo a personis Patris et Filii. Quia unum est principium quod spirationis, unus est Spirator. Theologi, qui in principio quod dualitatem personarum se invicem respicientium statuunt, Spiritus Si processionem non ut puram relationem sed per modum producti a duobus concipere videntur. Distinctio inter personas spirantes se habet tantum ad modum conditionis praeviae, videlicet quia omnem amorem praecedit intellectio, quae in Deo (sec. revelationem) generationem Verbi substantialis secumfert. Propterea eadem de Patre et Filio praedicatur, sed non ideo in se distinguitur aut dividitur. Eodem pacto ambo spirantes in ipso actu spirationis ut personae non confunduntur, sicut et in creatione tres distincti manent. Quia Pater et Filius realiter identici sunt cum spiratione activa, ideo dicuntur spirare Spiritum Sum. Hic posita est ratio, quod proprium Spiritui So est procedere a duobus.

Quae tota expositio unitatis principii spirationis e doctrina de relationibus divinis, quae nihil dicunt nisi purum ad aliud, per se fluit eaque non bene perspecta, difficultates insuperabiles oriuntur. Et quia decursu saeculorum ratio relationis in Deo nondum clare et perspicue proposita erat, confusio in conceptu principii quod spirationis evacuari non potuit. Sine dubio hic posita est ratio, cur tam multae ac diversae et sibi contradicentes hypotheses excogitatae fuerint.

Йосиф Сліпий - герб
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page