PARS SECUNDA: EXPLICATIONIS SCHOLASTICAE EVOLUTIO
Cap. I Antiquorum scholasticorum explicatio
1. Doctrina de uno principio spirationis novis viribus a S. Anselmo († 1109) suscepta est. Studiis SS. Patrum totus deditus et praeprimis S. Augustinum magna reverentia prosequens, eorum dicta colligit et modo praecisiore ac sibi proprio proponit necnon consequentias speculativas, quae eruendae remanebant, trahit. Quae S. Anselmus di tota sua doctrina generatim dixit, valent et de eius explicatione spirationis speciatim: "Nihil potui invenire me in ea dixisse, quod non catholicorum Patrum et maxime beati Augustini scriptis cohaereat" [66].
Laudatissimum suum axioma „omnia unum esse, ubi non obviet relationis oppositio“ — ut basin ponens, communem essentiam, in qua Pater et Filius nullo modo sibi opponuntur sed omnino unum sunt, ut principium Spiritus Sancti maxime urget: "Cum enim Pater et Filius non differant in unitate deitatis nec Spiritus procedat de Patre nisi de deitate; si eadem deitas est Filii, nequit intelligi, quomodo procedat de deitate Patris per deitatem Filii et non de eiusdem Filii deitate, nisi forte quis dicat Spiritum S. non procedere de deitate Patris, sed de paternitate: nec per deitatem Filii, sed per filiationem: quae opinio sua se patenti fatuitate suffocat" [67].
Obscuritas, quae in schemate graeco remansit et ab Augustino nondum dispersa erat, ab Episcopo Cantuariensi luce profundioris inquisitionis illuminatur. Neque e Patre ut Patre neque e Filio ut Filio, sed de utriusque communi deitate seu natura divina Spiritus S. procedit. Praeterea duobus exemplis — alioquin e traditione bene notis, — spirationis nempe comparatione cum fonte, rivo, lacu atque cum actu creationis thesim illustrat. Lacum dicit pater scholasticorum esse e fonte per rivum, et vero de re communi fontis et rivi, quae aqua est:
"Non ergo de hoc, unde differunt fons et rivus; sed de hoc in quo unum sunt, lacus existit. Si ergo non magis fons est hoc unde lacus est, quam rivus, nequit intelligi lacus magis esse de fonte quam de rivo. Sic itaque cum dicitur Deus Pater aut Filius aut Spiritus S.: una in tribus intelligitur essentia et unus Deus, quod nomen est ipsius significativum essentiae; sed in Patre intelligitur gignens, in Filio genitus et in Spiritu Sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens. Quemadmodum igitur lacus non est de hoc, unde diversi sunt ab invicem fons et rivus; sed de aqua unum sunt. Ita Spiritus Sanctus non est de hoc, unde alii sunt ab invicem Pater et Filius; sed de divina essentia, in qua unum sunt. Si ergo non magis est Pater hoc unde Spiritus S. est quam Filius, intelligi nequit cur magis sit de Patre quam de Filio" [68].
Quod exemplum valde materiale et crassum est atque, ut bene notat Janssens [69], plus disparitatis quam paritatis prae se fert. Attamen concedendum est Anselmum finem, quem prosequatur, optime assecutum esse. Contra Photianos dimicans, qui dualitatem hypostaseon nimis acuebant, opportune dualitatem in spiratione i. e. relativam oppositionem inter Patrem et Filium supprimere et communem naturam e duobus quasi eripere animo intendit eoque unum principium speculative firmare conatus est. Qua occasione difficultatem quoque quoad aequalitatem spirantium efficacissime removit.
Alterum exemplum sec. Augustinum est repetitum: Dualitatem personarum eodem modo se habere in spiratione ac trinitatem in creatione.
"...Quippe cum dicimus Deum principium creaturae, intelligimus Patrem et Filium et Spiritum S. unum principium, non tria principia... quoniam per hoc in quo unum sunt, non per hoc quod tres sunt... ita cum Spiritus S. dicitur esse de Patre et de Filio, non est de duobus principiis, sed de uno, quod est Pater et Filius, sicut est de uno Deo, qui est Pater et Filius" [70].
Si autem tertiam personam principaliter de Patre esse affirmatur, nihil aliud significatur, quam quod Filius a Patre habet hoc ipsum, ut Spiritus S. sit de illo; quoniam id quod est, habet
"a Patre. Non quemadmodum in rebus creatis, dum aliquid asserimus esse principaliter" [71].
Inculcata tantopere unitate essentiae ut principio spirationis, suspicio aliqua oritur, quomodo S. Anselmus mutuum amorem spirativum, secundum quem Spiritus S. procedit et quem magister eius sine ambagibus amorem amicitiae seu charitatis vocavit, intellexerit. Primum igitur S. Anselmus asserit Spiritum S. ut amorem Patris et Filii procedere. At non obstante dualitate personarum non duas sed unam dilectionem esse, quia non partim a Patre et partim a Filio aut alia a Patre et alia a Filio charitas elicitur. Totus enim et idem amor a duabus personis spiratur, sicut ab unaquaque separatim.
"Nam non ex relationibus suis, quae plures sunt, alia est enim relatio Patris, alia Filii, sed ex ipsa sua essentia, quae pluralitatem non admittit, emittunt Pater et Filius tantum pariter bonum. Sicut ergo singulus Pater est summus Spiritus et singulus Filius est summus Spiritus et simul Pater et Filius non duo sed unus Spiritus, ita a singulo Patre manat totus amor summi Spiritus et a singulo Filio totus et simul a Patre et Filio non duo toti, sed unus idemque totus" [72].
Anselmus filum argumentationis institutae et supra descriptae usque ad finem trahit: Amor productivus in communi essentia Patris et Filii fundamentum habet. Nunc autem ratio ei solvenda manet, quomodo ille amor mutuus sit. Nam ne levem quidem advertentiam effugit Episcopum Cantuariensem mutuum amorem in Deo modo alio et sibi proprio exponere. Et vero statim animadverti potest S. Anselmum aliquantulum a S. Augustino recedere vel potius ideam eius profundius explicare.
"Sed si se amat summus Spiritus, procul dubio se amat Pater, amat se Filius et alter alterum: quia singulus Pater est summus Spiritus et singulus Filius summus Spiritus: et ambo simul unus Spiritus. Et quia uterque pariter sui et alterius meminerit et se et alterum intelligit: et quoniam omnino idipsum est, quod amat vel amatur in Patre et quod in Filio, necesse est, ut pari amore uterque diligat se et alterum" [73].
Quae conclusio positis supra praemissis facile sequitur. Propter identitatem essentiae divinae amantis et amatae, Deus summus Spiritus (non quatenus relationibus paternitatis et filiationis sibi oppositus) spirat Spiritum Sanctum. Etiam apud Episcopum Cantuariensem iste amor est mutuus, sed ut ita dicatur reductive tantum. Pater amat se et suam essentiam. Atqui haec essentia est Filii et identica cum Filio, — secunda enim persona est idem summus Spiritus ac Pater. Ergo Pater amando se, amat mediante essentia et Filium et vice versa [74].
Forsan hac sua argumentatione S. Anselmus ansam dedit D. Scoto ad evolvendam novam theoriam Patrem et Filium nullo modo ut plures spirare sed ut unum sunt. Magnum enim influxum Episcopus Cantuariensis in scholam franciscanam oxoniensem exhibuit [75].
Superest, ut notetur ipsum terminum principii stabilitum esse. Cum usque dum apud Latinos „causa“ atque „principium“ usurpatum sit, distinctione ab Anselmo facta, usus primi termini paullatim evanuit et econtra secundi i. e. „principii“ praevaluit.
"Principium namque videtur nonnisi rei incipientis esse et causa nonnisi effectus alicuius: et Spiritus S. numquam incoepit esse nec est effectus alicuius. Quod enim incipit esse, proficit de non esse ad esse: et nomen effectus rei, quae fit, aptari videtur proprie. Quoniam tamen verum est, Filium esse de Patre et Spiritum S. de Patre et Filio, si suo ineffabili quodam modo intelligitur, quoniam aliter proferri nequit, dici non incongrue potest Pater quodammodo principium Filii et Pater et Filius principium Spiritus S." [76].
Quamvis rationes S. Anselmi non sint tam convincentes, traditione nomen „principii“ sanctum est.
2. Circa a. 1152 [77] Petrus Lombardus "libros IV sententiarum" edidit, in quibus quasi in compendio summa scientiae theologicae a tempore Patrum usque ad eius aetatem redacta fuit [78]. In quaestione nostra, quam l. I dist. IX, X, XIX discutit, S. Augustinum, quem ceteroquin in tota theologia sua magni facit [79], presse sequitur atque doctrinam eius quasi ad verbum reproducit. Etsi Lombardo propositum erat doctrinam antecessorum non evolvere, sed forma breviore tradere, nihilominus progressum notabilem in speculatione super unitatem principii spirationis fecit. Pater et Filius unum principium sunt, quia de communi essentia Spiritum S. proferunt — ita sonabat doctrina Anselmi. Magister sententiarum eum conceptum corrigit atque perficit. Ut praecisius illud "commune" determinet, terminum "notionis" introducit.
"...Sane intelligi potest Patrem et Filium eadem relatione vel notione principium dici Spiritus Si. Si vero quaeritur, quae sit illa notio quam ibi notat principium, nomen eius non habemus: sed non est ipsa paternitas vel filiatio: imo notio quaedam quae Patris est et Filii, qua ab aeterno Pater et Filius unum principium est Spiritus Si" [80].
Non sufficit ergo dicere Patrem et Filium, in quantum Deus sint, spirare, quia et Spiritus S. Deus est, at de se ipso non spiratur. Lombardus primus ipsam virtutem spirandi ut aliquid relativum expresse designavit.
Quoad amorem, per quem tertia persona procedit, Magister solum quod dictum erat reasumit:
"Spiritum S. dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scil. Pater diligit Filium et Filius Patrem" [81].
Magister Sententiarum aperte ergo docet Spiritum S. procedere ut amorem mutuum, quamquam in naturam eius ulterius non inquirit.
3. In "Sententias" Lombardi eius discipuli Gandulphus Bononiensis et Petrus Pictaviensis, laborem magistri suscipientes, profundiorem inquisitionem instituerunt. Varias quaestiones subtiliores movent, quibus dialectice sec. regulas grammaticales solvendis incumbunt [82]. Magister Gandulphus in opere "Sententiarum libri quatuor", a. 1160—1170 conscriptis [83], de Spiritu So in comparatione cum Lombardo plura habet. Etiam, nostrum quod spectat obiectum, quaestiones separatas de spirationis principio movet et semper textum Augustini prae manu habet, in quo profundiorem sensum quaerit et secundum quem solutiones suas proponit.
Cum Episcopo Hipponensi et tota traditione unum principium spirationis esse et Patrem et Filium eadem proprietate et eodem modo spirare tenet. Ad dictum Augustini "sed sicut pater et filius sunt unus deus et ad creaturam relative unus creator et unus dominus, sic relative ad spiritum sanctum unum principium", addit suam expositionem: "Id est sic relatione una spiritus sancti sunt principium pater et filius vel spirans spiritum sanctum" [84].
Longius se occupat quaestione: "An haec locutio sit vera: principium spiritus sancti est pater et filius". Responsio eius sic sonat:
"Ad quod dicitur, quod huius locutionis plures sunt sensus. Unus falsus scilicet: principium spiritus sancti, id est essentia vel persona vel proprietas, a qua est spiritus sanctus, est pater et filius; alii veri scilicet: principium spiritus sancti est pater et filius, id est pater et filius est principium spiritus sancti, id est spirant, ut ita dicam, spiritum sanctum; et secundum hunc intellectum hac locutione fit sermo de pluribus, quia de patre et filio. Item est alius huius locutionis intellectus verus: principium spiritus sancti est pater et filius, id est spiritus sanctus procedit a patre et filio, et secundum hunc intellectum hac locutione fit sermo de spiritu sancto" [85].
Ulterius aliam tangit difficultatem, an Pater et Filius a Spiritu So sit personaliter alius eo, quo principium Spiritus Si sit, et negative respondet, quia pater paternitate persona est.
"Unde dicendum videtur, quod etsi spiritus sanctus eo, quo procedit a patre et filio, sit personaliter alius a patre et filio, non tamen sequitur, quod pater vel filius eo, quo ipse est principium spiritus sancti, personaliter sit alius a spiritu sancto". Cui responsioni subiungit instantiam opponentis: "Si pater non haberet filium et esset principium spiritus, utrum illa proprietate, qua pater est principium spiritus, esset personaliter alius a spiritu sancto. Quod si esset, esset pater vel alia persona illa proprietate, qua ipse est principium spiritus. Ergo alia persona esset, quam pater, cum non esset pater ea proprietate, qua ipse est principium spiritus. Sed illam habet in se proprietatem, qua ipse est principium spiritus. Quare pater illa proprietate, qua ipse est principium spiritus, est alia persona quam pater". Ad hanc suppositionem per impossibile Gandulphus sequentem decisionem effert: "Ad quod dicitur, quia non quaerendum est, quid esset, si pater non gigneret filium, sed quaeritur modo, utrum pater illa proprietate, qua ipse est principium spiritus, personaliter ab aliqua persona sit alius. Vel potest dici, quod, si non gigneret filium et esset principium spiritus, quod personaliter a spiritu sancto esset alius illa proprietate, qua ipse est principium spiritus. Nec tamen sequitur: ergo illa proprietate, cum habeat eam, personaliter a spiritu sancto pater est alius. Veluti si filius non esset, illa proprietate, qua pater est principium spiritus sancti, differret ab omni persona alia a patre; non tamen sequitur: cum modo habeat illam proprietatem, qua ipse est principium spiritus, per illam differt ab omni persona alia a patre" [86].
Ut patet obiectio inaccurate dirimitur, cum Pater spiratione a tertia persona distinguatur, quamvis solum paternitas proprietas eius sit constitutiva et spiratio ut attributum concipiatur. At hac occasione a Magistro Bononiensi discussio de cogitata possibilitate processionis tertiae personae a Patre non genito Filio apperte suggeritur.
Pro relatione spirationis activae a Gandulpho primo nomen "spiratoris" introductum esse videtur: "Unde donator intelligitur spirator, ut ita dicam, et donum spiratum vel procedens" [87]. Ad quod dein Praepositinus alludit: "Tamen iste terminus spirator non multum est in usu et in auctoritate non inuenitur" [88].
Petrus Pictaviensis († 1205) [89] in significationem termini "principii" primum inquirit:
"Potest enim intelligi vel quod Pater et Filius uno modo spirant Spiritum S., vel quia una notione spirant Spiritum S., ut notetur vel identitas modi vel identitas notionis" [90].
Secundum haec principium supponit pro notione; qui terminus nec pro essentia, quia Spiritus S. sui ipsius esset principium, sumi potest nec pro notione cum persona, quia sunt duo spirantes et consequenter duo principia essent. Augustinus autem expresse unum docet [91].
Porro quaeritur, num Pater et Filius aliquid unum, quod principium Spiritus Si sit, constituant:
"Item Pater et Filius sunt principium Spiritus Si, ergo sunt unum vel idem principium Spiritus Si, a quo procedit Spiritus S. .. et ita essentia vel proprietas vel persona a qua procedit Spiritus S."
Ad hoc respondit verbis, quae sequuntur quibusque ideae alicuius subiecti in Patre et in Filio aut ex utroque simul compositi, via quasi praecluditur:
"Ideo distingue, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Si, id est sunt unum a quo procedit Spiritus S., falsum; sed una et eadem proprietate spirant Spiritum S., ...principium Spiritus Si est aliquid quod est Pater et Filius, falsum. Si vero sic, Spiritus S. procedit a Patre et Filio, verum est" [92].
Ac postea ventilatam difficultatem, num Pater et Filius idem principium sint, negative solvere videtur, ne hoc modo aliquid distinctum a Patre et Filio statuatur. Cum "principium spirativum" de duabus personis in Trinitate enuntiatur, sensu collectivo intelligendum est [93].
Ulterius ad propositum, num Pater et Filius unus auctor an duo auctores Spiritus Si sint, ita respondet:
"Quod nil noceret si diceretur Patrem et Filium esse duos auctores Spiritus Si, nec refertur pluralitas ad modos vel notiones, sed ad personas, quae eadem notione spirant Spiritum S. Non ideo tamen dandum, quod Pater et Filius sunt duo principia Spiritus Si, quia illud contradicit auctoritas (Augustinus)" [94].
Ultimo unum dictum Petri, quod et apud Gandulphum occurrit, adducendum est, quia quasi fundamentum in sententia Scoti et Suarez positum est.
"Item si Pater non genuisset Filium et esset principium Spiritus Si, eo quod esset principium Spiritus Si, esset alius a Spiritu So nec aliter nec alio modo esset principium Spiritus Si" [95].
Profecto hisce semen pro speculatione scotistica sparsum est et considerationi SS. Trinitatis, ut ita dicatur abstractae (non cogitando de hoc concreto ordine trium personarum) suppositionibus per impossibile factis, via patefacta est.
—
Apud antiquos scholasticos, ut conclusio consignetur, speculatio Augustini praecisiore modo expressa atque praesertim "principium spirationis" strictius determinatum est. Cum S. Hipponensis tantum generaliter locutus sit Patrem Filio dedisse, ut de ipso procedat Spiritus S., S. Anselmus gressum facit atque Patrem et Filium communi essentia tertiam personam spirare explicite enuntiat. Lombardus ultimam responsionem intantum restringit, ut essentia non absolute, sed notionaliter spectata (i. e. connotata relatione spirationis) principium spirativum sit. Apud primos scholasticos etiam ut in nucleo varia problemata continentur, quae posterioribus saeculis mota sunt. Tangitur iam quaestio de mutuo amore in nexu cum unitate principii ac de perfecta spiratione procedente a singulis personis. Cur sint duo spirantes, hoc dubium eis in mentem nondum venit. Solum Gandulphus et Petrus Pictaviensis quasi inconscie discussionem de possibilitate processionis Spiritus Si ab una persona praedicunt. Totum obiectum in varias partes coherentes distribuebatur et dismembrabatur, ast earum solutio posteriori aetati reservata est.
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Si, quia una communi relatione spirant — en summa speculationis in tota explicatione apud primaevos scholasticos enodata.
Ecco l'elaborazione del nuovo frammento di testo (che introduce il Capitolo II). Trattandosi dell'inizio di una nuova sezione del saggio accademico, la numerazione delle note riparte coerentemente in ordine sequenziale da dove ci eravamo interrotti, ovvero dal numero [96], applicando con rigore tutti i criteri editoriali concordati.
Cap. II De sententia mediaevalis augustinismi [96] (Amor amicitiae)
A) RICHARDUS VICTORINUS EIUSQUE ASSECTATORES
Ad excludenda duo principia theologi commune, quo Pater et Filius spirant, perpendebant, ad ipsam autem dualitatem personarum spirantium non attendebant. Interea in monasterio S. Victoris ad Parisios nova explicatio elaborata est, quae non tam veteri opponitur, quam potius defectum prioris supplet et quae totum conceptum unitatis principii spirativi in novas semitas, a pluribus sequentibus saeculis non derelictas, direxit. In mente habetur — Richardus Victorinus, unus e maximis theologis scholasticis ante S. Thomam [97].
I Ad genesim theoriae Victorini melius intelligendam, de alio theologo — ceterum originali usque ad excessum — Abaelardo (1079—1142) pauca praemittenda sunt, non acsi ipse ad hanc familiam pertineret (cum potius ab ea impugnatus sit), sed quia novum aliquod principium introduxit, quod fundamentum pro Richardi sententia facit et quod forsan ipsi Victorino ansam profundioris cogitationis in hac re praebuit.
Abaelardus charactere et doctrina Scoto (Eriugenae) valde affinis est. Uterque enim magnam praedilectionem patristicae graecae habuit et suis propriis viribus nimis confidens in haeresim lapsus est [98].
In construenda doctrina de processione Spiritus Si Abaelardo diagramma graecum lineae rectae praelucebat et conceptualismus philosophicus, ad quem ipse inclinabat, ut basis theoriam excogitatam sustentabat: Uni realitati obiectivae plures diversos conceptus correspondere posse [99]. Esse unum Deum, unum ens reale, quod tribus conceptibus a nobis attingatur, potentiae, sapientiae atque benignitatis seu charitatis. Quas ideas tribus personis divinis correspondere: Patrem esse potentiam, Filium sapientiam, Spiritum S. benignitatem. Filium a Patre nasci, Spiritum S. ut benignitatem e duobus procedere.
"Nomine vero Patris, ut diximus, potentia designatur, nomine Filii sapientia et nomine Spiritus Si bonus effectus erga creaturas" [100].
Cum autem sapientia ut pars potentiae consideretur, recte dicitur sapientiam a potentia nasci.
"Nam et species ex genere quasi gigni vel creari philosophi dicunt, secundum hoc scilicet, quod ex ipso, ut dictum est, esse contrahunt" [101].
Spiritum S. esse eiusdem substantiae atque alias personas e substantia autem Patris gigni non dicitur, quia ut benignitas a duobus procedat.
"Tale est ergo Patrem et Filium esse principium Spiritus Si, ac si dicamus Spiritum ex ambobus per effectum procedere, hoc est potentia Dei moderante eius ratione ad a(u)ctum perduci" [102].
Ita spiratio a Patre per intermedium Filium perficitur.
Modum spirationis scil. processionem per benignitatem Abaelardus non concipit ut charitatem immanentem Dei, sed ut processionem ad creaturas. Ad se ipsum enim neminem benignum esse.
"Benignitas quippe ipsa, quae hoc nomine demonstratur, non est aliqua in Deo potentia sive sapientia, cum videlicet ipsum benignum esse non sit in aliquo esse sapientem aut potentem, sed eius bonitas magis secundum ipsum charitatis effectum sive effectus accipienda est. Charitas autem teste Gregorio, minus quam inter duos haberi non potest. Nemo enim, inquit, ad semetipsum charitatem dicitur habere, sed dilectionem in alterum extendit, ut esse charitas possit. Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se coniungat" [103].
Citata verba tam clara sunt, ut commentariis et adnotationibus non indigeant. Creaturae existentia contingens, Spiritus Si necessaria est, absurditas manifesta! Iure merito S. Bernardus Abaelardum haereseos accusavit [104].
Ad rem nostram duo sedulo animadvertenda sunt: Primo, Abaelardum aperte hisce cavillationibus systema graecum cum latino conciliare tentasse, at omnino infeliciter, quia vera falsis, ut semper in tota sua argumentatione, misceat. Nam Graeci cosmologice quidem processionem Spiritus Si, scil. e Patre per Filium in creaturas concipiebant atque aeternam spirationem cum temporali missione, sicut ceterum in S. Scriptura revelatum est, coniungebant sed minime hanc cum illa identificabant. Dato ut mundus non crearetur, neque Spiritus S. procedere posset, quod absurdissimum esset. Haeretica sententia Abaelardi propter alteram rationem, quae in citatis verbis continetur, attentionem meret.
Secundo, introductum est nempe ab Abaelardo, quod maximi est momenti, novum axioma e S. Gregorio Magno, quamvis falsissime applicatum. S. Doctor in hom. 17. statuit, ad charitatem necessario duas personas requiri:
"Minus quam inter duos caritas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere caritatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit ut caritas esse possit" [105].
Quod dictum oblivioni mandatum, ab Abaelardo in memoriam revocatum, Richardus Victorinus ut fundamentum novis considerationibus de unitate principii spirativi et dualitate personarum spirantium posuit.
II Capitali difficultate satis dilucidata, alia obiectio interdum insoluta manebat, ubinam ratio dualitatis spirantium quaerenda esset. Si Pater et Filius Spiritum S. producunt ita, ut omnino unum sint, i. e. essentia divina connotata relatione, sufficeretne tantum una persona an duae requirerentur. Ad hoc dubium, occasione haereseos photianae motum quasi advertens, Richardus totum systema evolvit, in quo necessitatem dualitatis amantium et consequenter trinitatem ipsam e professo tractat. Secundum eius sententiam, pluralitas personarum ad amoris perfectionem pertinet. Quamque ideam per longum profunde et clare explanat. E Gregorio notum est ad charitatem fovendam duas hypostases necessarias esse. Charitas enim est amor perfectior et iucundior, quam dilectio sui ipsius, ergo et Deo talis deesse nequit. Spiritus S., qui procedit ut amor, necesse est, ut secundum amorem perfectissimum et iucundissimum i. e. secundum amorem duorum seu mutuum spiretur.
"Ubi autem totius bonitatis plenitudo est, vera et summa charitas deesse non potest. Nihil enim charitate melius nihil charitate perfectius. Nullus autem pro privato et proprio sui ipsius amore dicitur proprie charitatem habere. Oportet itaque ut amor in alterum tendit, ut charitas esse queat" [106].
Plenitudo verae bonitatis omne bonum in se comprehendit; ita in summa felicitate omnis iucunditas continetur. Inde
"necesse est itaque in summa felicitate charitatem non deesse... Non potest ergo esse amor iucundus si non sit mutuus" [107].
Amor igitur perfectissimus natura sua exigit plura supposita. Hic est ultima ratio, cur Spiritus S. a duabus personis spirari debeat.
In Richardi argumentatione amor perfectissimus est amor amicitiae, quo duo se invicem amant. E quo sequitur, ut tertia persona sec. amorem personalem spiretur. Pater diligit Filium et Filius Patrem, essentia divina solum mediante hypostasi attingitur, ergo modo contrario atque erat apud S. Anselmum.
Sed amor mutuus nondum est perfectissimus.
"Quando duo se mutuo diligunt et summi desiderii affectum invicem impendunt et istius in illum, illius vero in istum affectus discurrit et quasi in diversa tendit, utrobique quidem dilectio est, sed condilectio non est. Condilectio autem iure dicitur, ubi a duobus tertius concorditer diligitur, socialiter amatur et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur. Ex his itaque patet quod in ipsa divinitate condilectio locum non haberet, si duobus tantum consistentibus tertia persona deesset. Non enim hic de qualicunque, sed de summa condilectione loquimur et qualem creatura a Creatore nunquam meretur, numquam digna invenitur" [108].
Amor mutuus duorum quasi dispergitur et in diversa vergit, ideoque ut summum gradum assequatur, tres personae necessariae sunt. Pater diligit Filium ita, ut iste secum tertiam personam amet et viceversa [109]. Sic Richardus ex conceptu perfectissimi et purissimi amoris necessitatem trium personarum in Deo deducit. Dein iste amor solummodo immanens esse potest et non aliqua favorabilitas erga creaturas, ut Abaelardus somniavit.
Nova explicatio eloquentius prae ceteris proposita, fructus profundissimae contemplationis mysticae, quamvis pulchra et poetica [110], hac maxime difficultate speculativa laborat, quod amorem inter creaturas purissimum et iucundissimum in Deum transfert. Essentia divina ex sese, ut ens absolutum, est etiam summa dilectio. Ex hoc capite D. Scotus in Victorinum maxime invectus est!
III Attamen sententia Richardiana sua singularitate et novitate plures theologos, etiam excellentiores, subito ad se traxit. Ita indubia dependentia ostenditur apud Petrum Blesensem.
"Nimirum non est Deus singularis aut solitarius, quia trinus est unus; nec decebat solitarium esse aut suae beatudinis consortem non habere" [111].
Simile effatum apud eminentem theologum Guillelmum Altissidorensem († ca 1231) reperitur, qui libenter Victorino adhaeret.
"Ubi enim erat summa beatitudo et summa iocunditas: nullo modo potuit deesse illud, quo nihil est gratiosius, nihil et iocundius: scilicet mutua caritas; sed mutua caritas non potest esse nisi inter plures personas" [112].
Totum conceptum Richardi educendi trinitatem personarum e plenitudine amoris, sibi familiarem fecit Guillielmus Parisiensis († 1249), eximius discipulus huius scholae. Amor est tanto nobilior et gratior, quanto plus ex interna benignitate amantis elicitur et quanto minus externis bonis educitur.
"Sed et ipse amor tanto gratior sive magis gratuitus, quanto de puriori benignitate sive bonitate amantis purius et magis solitarie (id est gratuito) processit: et magis verus amor et magis proprius, quem motor extrinsecus non emit nec suasit nec extorsit" [113].
In tali amore fundatur iam et in Deo mutua charitas personarum spirantium, "prima amicitia maximeque gratuita atque purissima nullaque comparabilis ei".
Ex amore sequitur gaudium, quod communicatione inter amicos adhuc crescit. Sic in spiratione per mutuum amorem Patris et Filii summum gaudium oritur.
"Summum igitur gaudium est patri de filio et econverso: non autem summum est nisi in eo communicet et filius; privatum enim gaudium, quod scilicet alium habere non contingit, tam impossibile est esse commune quam privatum esse maximum; magis enim gaudium necesse est esse commune quam privatum et generaliter communicabile quam incommunicabile, magis bonum magis communicabile, communicabilitas enim auget bonitatem" [114].
Etsi affinitas huius demonstrationis cum systemate Richardi facile perspicitur, tamen Alvernus Victorini modum concipiendi personas divinas e perfectissimo amore mitigavit et sub generaliorem scopum Augustini, intelligendi processiones per actus intellectus et voluntatis, subordinavit [115].
Ad constituendam tertiam personam mutuus amor praerequiritur, qui tamen unus est, quia in eliciendo actu dilectionis essentia divina munus principale exercet. Una est dilectio, quia idem bonum et eodem amore Pater et Filius se invicem amant.
"Et ad hunc modum, quia una est necessaria bonitas, qua et in qua diliguntur, una est necessario dilectio, qua diliguntur, sicut enim veritas cognitionem, sic bonitas amorem non multiplicat. Si vero ex parte amantium tunc erit aliquid de Filio, quod non de Patre et ex hoc aliquid de Patre, quod non de Filio; quod nos iam destruximus" [116].
Itaquae Alvernus difficultatem ex amore mutuo provenientem tangit et ad eandem diluendam ad communem naturam ut fontem unitatis confugit. Profundiori solutioni posteriores theologi incubuerunt.
IV Huic venerabili coetui doctorum Hugo Etherianus adnumerandus est, quia contra Graecos (ca a. 1170) scribens e professo de principio spirationis tractare debuit [117]. Qui primus e Latinis originalia scripta Photii aliorumque theologorum byzantinorum legit et ad eorum argumenta vel potius obiectiones contra unum principium in "Filioque" reicienda particulatim aggressus est. Quamvis Etherianus raro et indirecte tantum contra byz. Patriarcham se vertat, tamen eum proprie impugnat, cum difficultates mediaevalium theologorum byzantinorum ex operibus Photii desumptae sint. Hunc laborem eo facilius subire potuit, quia per longius tempus in aula imperatoris Manuelis Comneni commoratus, linguam graecam cognovit atque opera Patrum graecorum accessibilia habuit. Sed addendum est eum laicum fuisse et sacerdotium unum mensem ante obitum suscepisse. Quo tempore theologica eruditio laicorum Constantinopoli minime extraordinaria erat, quia non solum clerus, sed populus cum imperatore eiusque familia theologicas quaestiones discutiebant controversiarumque theologicarum libentissime participes fuerunt.
In patrologia graeca bene eruditus [118], sublimem arguendi scopum Graecorum cognovit et ideo difficultates inde sua sponte provenientes enodat. Diagramma graecum — quo a Patre Spiritum gignendo Filium emitti exprimitur — sequenti modo explicat:
"...Pater non emittit Spiritum ut genitor, si in eo quo genitor Spiritum Pater emitteret, Spiritus ex Patre ut genitum prodiret, at vero non est Spiritus ex Patre ut genitum; non enim duos filios, sed unum solum Pater habere creditur: manifestum ergo, quod non ut genitor Spiritum Pater emittit" [119].
Sub alio respectu Pater generat et sub alio spirat Spiritum S. Obscuritas, quae in schemate "per Filium" latet, acsi Pater per Verbum ut aliquo instrumento Spiritum emitteret, advertentiam Hugonis non effugit. Talis imaginatio, opinione eius, absona est, quod Pater et Filius una eademque natura et immediate (servata origine personarum), spiretent.
"Quaecunque duo ut individua secundum naturam absque aliquo medio intelliguntur, quicunque alterum esse praestat et alterum, hoc enim in vena et fonte, trunco ac radice, unitate ac binario aliisque forsan pluribus est videre. At vero Pater et Filius duae personae sunt, et sec. naturam absque medio prorsus intelliguntur: qua de re Spiritui uterque praestat existentiam" [120].
Sic Etherianus exempla patristica et Anselmi purgat ac emendat. Spiritus S. non partim a Patre et partim a Filio, sed a singulis perfecte procedit, quia a singulis totus spiratur. In reddenda ratione, cur duae personae ad productionem concurrant, ad Richardi opinionem recurrit eiusdemque argumento se munit.
"Tale donum Spiritus S. est, quod charitas dicitur, per quam Pater diligit Filium et Filius diligit Patrem et aequaliter huiusmodi charitas communicatur Patri et Filio: nam qui diligitur debet diligenti aequalem reddere effectionem, quia sincera et certa dilectio et ex aequali omnino ad invicem dilectione consistit" [121].
Amor mutuus duplex suppositum exigit, sed propter hoc non est duplex dilectio, quia Patri diligenti Filium et Filio Patrem "esse unum et idem et aequale est" [122]. Itaque opusculum Etheriani magnam eruditionem patristicam detegit.
B) VETERIS SCHOLAE FRANCISCANAE MAGISTRI
I Schola Victorina conceptum amicitiae notionalis in Deo sufficienter evolvit, sed nondum perfecte excoluit. Quem laborem schola Franciscana continuavit et perfecit. Alexander Halensis († 1245), ut sacerdos saecularis in universitate Parisiensi docebat, sed Franciscanus postea factus Victorino in Ordine S. Francisci potentes defensores praeparavit.
Doctor irrefragabilis Richardo innixus ut fundamentum ponit Spiritum S. a duobus procedere debere, quia ut charitas sparetur.
"...Ad hoc quod illa sit iucunda et delectabilis requiritur concors in productione... Quia ubi est perfecta charitas, ibi est dilectio et condilectio, quia perfecta non est unius ad se..." [123].
Omnis amor amicitiae necessario personalis est et extra se diffunditur, in oppositione ad amorem naturae seu egoismum. Quod praecise Halensis clarius ostendere conatur. Triplex datur amoris possibilitas libera voluntate eliciti: Aut est amor gratuitus aut acceptus aut medius, id est acceptus et communicans. In Deo ii tres amores correspondent tribus personis: "Propterea Patri convenit amor gratuitus, Spiritui So amor debitus, Filio ex utroque commixtus" [124]. Quae omnia cum Richardo accurate sentit. Porro Alexander de ratione ordinis inter tres personas quaerit. Ad satisfaciendum ei quaestioni ad S. Augustinum refugit, quocum iam et Guillelmus Parisiensis in artum contactum venire studuit et ita Richardi argumentationem cum principiis a Doctore gratiae positis conciliat.
Spiritus S. procedit ut amor perfectissimus, sed talis amor debet habere et correspondens principium i. e. actum voluntatis perfectissimum. Duplex autem voluntas distinguitur, essentialis et personalis, voluntas ut natura et voluntas ut voluntas. Prima residet in omni potentia animae, altera solum in ratione et est libera:
"Nam voluntas ut natura inserta est cuilibet vi animae respectu sui actus et obiecti. Unde in irrascibili est respectu ardui, in concupiscibili est respectu boni, in rationali est respectu veri. Sed voluntas ut voluntas, quae quidem est determinata, inserta est solum virtuti motivae rationali, quae movetur ex arbitrio et iudicio libere. Voluntas primo modo dicta praecedit notitiam sive intelligentiam. Quia appetitus ille est in ipsa vi cognitiva respectu motivae naturaliter insertus, quo inhiat rei cognoscendae: et de hoc appetitu intelligitur auctoritas Augustini sec. quod partum mentis praecedit appetitus. Voluntas vero ut voluntas, ordine naturae consequitur notitiam: haec enim est determinata respectu alicuius rei: quia non possumus velle proprie aliquid nisi cognitum..." [125].
Voluntas primo modo accepta communis est omnibus personis, secundo modo intellecta tantum propria Spiritui So, qui ad modum actus voluntatis determinatae ac perfectae procedit.
"Spiritus S. procedit a Patre sicut amor distinctus et determinatus: Filius autem procedit sicut intelligentia (idea) a mente, sed numquam procedit amor distinctus et determinatus, nisi prius procedat intelligentia a mente: quia non diligimus nisi cognitum. Amor ergo procedit mediante intelligentia: ergo similiter Spiritus S. non potest procedere a Patre nisi Filio mediante: procedit ergo ita Spiritus S. a Patre, quod et a Filio, sicut amor ab intelligentia" [126].
Halensis cum Lombardi schola saepe saepius ad tribunal dialecticum se vertit et varias quaestiones dialectica via dirimit. Qui praesertim Praepositino utitur, e quo plura ad verbum transcribit. Ad interrogationem, an Pater et Filius idem principium sint, negativam responsionem affert. Ratio est, quia pronomen idem non solum identitatem formae, sed etiam suppositi indicat. Consequenter non est unus spirator, sed duo in oppositione ad unum creatorem. Nam spirator pro persona, creator pro natura divina supponuntur:
"...Quia una est essentia in tribus personis; propter hoc dicuntur tres personae unus creator: sed in hoc nomine (spirator) non est essentia ex parte substantiae significatae sive suppositae, sed hypostasis: unde cum non sint una hypostasis, pater et filius non possunt dici unus spirator" [127].
Comparatio augustiniana primam restrictionem passa est! Solutio ab Halensi data a multis theologis, praeprimis a S. Bonaventura [128], recepta est.
Appellando S. Augustinum, Alexander conceptum Richardi, considerantis personas divinas sub respectu amoris, in vetus systema episcopi Hipponensis, explicandi processiones divinas per actum intellectus et amoris deflectit et hac occasione rationem personalis dilectionis in spiratione reddit. Quod adhuc magis apud Alexandri discipulum S. Bonaventuram apparet, per quem schola franciscana summam gloriam adepta est.[129]
Il Usque ad illud tempus lucubrationes Richardi omnibus ita placuerunt, ut nulla oppositio contra eum orta sit nec ullus theologus eas crisi subicere ausus sit. At tempore Bonaventurae fundamentum Richardianum, quod pauca post decennia tanta cum vi Scotistae adorti sunt, labefactari coepit et reconstructione indigebat.
"Cum (Deus) summa charitas, cum charitas non sit amor privatus sed ad alterum, ergo requirit pluralitatem. Item si summa iucunditas, cum nullius boni sine socio sit iucunda possesio, ergo ad summam iucunditatem requiritur societas et ita pluralitas".
Sed Deus summe perfectus et sufficientissimus sibi est, doctor seraphicus obicientem sentit. Atqui si indigeret alio, sibi ipsi insufficiens esset, quod falsum est.
"Dicendum, quod verum est, quod non indiget nec ponendus est alius propter indigentiam tanquam beatificans, sed in beatitudine communicans. Similiter ad illud, quod obicitur, quod deitas aeque plena et perfecta est in una, ut in pluribus. Dicendum, quod et si est aeque plene, non tamen ita plene declaratur et praeterea eo ipso, quo plene est in patre, redundat in alias personas redundantia perfectionis".[130]
Bonum est diffusivum sui, amor perfectus est natura sua „centrifugalis“ et altruisticus, non reflexus et egoisticus. Essentia divina non ex indigentia sed ex abundantia pluralitatem suppositorum requirit. Redundantia perfectionis — quam praeclare dictum est![131]
Praeterea S. Bonaventura in analysi conceptus amoris amicitiae applicati ad Spiritum S. proprias sententias profert. Amor amicitiae, sec. quem procedit Spiritus S., est perfectissimus et purissimus, a quo omnis, etiam tenuissima umbra egoismi removeri debet. Qua de causa praetermittit ipse responsum datum a Richardo, cur Pater et Filius Spiritum S. amare debeant seu cur trinitas personarum requiratur, ut dilectio sit perfectissima. Non quia, ait Bonaventura, amor inter duos dispergatur, sed ne libidinem sapiat. "Perfectior est dilectio mutua quam reflexa, est perfectior adhuc mutua communicata, quam non communicata, quia talis scil. non communicata videtur sapere amorem libidinosum".[132]
Conceptu purissimae amicitiae ductus, S. Bonaventura similiter quaestionem decidit, quomodo se habeat amor divinus in spiratione et qualis relatio inter amorem essentialem et personalem in productione Spiritus S. intercedat. Antecessores doctoris seraphici solutionem quaerebant et tentabant. S. Bonaventura ulterius rem scrutans ad omnino originalem thesim pervenit:
"Sed amor, qui est Spiritus S., non procedit a Patre in quantum amat se, nec a Filio in quantum amat se, sed in quantum unus amat alterum, quia nexus est".[133]
En ratio, cur duo spirent et cur per se dualitas requiratur — amor perfectissimus, qui est purissima amicitia. Quo asserto S. Bonaventura culmen attigit totius theoriae, cui S. Augustinus initium dederat et quam Richardus ingeniose elaboraverat.
Talis amor mutuus nonne cum principio spirationis in collisionem venire, immo periculum destruendae eius unitatis gignere videtur? Si duae personae intrinsece et essentialiter ad constitutionem amoris productivi in Deo requiruntur, si Spiritus S. praecise et solummodo ex amore mutuo Patris et Filii procedit, quomodo tunc unum principium spirationis salvari possit, S. Bonaventura etiam hic clarius quam eius magistri respondit. "Ad illud quod obiicitur, si mutuus non unicus dicendum, quod verum est in amantibus, quorum affectus sunt diversi, non sic est in Deo".[134] Pater enim et Filius spirant in quantum sunt unum foecunditate voluntatis.[135]
Id, quod Pater amore in Filium tendit et vice versa, dilectionis perfectioni nihil addit, „alioquin nos daremus aliquid Deo, cum ipsum amamus“.[136]
Ita componit S. Doctor unitatem principii spirativi cum dualitate personarum. Unitas voluntatis foecundae et amor purissimae amicitiae faciunt fundamentum speculativum processionis Spiritus S. ex Patre et Filio, ut ex uno principio.
Suavem magistrum sequitur eandem sententiam proferens discipulus e schola Bonaventurae, Mathaeus ab Aquasparta in „Tractatu de aeterna processione Spiritus Sancti“.[137]
"Si igitur perfectior est condilectio, qua diligentes mutuo se diligunt, quam quod unus solus per amorem tendat in alterum; aut igitur Spiritus S. non est summa condilectio aut necesse est, quod sit amor manans simul a Patre et Filio, ut sit perfectus eorum nexus atque complexus, quo Pater et Filius simul se diligunt et singulus eorum est diligens et dilectus".
III Inter auctores, qui amorem amicitiae in Deo ut perfectissimum defendunt, ultimus magnus theologus aureae aetatis scholasticae, Henricus Gandavensis († 1293), sacerdos saecularis[138], praetermitti nequit. Generaliter loquendo Doctor sollemnis theoriam antecessorum reassumit, sed ideis magis praecisis et speculatione, etiam in comparatione cum Bonaventura, profundiore totam rem exprimit.
Spiritus S. procedit etiam apud eum ut amor mutuus et iucundissimus. Talis amor duo supposita praesupponit et requirit. Ex quo sequitur, ut tertia persona spiretur a Patre et Filio non solum ut sunt unum, sed ut sunt plures et distincti.
"Quae distinctio connotatur per hoc, quod voluntas dicitur esse concors et amor mutuus. Quod enim sit concors voluntas et amor mutuus non potest esse nisi sint plurium sec. quod plures sunt...".[139]
Gandavensis Alexandri Halensis distinctionem inter amorem essentialem et personalem, qui notitiam mentis consequitur, resuscitat: Spiritus S., qui ut amor personalis procedit, Patrem et Verbum, duo supposita distincta, praesupponit. Concordi ergo voluntate Spiritus S. spiratur.
Non obstante necessitate dualitatis personarum earumque distinctione hypostatica in ipsa spiratione, iste actus non reduplicatur.
"...Praecisa ratio, qua Pater et Filius dicuntur principium unum Spiritus S. est ipsa essentia sub ratione respectus et relationis simpliciter, quem habent ad Spiritum S. in producendo ipsum".[140]
Si respicitur ergo actus, quem eliciunt Pater et Filius, tunc iste unicus est, quia primo actus est naturae, natura autem in duobus numero una est et secundo, principium est relatio, quae etiam unica est. Nihilominus in eodem principio propter dualitatem personarum connotatur aliqua differentia rationis, ob quam una dilectio divina dicitur amor mutuus.
"Sed ista difformitas consistit in ratione spirandi solummodo ut est in spirantibus reciprocative amantibus, non autem ut respicit actum et ideo nec redundat in spirandi actum vel aliquomodo plurificatur propter ipsos, sicut nec pluralitas eorum, qui spirant".[141]
Idem actus duabus personis proprius est et propter hanc rationem mutuitate afficitur.
Subtili distinctione Henricus accuratiorem profundioremque rationem indicavit, quomodo ista mutuitas dilectionis divinae concipienda sit et cur tandem unitas principii non destruatur. Ultra hanc solutionem fautores propositae sententiae, quorum plures temporibus posttridentinis vixerunt, non processerunt.
Ex praemissis sequitur, ut Henricus cum Alexandro Halensi[142] aliisque in oppositione ad unum creatorem duos spiratores defendat. Creatio eadem maneret, si per impossibile una persona solum crearet, spiratio non[143]. Quod per se patet, si amor duorum perfectior est, quam unius solum.
Hic pertinet et magister Henrici Gerhardus de Abbatisvilla. Secundum eum Spiritus S. procedit „quomodo datus sicut dilectio liberaliter inspirata“.[144] Alio loco sic habet: „Tertio idem ostenditur in amore, quia summa trinitatis est summi amoris plenitudo“.[145]
In Gandavensis assertum Duns Scotus invectus est et traditionem veteris scholae franciscanae rupit. Doctor subtilis contradictionem et inconsequentiam in argumentatione Henrici praecipue inde traxit, quod is necessitatem duarum personarum in spiratione perfecta defendens simul sententiam propugnabat, qua Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet.[146]
Doctrina Gandavensis quasi tramitem inter eandem Thomae et D. Scoti praestat. Quod Baumgartner in generali descriptione Henrici animadvertit, valet et particulatim de eius opinione in doctrina de principio spirationis: Fundamentum eius doctrinae ab augustinistis et praecipue ab antiquiore schola franciscana depromptum est. Ex altera autem parte per doctorem sollemnem transitus fit ad Duns Scotum, a quo Henricus dein saepius citatur et impugnatur.[147] Ex hoc capite doctor sollemnis ad supra dictam scholam franciscanam referendum est.
Mirum manet, quod in ea praesertim periodo, in qua explicatio spirationis divinae secundum amicitiam divinam nobilissimam, perfecte evoluta erat et in sua tota pulchritudine ante oculos theologorum se sistebat, mortifera tela ab hostibus emissa sunt, a quibus vulneribus icta nunquam recreari potuit.
RECAPITULATIO
Summa huius tractatus in ratione mutui amoris posita est. Augustinistae, in varia genera dilectionis inquirendo, perfectissimum et iucundissimum amorem amicalem invenerunt. Talis amor certe Deo deesse nequit. Spiritus S. per amorem procedens, necessario ut terminus amicitiae divinae inter Patrem et Filium intercedentis concipiendus est. S. Bonaventura ultimas consequentias ex hoc proposito ducens statuit tertiam personam non per amorem Patris et Filii seipsos amantium spirari, sed amore purissimae amicitiae, qua Pater diligat Filium et vice versa quasi excluso amore essentiali. Ad amorem mutuum divinum eliciendum seu ad Spiritum S. procedendum necessario duo supposita requiruntur. Ideo auctores illius temporis perpetuo et fortiter conantur, ut via media inter duo asserta, unitatis principii et dualitatis amantium aperiatur.
Qui conceptus a Richardo elaboratus cum vetere systemate S. Augustini coniunctus et ita aliunde confirmatus est. Spiritus S. per voluntatem procedit, voluntatis autem actus perfectissimus est liber, ad quem eliciendum voluntas et intellectus concurrere debent. Ita tertia persona a duobus procedat, necesse est.
Quaestio logica, pro qua re, essentia an persona „principium Spiritus S.“ supponeretur, auctores movit, ut paritas inter spirationem et creationem ab iis primo negaretur, nam terminus „principii“ in creatione essentiam divinam, in spiratione personam significat. Quae differentia sententiae posteriorum saeculorum, qua affirmatur naturam divinam abstractis personis esse principium quod creationis et omnium operum divinorum ad extra, ansam praebuisse videtur.
Cap. III Doctrina aristotelicorum (Amor reflexus)
A) S. THOMAS AQUINAS EIUSQUE SCHOLA
Scholae, cui tam multi et maximi theologi addicti erant, tantum mens sagacissima et omnino excellens, qualis erat mens S. Thomae, se opponere ausa est. „Neque enim theologiae est pars ulla, in qua non is incredibilem ingenii sui ubertatem felicissime exercuerit“.[148] Quod sollemne effatum valet quoque in tractatu de spiratione.
Eius argumentationi aliud ac Richardo principium praelucebat quodque ipse ex operibus Aristotelis, ut statim dicetur, desumpsisse videtur: Quatenus ens est magis independens ab aliis, eo perfectius eo magis unum. En edagium, quod in argumentis Stagiritae et Aquatis[149] subauditur. Interea opera magistri Aquatis inspiciantur, ut tanto melius discipuli appareat independentia.
I Augustinismus mediaevalis labefactari coepit, schola aristotelica altiores radices in totam speculationem theologicam immittente. Quod sensim ac pedetentim factum est.
Albertus Magnus erat primus, qui Aristoteli strictius adhaesit; attamen, ut suas sententias transformaret tempus ei deerat, ideoque in hac re pacifice cum vetere schola franciscana progressus est. Ne longius eius declarationibus immoretur, unus alterve textus audiatur, ut omne dubium de eius mente excludatur.
"Si enim divina essentia sine personis intelligeretur, non iucundissime suo bono frueretur per se solitaria".[150]
Inde Spiritus S. ut amor fruitionis (egoisticus) procedere nequit.
"Ad id quod quaeritur de amore, antiqui responderunt satis convenienter distinguentes duplicem amorem fruitionis scilicet et amicitiae. Fruitivus amor in gustu proprii boni est, qui nec tendit in alterum procedendo, nec citat nec multiplicat spiritum, sed dilectione diffunditur in gustu boni. Amor autem amicitiae semper procedit in alterum et per modum processionis suae proprium et singularem accipit existentiae modum. Et a similitudine illius processio amoris dicitur processio Spiritus S.".[151]
Albertus ergo sine ulla restrictione superius expositam sententiam Richardi et Franciscanorum agnoscit.
Cetera, quae sequuntur cum dictis cohaerent ex iisdemque pullulant. Doctor universalis cum franciscana schola unum principium, sed duos spiratores docet. En formula eius, quo unitatem principii spirationis exprimit: „Absque scrupulo ambiguitatis dicendum est, quod Spiritus S. procedit a Patre et Filio, ut unum sunt et non ut plures sunt: procedit tamen ab eis pluribus“.[152] Propter formalem rationem Spiritus S., prout est spirabilis nobilissimo amore charitatis, duo supposita spirantia desiderantur.[153]
Similiter adhuc postea unus e maximis discipulis Alberti Ulrichus Argentinensis (Ulrich v. Strassburg † 1280) in sua „Summa“ docuit: „...Pater et filius non solum ut vnum sunt, sed eciam in quantum sunt persone distincte necesario sociantur aliquo amore, quia sec. philosophum amicicia uel est beatitudo uel non est sine ea, eo quod nullius boni sine socio iocunda est possessio ut dicit Seneca..“.[154]
II Talem doctrinam audivit S. Thomas a suo clarissimo magistro beato Alberto. Quamquam enim in principio sui magisterii traditae opinioni favere videtur, postea autem rem melius perpendens magis critice processit atque sine dubio modum profundiorem considerandi totam quaestionem ostendit. Nam, cum in „Commentariis“ differentiam inter spirationem et creationem una cum Franciscanis urgeat[155] atque in „Quaestionibus disputatis“[156] Richardum ut patronum expresse advocet, in ultimo ac perfectissimo suo opere „Summa theologica“ amoris amicitiae ut absolute perfectioris et iucundioris nullam mentionem facit, immo aperte contra Victorinum pugnat et tale quid a Deo ut irrationabile excludit. „Quod dicitur, quod sine consortio non potest esse iucunda possessio alicuius boni, locum habet, quando in una persona non invenitur perfecta bonitas; unde indiget ad plenam iucunditatis bonitatem bono alicuius alterius consociati sibi“.[157] Deus quatenus Deus est perfecta bonitas et sibi sufficiens. Profecto, quia S. Thomas perfectionem amoris divini etiam in una persona invenit et defendit, ratio ruit, cur Spiritus S. procedens a duabus personis sec. perfectiorem et iucundiorem amorem procedat.
Attamen doctor angelicus emendando suam sententiam, in eadem „Summa“ rationem amoris mutui et personalis proprietatis in processione Spiritus S. verificari docet. „Quia cum Pater amet unica dilectione se et Filium et e converso, importatur in Spiritu So, prout est amor, habitudo Patris ad Filium, et e converso, ut amantis ad amatum. Sed ex hoc ipso, quod Pater et Filius se mutuo amant, oportet, quod mutuus amor, qui est Spiritus S., ab utroque procedat“.[158] Iste amor spiratus Patris in Filium et e converso tantum terminationem vel respectum ad obiectum amatum significat nec quidquam unicuique personae inde accrescit perfectionis. „Quod cum dicitur, Filius amari a Patre, non praedicatur sec. rem, quod Filius aliquid a Patre accipiat, sed quod terminetur in ipsum actus amoris... Et per hoc patet solutio ad 3 um quia sicut cum dicitur, quod Pater habet amorem in seipsum, non significat ibi aliqua terminatio vel acceptio sec. rem, sed tantum sec. modum significandi; ita etiam cum dicitur Spiritus S. amor Filii in Patrem non ponitur, quod Pater aliquid accipiat, nisi quod sec. modum significandi in ipsum terminatur amor Filii, sicut in amatum“.[159] Conceptu suo S. Doctor ad Anselmum accedit a schola Franciscana dimidia parte recedit. Quod magis inde patet, quod Aquinas processionem tertiae personae sec. amorem purissimae amicitiae, ut ex. gr. Bonaventura, non intelligit, sed sec. amorem totius Dei i. e. essentiae divinae et trium personarum et creaturarum. „Pater non solum Filium, sed etiam se et nos diligit Spiritu So“.[160] Sicut Filius gignitur sec. intellectionem totius Dei ita Spiritus S. procedit sec. amorem Dei amantis Deum. Breviter ergo: „Spiritus S. procedit ut amor in quantum Deus amat se ipsum“.[161]
S. Thomas implicite negat varias distinctiones inter voluntatis actus, quia in Deo unica est tantum perfectissima volitio. Inefficax erit, consequenter ad hoc, argumentatio, quod Spiritus S. per actum liberum voluntatis procedit in oppositione ad volitionem quandam, quae intellectionem praecedit:
"Quod licet voluntas moveat intellectum ad aliquid intelligendum, non tamen voluntas aliquid velle potest, nisi sit praeintellectum; unde cum non sit procedere in infinitum oportet devenire ad hoc, quod intellectus aliquid intelligit naturaliter, non ex imperio voluntatis".[162] Quibus verbis conceptus Alexandri Halensis de concordi voluntate seu actu libero divino principii Spiritus S. destruitur.
Necessitas duarum personarum ad spirationem ex eo probatur, quod amor verbum de re amata praesupponit. „Necesse est autem, quod amor a Verbo procedat. Non enim aliquid amamus, nisi sec. quod conceptione mentis apprehendimus“.[163]
Sic amore Dei productivo intellecto sublata est a S. Thoma ratio necessitatis duarum personarum ad ipsam spirationem eliciendam, a schola Richardiana ex amore amicitiae adducta ita, ut unus spirator non duo spiratores statuantur:
"Ad septimum dicendum, quod quidam dicunt, quod Pater et Filius, licet sint unum principium Spiritus S., sunt tamen duo spiratores propter distinctionem suppositorum, sicut etiam duo spirantes, quia actus referuntur ad supposita. Nec est eadem ratio de hoc nomine, creator, quia Spiritus S. procedit a Patre et Filio, ut sunt duae personae distinctae, ut dictum est (in solut. ad I. arg. hui. art.): non autem creatura procedit a tribus personis, ut sunt personae distinctae, sed ut sunt unum in essentia. Sed videtur melius dicendum, quod, quia spirans adiectivum est, spirator vero substantivum, possumus dicere, quod Pater et Filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum, non autem duo spiratores propter unam spirationem".[164]
Quibus Aquinas argumentum Alexandri Halensis aliorumque Franciscanorum, si omnino iam non respuit, ad minimum in suspenso relinquit nolens ipsum in tota amplitudine recipere. Frustra ergo adducitur a quibusdam commentatoribus ut patronus sententiae defendentis dualitatem spirantium ad amorem perfectissimum in Deo eliciendum esse necessarium.[165] Comparatione ergo inter Thomam et Bonaventuram instituta differentia magna se sistit.[166]
Aquinas in tota explicatione principii spirationis duo distinxit: ipsam processionem et modum processionis.[167] Ne expositio modi processionis sec. amorem obscuritatem pariat, argumentationem a relatione incepit. Quia Pater et Filius in ratione spiratonis sibi non opponuntur, necessario unum principium Spiritus S. sunt.
„Unde cum in hoc, quod est esse principium Spiritus S. non opponantur relative, sequitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus S.“.[168]
Quod assertum fundamentale est in expositione Thomae. Porro virtus spirativa una est, ergo etiam hac ratione unitas confirmatur.
„...Si attendatur virtus spirativa, Spiritus S-us procedit a Patre et Filio in quantum sunt unum in virtute spirativa“.[169]
Ambo spirantes non solum unum, sed idem principium sunt[170], tenet Doctor Angelicus contra effata antecessorum. Imo relatio spirationis activae ab eo ut suppositum indistinctum consideratur[171]. De principio quod expresse nullibi est sermo. S. Thomas potius ex una parte virtutem spirativam, ex alia personas spirantes videt. Id praesertim in „Commentariis“ quando distinctionem personarum spirantium inculcat[172].
III Partem Doctoris Angelici primi eius discipuli tuentur. Ita Herveus Natalis scopum argumentationis magni magistri prae oculis habet atque unum tantum spiratorem admittit.[173] Aegidius Romanus[174] (sic dictus Columna) in hoc puncto „innovationi“ obstitit et Franciscanos secutus est. Inter alia ex. gr. in oppositione ad unum creatorem duos spiratores esse contendit. Novitatem sententiae Aquatis statim extollit: „Immo in hac quaestione iidem sibi ipsi contradicunt. Nam cum prius dixissent patrem et filium esse plures spiratores: postea dixerunt melius dictum, quod pater et filius sunt unus spirator“.[175]
Generaliter tamen in materia tractanda intimus contactus cum S. Thoma observari potest.[176] Ita ex. gr. de amore amicitiae ut perfectissimo amplius non loquitur. Alius e primis assectatoribus Godofredus de Fontibus, hoc notatu dignum praebet, quod (contra Scotum) expresse defendit, si Spiritus duas personas Patrem et Filium ut principium non haberet, per voluntatem divinam non procederet.[177] Videtur in S. Thomae textu niti: „Necesse est autem, quod amor a Verbo procedat. Non enim aliquid amamus nisi sec. quod conceptione mentis apprehendimus“.[178] Num ceterum tale assertum S. Thomae ita absolute positum, ut est apud Godofredum, valeat, postea videbitur.
Eadem doctrina Aquatis apud Ioannem de Neapoli relucet, quando in quaestione „utrum Spiritus S. distingueretur a Filio, si non procederet ab eo", difficultatem aliquam solvit: "Ad 5-um dicendum... principium processionis Spiritus sancti non est voluntas Patris, sed eius essentia, ut est comprehendens in se omnes divinas perfectiones, quae tamen essentia divina non esset principium quo Patri processionis Spiritus sancti, nisi Spiritus s. procederet a Filio, non propter insufficientiam Patris, ut dicebatur in arguendo, sed quia Spiritus s. non posset esse persona distincta a Filio, nisi ab ipso procederet".[179]
—
Quo stadio discussionis theologicae de principio spirationis in Occidente Concilium Lugdunense (1274) convocatum est, ubi inter alias res de processione Spiritus S. e professo cum Graecis dissidentibus tractatum est. Quia Orientales putabant latinos theologos duo principia statuere, propterea a Patribus Concilii definitum est unum tantum principium esse et unica spiratione Spiritum S. spirari. Nihilominus statuta ab Ecclesia definitio inceptis speculationibus theologicis apertam viam reliquit.
B) DUNS SCOTI OPPOSITIO
Divulgante se ac fortificante schola S. Thomae, crescebat simul contra eam acris oppositio, videlicet schola alterius coryphaei theologiae scholasticae, Ioannis Duns Scoti († 1308). Diversis occasionibus indicatum est decursu temporis semina sparsa esse, quae fortiorem mentem, quae iisdem seminibus nixa novum systema construeret, exspectabant. Quod opus Scotus perfecit. Priusquam doctoris subtilis mens aperiatur, immediatorum antecessorum eius opera revolvantur. Plura apud magistros Scoti reperiuntur, quae hodie ipsi immerito attribuuntur.
I Richardus a Mediavilla (Midletown † ca 1308) munere magistri in ordine Franciscanorum fungebatur. In Commentariis suis (scriptis 1281–1285)[175] varias opiniones coadunavit easque pacifice componere studuit. In multis tamen quaestionibus ad unam vel alteram partem se decidere non est ausus. Primum ad doctrinam Alberti Magni, S. Thomae aliorumque alludit, quod Spiritus S. necessario a duobus procedit, quia generationem Verbi praesupponit:
"Respondeo quod Spiritus S. procedit a Patre et Filio, in quantum plures sunt in persona e unum in potentia spirativa: cum enim potentia spirativa, quantum ad modum existendi necessarium ad hoc, ut per eam sit actus spirandi de necessitate, praesupponat sec. nomen intelligendi conceptionem Verbi a Patre. Talis distinctio requiritur de necessitate ad actum spirandi: cum etiam Spiritus S. procedat a Patre et Filio una spiratione, et unam operationem oporteat esse per potentiam unam, necessarium est ponere quod in patre et filio sit una potentia spirativa, per quam sunt unum principium Spiritus Si non duo principia".[181]
Huic sententiae contraponit aliam, quae est Henrici Gandavensis:
"Qui autem dicunt, quod pater posset spirare, etiam si non generaret, quamvis concedant, quod Spiritus S. procedat a patre et filio, qui plures sunt in persona, in quantum sunt unum in potentia spirativa, tamen negant istam, Spiritus S. procedit a patre et filio, in quantum sunt plures in persona et unum in potentia spirativa. Quidquid autem sit de hoc, illud tamen certum est, quod formalius, ut ita loquar procedit ab eis in quantum sunt unum in potentia spirativa quam in quantum sunt plures in persona".[182]
Auctorem huius theoriae Anselmum[183] nominat, qui revera aliquibus expressionibus ambiguis viam scotistis stravit. Quoad Richardum sententia eius est Patrem et Filium, ut omnino unum, spirare. Simul fratribus suis veteribus consentit Spiritum S. per amorem mutuum, qui omnibus aliis perfectior sit, procedere:
"Respondeo, quod Spiritus S. procedit per modum mutui amoris, quia est amor procedens a Patre in Filium, sicut in objectum non sicut in subjectum. Cum enim Spiritus S. sit amor perfectus in delectatione, unione et rectitudine: et amor perfectus delectationis, unionis et rectitudinis habeat ex mutuitate, sequitur de necessitate quod "Spiritus S. procedit per amorem mutui amoris".[184] Non sensit Richardus tali ratiocinatione sibi ipsi contradicere quodque postea tanta cum sagacitate Scotus ostendit.
Denique notanda est opinio super analogiam creationis et spirationis. Putat creationis comparationem cum spiratione in hoc praeprimis verificari, quod neque in uno neque in altero casu suppositum absolutum detur. Sicut in creatione Pater et Filius et Spiritus S. essentia creant, ita Pater et Filius communi virtute spirant:
"...Sicut in ista tres personae sunt unus Deus, qui creat, ly qui non refert aliquod unum suppositum absolutum, quia nullum tale est in divinis, sed refert tres personas in quantum sunt unum in deitate. Ita in ista pater et filius sunt unum principium, quod spirat, ly quod non refert aliquod unum suppositum absolutum, sed refert patrem et filium, in quantum sunt unum in potentia spirativa".[185]
Richardus hic Henrici Gandavensis sententiam reproducit atque proximam hisce occasionem praebet de principio quod quaerendi. Theologi posterioris aetatis acerrime de proposito obiecto disputaverunt, quamvis ad dictum Mediavillae non animadverterint. Duns Scotus primam partem Richardiani asserti quoad spirationem acceptavit, applicationem vero ad creationem respuit. In laudem Richardi addendum est, quod intellectum suum clare ac perspicue aperit.
II. Alter immediatus antecessor Scoti Guillelmus Varro (de Ware), doctor fundatus, nominatur. Secundum nonnullos magister Scoti in schola fuit[186], quia Doctor subtilis in scriptis frequenter eum citat et, quod nondum notum est, abundanter ex eo haurit. „Questiones super IV libros sententiarum“[187] en opus, cui D. Scotus pluribus obnoxius est. Praeprimis Varro argumenta pro famosa sententia futurum esse ut, Spiritus S. distingueretur a Filio, si ab eo non procederet, diligentius elaboravit, quae Scotus tanta cum cupidine amplexus est.[188]
Doctor fundatus acri crisi relatas principii spirationis expositiones subicit atque argumentationem suam sec. thesim principalem, quod Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet, dirigit.
Primo, rationes Gandavensis perpendens, ponit concesso spirationem consequi productionem Verbi, minime futurum esse, ut inde iam Spiritus S. a Verbo procederet:
"Non sequitur si spiritus s. presupponat uerbum quod procedat a uerbo sicut patet in ymagine creata quod licet amor presupponat uerbum siue primam cognitionem, non tamen amor procedit a uerbo".[189]
Secundo duas personas ad spirationem non necessario, ut Franciscani energice urgebant, requiri arguit:
"Dicitur ergo aliter ad questionem quod spiritus s. potest comparari ad producentes ut nunc producentes sunt uel ad producentes sec. quod esse possunt. Primo modo non potest produci sine uerbo, secundo modo posset. Quia in patre est fecunditas activa producendi spiritum s. sine hoc, quod producat uerbum sicut patet in exemplo posito, quod in toto vniuerso non esset nisi vna caliditas et illa vna caliditas numero esset in duobus suppositis tunc nihil posset calefieri nisi a caliditate, que est in duobus suppositis. Sed si poneretur ista caliditas in vno tantum supposito, que prius fuit in duobus, posset utique aliquid calefieri ab ista caliditate existente in duobus suppositis".[190] Distinguendum est in hisce et in sequentibus, quae ad constitutionem Spiritus necessaria et quae de facto tertiae personae nunc in tali ordine propria sint. Sic sec. Varronem Spiritus de facto a duobus procedit et de facto eorum nexus est: "Utrum spiritus s. de ratione sua habeat quod sit nexus duorum et utrum actus uoluntatis notionalis presupponat de necessitate actum intellectus notionalem quo producetur uerbum. Si enim ista duo essent, spiritus s. non posset procedere a patre non producto filio. Ad primum dicitur, quod non tenet semper ista proportio, quia actus uoluntatis perfectus potest esse actu intellectus existente imperfecto. Vnde aliquando quod minus intelligitur plus amatur. Vnde sufficit sec. istos, quod actus essentialis intellectus precedat. Ad 2. dicitur, quod actus primus ad actum uoluntatis notionalem non est actus notionalis intellectus necessario dico, sed actus essentialis solum et ideo bene concluditur, quod non potest esse sine illo. Ad aliud, quod nobilitas actus potest accipi uel per comparationem ad terminum ad quem uel per comparationem ad terminum a quo. Per comparationem ad terminum ad quem, non esset actus spirandi nobilior, si esset a patre et filio, quam si esset a patre solo, quia semper esset id terminus eque perfectus, scil. spiritus s. Similiter per comparationem ad terminum a quo non esset actus perfectior, si esset a duobus, quam si esset ab uno solo. Sicut non esset nobilior actus calendi per comparationem ad eundem calorem, si fieret ab una caliditate in duobus uel ab eadem caliditate existente in uno... nexus non est de ratione spiritus, quantum est ex parte sua, sed ex ratione, qua sic procedat de facto. Unde Richardus loquitur de facto, non de hoc quod posset esse".[191]
Spiritum S. ratione sui non exigere duo supposita ita arguitur, quia actus voluntatis notionalis non de interna necessitate actum intellectus notionalem consequitur, neque ut duorum nexus sit, ratione constitutiva tertiae personae exigitur. Argumenta de perfectione amoris mutui Guillelmus valde inadaequata comparatione cum caliditate praeteriit. In d. 12. quaestio, sintne duo spiratores an unus, tractatur et responsio Thomae fideliter repetitur:
"...Propter vnitatem essentiae, que est ratio creandi, dicuntur tres persone vnus creator, ergo eadem ratione propter vnitatem uis spiratiue in patre et filio debent dici vnus spirator".[192]
Simili modo atque in spiratione, etiam in creatione suppositum non datur, quod creet: "Essentia diuina ut sic non habet rationem suppositi, alias in diuinis essent quatuor supposita, quare non potest dici, quod essentia etc.".[193]
Rem decidit sec. Aquinatem, cuius I q. 36. a. 4. ad 7. ad verbum affert:
"Ideo dicit t. (homas) prima parte articulo 198 [? 7.] ad ultimum argumentum, quod quia spirans est adiectiuum spirator uero substantiuum, possumus dicere, quod pater et filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum, non tamen duo spiratores propter vnam spirationem, nam adiectiua nomina habent numerum sec. supposita, substantiua vero a seipsis sec. formam significatam" [194].
Cum itaque Richardus in eligendis et dirimendis responsionibus vacillabat, Varro aperte in sinistram deflectit atque Scoto positionem praeparat.
III S. Thomas, non intendens pugnam incipere cum suis adversariis, positive atque modo tranquillo rem exposuit. Diversa est ratio procedendi apud Ioannem Duns-Scotum. A natura sagacitate mentis praeditus, magna cum vehementia sententiam sui ordinis, traditionem cum vetere schola franciscana rumpens, aggressus est eique visum est inutile non fore in conceptum amoris spirativi exactius inquirere.
Doctor subtilis distinguit enim cum Henrico Gandavensi inter actum intelligendi et dicendi. Per intellectionem voluntas obiectum aliquod sibi praesens habet, ut spiret amorem, non vero per actum dicendi, qui terminum productum i. e. verbum ultra importat. Ut redeamus ad Trinitatem, Pater spirat amorem non propterea, quia essentiam suam per verbum genitum sibi praesentem habet, secus Pater cognosceret per notitiam productam sicut nos, quod falsum est,
"sed intellectione sibi ingenita habet obiectum sibi praesens et ista est notitia, quae praesupponitur actui spirandi: Ergo non est similis necessitas, quod generatio praesupponatur spirationi, sicut quod intellectio praesupponatur volitioni" [195].
Ex hoc capite putat esse improbabilem sententiam statuentem, quod voluntas divina tunc demum principium proximum, foecundum spirationis evadit, postquam Filio communicata et concors facta est.
"Sed voluntas infinita intellecta ante omne velle, habens infinitum obiectum sibi praesens, est sufficiens principium productivum spirati amoris infiniti" [196].
Tota argumentatio eo tendit, ut dualitas personarum spirantium tantum ut per accidens se habens ostendatur. Pater et Filius eadem voluntate essentiam divinam ut obiectum sibi praesentem habente, amorem spirant et ambo principium tertiae personae sunt, inquantum omnino unum et non quatenus distincti. Mutuitas duarum se invicem diligentium personarum amorem divinum productivum non afficit.
"Pater non spirat Spiritum S. in quantum diligit Filium primo, nec Filius in quantum diligit Patrem, sed Pater et Filius in quantum habent essentiam divinam praesentem ut obiectum primum voluntatis suae... Magis spiratur (Sp. S.) voluntate ut est essentiae divinae, quae est obiectum infinitum, quam ut est Patris ut Patris vel Filii ut Filii, ut obiecti" [197].
Amicitia, quae intercedit inter Patrem et Filium se amantes, a Scoto in oppositione ad S. Bonaventuram fere eliminatur.
Vetus conceptus amicitiae apud Anselmum in his dictis perlucet. Vindicandam thesim, quod Pater et Filius nullo modo ut distincti spirent, sequentibus argumentis doctor subtilis probat. Primo ad notam comparationem spirationis cum creatione recurrit. Sicut unaquaeque persona plene creat, quia in unaquaque hypostasi plena et completa vis creativa existit etiam aliis per impossibile non creantibus, ita et utraque spirantium plene spirat. Pater igitur eundem Spiritum non spirante Filio produceret.
"Hoc confirmatur per Augustinum... Patet, quod sunt unum principium Spiritus Si, omnino unum et uniformiter, sicut tres personae sunt unum principium creaturae: non autem omnino uniformiter spirarent, si Filius statim in suo secundo signo originis haberet foecunditatem spirandi et Pater... solum in secundo signo Filio genito" [198].
Ad confirmandam responsionem additum est dualitatem per se requisitam ad spirationem in damnum veritatis de aequalitate et uniformitate principii spirationis vergere. Quamvis verum sit dualitatem suppositorum a parte principii propter maiorem perfectionem non requiri, quia unumquodque plene et perfecte Spiritum S. spirat, sed non ideo secunda persona superflue spirat. Non enim agitur hic de alia numero virtute et alia operatione, sed de identica. Ex eo, quod aeque perfecta et eadem est voluntas in Patre et in Filio, sequitur, quod non potest esse principium producendi in uno, quin sit principium productivum in duobus. Praeterea gravior difficultas molienda manet, num ex parte ipsius producti id est tertiae personae pluralitas desideretur. Spiritus S. totum a Patre habet, ut sit persona, sed hisce nondum finitur solutio et consequentia duas personas indifferenter se habere ad spirationem revera praepropere, ut in sequentibus apparebit, a Scoto deducta est.
Praeterea aliud argumentum affertur. In omni principio distinguendum est principium quo et principium quod [199]. Principium quo est id, quo aliquis in effectum influit et agit. Principium quod, est is, qui agit, cui actus appropriatur. Principium quo spirationis nihil amplius inde accipit, quod est etiam in Filio, quam si in Patre solo fuerit. Virtus spirativa est aeque perfecta in duobus, ac in uno. Si spiratio revera aliquid ex hypostasi haberet, hoc fieret ideo, quia suppositum ut tale aliquid virtuti spirativae adderet. Sed principium quo nihil accipit a persona, quemadmodum potius Filius habet ex principio quo, quod spiret. Si dualitas per se requireretur ad spirationem, tunc Pater et Filius non aequaliter et uniformiter spirarent, quia unum suppositum aliquid adderet, quod non esset in alio.
"Principium aeque perfectum in uno supposito, sicut in duobus, aeque est principium agendi in uno sicut in duobus: quia ad actionem non videtur requiri, nisi principium perfectum quo et quod, scil. suppositum agens perfectum; sed voluntas aeque perfecta est in uno supposito sicut in duobus et unum suppositum aeque perfectum est perfectione requisita ad suppositum agens, sicut duo, ergo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, ita quod illa mutuitas non sit aliqua ratio producendi ex parte principii productivi... quia principium quo non accipit perfectionem sibi competentem a supposito, sed dat supposito, quia eo suppositum est perfectum, ut possit agere; ergo non est tale principium perfectius in pluribus, quam in uno, quando est idem principium in pluribus et in uno" [200].
Dein accedit alia ratio. Si dicatur Patri competere esse principium perfectum et proximum spirandi solum Filio genito, non est verum. Nam Pater in primo signo originis omne tum absolutum tum relativum habet a se et in secondo signo rationis communicat Filio.
"Si in Patre est perfecta voluntas prius origine, quam in Filio, non tamen est principium spirandi perfectum (sive proximum nisi Filio producto), quaero, quid intelligitur addi, ut sit principium spirandi perfectum? Non aliud suppositum, quia illud nihil addit principio quo, sed tantum ab illo habet, quod possit agere" [201].
Scotus manifesto contra applicationem conceptum amoris mutui, ut iucundissimi et perfectissimi, ad spirationem divinam pugnat. Cum S. Thoma enim et Aristotele [202] tenet, amorem egoisticum seu physicum in ente absoluto sibique sufficientissimo esse perfectissimum. Ratio, cur amor mutuus sit iucundior, valet tantum in rationalibus creaturis, non vero in Deo. Pater non per mutuam dilectionem cum Filio, sed quia Deus, beatus est in se.
"...Quod amor mutuus sit iucundissimus, ex hoc sequitur, quod Pater esset formaliter tali amore beatus, quia amor, quo est beatus, est iucundissimus et tunc Pater non esset formaliter beatus in se, sed in Filio obiective, quod est haereticum".
Redamatio inter homines amabilitatem amati auget, quia non solum bonitas in amato, sed et eius redamatio est aliqua ratio diligibilitatis, quae inde provenit, quod amans scit se amari. Omnino aliter res in divinis se habet.
"Non enim Filius est amabilior Patri, quia redamans, quam propter essentiam divinam propter quam primo amatur, nec ista redamatio est alia ratio amabilitatis in Filio" [203].
Dilectio mutua solummodo distinctionem rationis infert, quae ut talis principium spirationis et modum processionis Spiritus Si complere ac perficere nequit. Est unus spirator, quia non "plurificatur in eis personis id, quod est [Patri et Filio] ipsis ratio agendi" [204].
Nihilominus Scotus longe abest, ut neget Spiritum S. a Patre et Filio necessario procedere. Sed ratio huius sec. eum est, ut ita dicatur, externa et non interna. Principium spirandi non inde duo supposita praesupponit, quia perfectio amoris id requirit, sed quia ordo principii agentis id secum fert. Actus voluntatis consequitur actum intellectus. Istae facultates ita inter se ordinatae sunt, ut una prius agat quam altera. Voluntas non evadit in actu proximo ad volendum, nisi praeierit et finita fuerit intellectio. In Patre autem actu intellectus profertur Verbum et quando facultas volitiva agere incipit, iam Verbo communicata est et ita virtus spirativa duo supposita praesupponit [205].
Quod totum cum hoc convenit, quod docebat Varro Spiritum S. tantum de facto ut amorem mutuum et nexum amborum, Patris et Filii, spirari.
Doctor subtilis sine dubio sententiam Richardi et Augustinissimi (sic dicti in oppositione ad scholam Aristotelicam) severae crisi subiecit eamque in fundamentis fortiter concussit.
Expositio Scoti a principio usque ad finem inflexibili consequentia perfecta est. Quia Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet, eadem et immutata foret tertia persona in Trinitate, si ab una aut a duobus procederet. S. Thomas et Scotus animos theologorum in duas partes diviserunt, in quibus non defuerunt, qui ad extrema pervenerint.
IV Aureolus, acerrimus propugnator et defensor systematis Scoti, addit amorem sui ipsius vere dici posse charitatem et in eo fundari amicitiam.
"Quia charitativo amore potest quis diligere seipsum, immo ex charitate tenetur plus seipsum amare, quam proximum. Quod ergo dicunt, Gregorius et Ricardus 3 de Trin. neminem proprie ad seipsum charitatem habere, sed quod in alterum tendit, ut charitas esse possit, dicendum quod non aeque distinguitur amor naturalis a charitativo respectu sui, sicut respectu proximi, propter quod amor alterius videtur amplius segregari a naturali et ita magis charitativus: non tamen intendunt sancti, quin verissima charitate quis diligere possit se" [206].
Ita amor naturalis seu egoisticus ad nobiliorem et altiorem gradum evehitur et illud magnum discrimen inter duas dilectiones tollitur.

