top of page

PARS TERZIA: RELATIO UT PRINCIPIUM QUO ET QUOD SPIRATIONIS APUD ANTE-TRIDENTINOS ET RECENTIORES THEOLOGOS

Cap. I De duabus nominalistarum theoriis extremis

1. QUAESTIONIS POSITIO. OCCHAM († 1349) ET GABRIEL BIEL († 1495)

Totum ingeniosum tentamen Scoti in hoc consistebat, ut dualitas personarum spirantium in secundum gradum deprimeretur et ad actum spirationis ut indifferens et quasi per accidens se habens poneretur. Putabat enim ita unum principium spirativum fore, ut tutissime salvaretur, e quo deinde unus spirator logice sequeretur. Proposita discussione planum est theologos hac solutione contentos fuisse, quod in Patre et Filio una proprietas esset, qua Spiritum S. spirant. Tunc doctor subtilis inter principium quo et quod distinxit. Sed tali distinctione ianua aperta est novae obiectioni, quae iure merito capitalis in hac quaestione censetur et per se patet id, quod centrum totius disputationis antetridentinae periodi occupavit. Cum enim principium quod aliquomodo rationem personae attingat, subito instat opponens: Si duo supposita sunt, ergo duo principia quae et duo spiratores inde sequuntur. S. Thomas ad leges grammaticales recurrit: Quoniam spirator (et principium quod) est nomen substantivum respiciens unam formam, ideo non plurificatur, alterum est adiectivum et numerum sumit a suppositis. Scotus aliam rationem assignat: Duo spirantes determinantur a substantivo, quod est persona, illa autem duplex est [207]. Tali modo fini proposito non satisfieri putabat confrater Scoti Franciscanus Guillelmus Occham.

I Ratio grammaticalis auctori nominalismi propter hanc causam insufficiens visa est, "quia terminus (substantivus) numeratur sicut et alii termini adiectivi additi aliis. Semper denotantur competere illis pro quibus illi termini, quibus adduntur, supponunt" [208]. Non perspiciens bene differentiam inter significationem nominis substantivi et adiectivi, aliam solutionem proponere conatus est, quae in adductione constitutorum ex essentia et proprietatibus paternitatis, filiationis, spirationis activae et passivae consistit. Quem conceptum et terminum Henricus Gandavensis suggessit [209] et pro eo Occham velut pro aris et focis pugnat.

Sicut in Trinitate, pergit doctor invincibilis, aliquod constitutum, quod generet et generetur et aliud ex essentia et spiratione passiva, id est Spiritus S. datur, ita huic constituto opponi debet aliquod unum ex essentia et spiratione activa, quod principium Spiritus Si esset et cui vere spirare competeret. Et quia Pater et Filius cum hoc constituto realiter identici sunt, idcirco eos vere et proprie esse unum principium spirans. En eius verba:

"De constituto ex essentia et spiratione passiva contingit vere dicere, quod istud constitutum spiratur. Ergo de constituto ex essentia et spiratione activa contingit vere dicere, istud spirat. Sed istud constitutum est unicum et non plura, sicut essentia est unica et illa spiratio actio est unica, ergo hoc est unum spirans et per consequens unus spirator. Sed tam Pater quam Filius est illud unicum constitutum ex essentia et spiratione activa. Ergo Pater et Filius vere sunt unus spirator et unum principium spirans Spiritum Sanctum" [210].

Talibus conceptibus munitus Occham ad comparationem spirationis cum creatione accedit. Iam Scotus affirmabat essentiam divinam abstractis personis esse suppositum, quod creet, sed id in spiratione ab eo negatum est. Occham ordinem hunc invertit: Natura divina in se est tantum principium quo creationis. In spiratione principium supponit pro aliquo uno et singulari individuo, constituto ex essentia et relatione spirationis activae, quod praecise paternitatem et filiationem circumscribit. Cui constituto formaliter et primario competit spirare.

"Ad primum istorum dico, quod quantum ad aliquid est simile de Patre et Filio respectu Spiritus Si et de tribus personis respectu creaturae et quantum ad aliquid est dissimile. Est enim simile quantum ad hoc, quod sicut vere et simpliciter contingit dicere, tres personae sunt unum principium creaturae, ita contingit vere dicere, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Si. Est autem dissimile quantum ad hoc, quod sicut dico tres personae sunt unum principium creaturae, non potest ista verificari, nisi secundum quod principium ibi supponit pro essentia divina, ita quod si pro quocunque alio supponeret, non posset propter hoc verificari. Et ideo distinguendo in divinis principium quo et principium quod, non potest illa verificari nisi secundum quod supponit pro principio quo, non pro principio quod" [211].

In spiratione autem, ut dictum est, principium supponit pro constituto ex essentia divina et spiratione activa "quod quidem est vere spirans Spiritum S. ita, quod non tantum est quo, sed etiam est vere quod" [212]. De analogia inter creationem et spirationem statim plura dicenda sunt, interim, ne digressionibus res intricetur, prosequenda est ulterius argumentatio, quomodo praecisius illud constitutum describatur.

Aliquae difficultates ab Occhamo adducuntur, quarum solutio rem melius illustrat. Nimirum improbabile videtur, ex essentia divina et spiratione activa, circumscribendo paternitatem et filiationem, aliquod constitutum dari, si eadem et ipsa paternitas et filiatio ut medium inter essentiam et relationem spirationis intercedat. "Nihil potest constitui ex extremis circumscribendo medium" [213]. Aliis verbis loquendo relationem spirationis non immediate essentiae divinae accedere cum eaque necti, sed Patri et Filio, qui spirationi praeintelligantur. Nihil obstare, ait Occham, quominus ex. gr. paternitas circumscribatur, etsi prior sit spirationi activae. Constitutum spirativum in alio distincto inveniri, in quo non sit paternitas, videlicet in Filio et ita paternitatem non necessario in constitutionem spiratoris intrare, sed ab eo distingui. Quamvis verum sit paternitatem sub uno respectu spirationi priorem concipi, sub alio tamen posteriorem esse, ut commune (prius) individuis praeintelligitur. Ita ex. gr. essentia divina prior aliquomodo relationibus est.

Dato, constitutum spirare ut principium quod, alia maior difficultas surgit, nempe quomodo inde quattuor supposita non sequantur. Respondet Occham non magis genitum a gignente, quam spirantem a spirato distingui ac parem distinctionem esse inter essentiam divinam et spirationem activam ex una parte atque inter eandem essentiam et spirationem passivam ex altera. Attamen constitutum spirativum non est suppositum, quia

"spiratio activa est eadem realiter tam cum paternitate quam cum filiatione et ideo non constituit suppositum distinctum ab eis, quamvis constituat aliquod unum, quod non est formaliter pater nec filius" [214].

Illud constitutum non est aliquod absolutum in Deo, sed notionale et persona est in tantum, in quantum identicum est cum Patre et Filio. "Dico quod est realiter etiam relatio et persona licet non formaliter et hoc sufficit" [215]. Spiratio passiva a Patre et Filio realiter differt et ideo est persona, spiratio activa non distinguitur, quia communis est communitate rei cum duobus primis suppositis.

Tertio petitur, qua ratione Pater et Filius Spiritum S. producant, si spirare primo et immediate huic uni singulari convenit. Responsio fluit ex antecedentibus. Quoniam constitutum spirativum non distinguitur a Patre et Filio, recte de ambobus praedicari potest Spiritum S. ab iis spirari.

"Et ideo, quia tale constitutum est intrinsecum Patri quam Filio, ita quod constituit cum relationibus oppositis tam Patrem quam Filium, potest concedi, quod quia illud constitutum primo spirat, quia tam Pater quam Filius spirat per se, quamvis non primo... In ista propositione Pater et Filius sunt unum principium spirans Spiritum S., praedicatum non supponit pro essentia nec pro persona nec pro relatione primo, sed pro uno constituto, quod est realiter Pater et Filius, quamvis non formaliter" [216].

Quibus praemissis celeber quaestio anterioribus temporibus agitata, spirentne Pater et Filius ut unum aut plures, dirimitur: Patrem et Filium nec in quantum unum nec in quantum plures, sed quatenus constitutum spirativum sint, spirare [217].

Statuto constituto spirativo Occham manifesto contra Scotum se vertit, quippe qui etsi in creatione aliquod singulare per se existens, quod creet, assumeret, in spiratione autem tale individuum reiciebat, ne spirator prius ad Spiritum S. referri cogitaretur, quam esset persona.

"Istud (spirator singularis) non videtur hic probabile, sicut ibi: Deus creat, quia non videtur hic aliquis per se existens communis Patri et Filio et non Spiritui So. quia tunc illud singulare per se existens licet non incommunicabiliter, realiter tamen referretur ad Spiritum S. et esset aliquid realiter relatum ad intra prius aliquomodo, quam intelligeretur esse persona, ita quod non omnis relatio realis ad intra esset personae, quod non videtur probabile" [218].

Nemo dubitat, quin haec sententia a Scoto ut improbabilis reiecta, Occhamo ansam dederit, ut eam susciperet et ab obiectionibus quadantenus purgatam de novo proponeret.

Quam constructionem speculativam nominalistarum ducis alius nominalista Gregorius Ariminensis, in quem alioquin Occham magnum influxum habuit, aggressus est. Tale constitutum spirativum sec. Gregorium quaternitatem personarum necessario in Deum infert. In Trinitate solummodo hypostases a se distinguuntur et sibi opponuntur.

"Quoniam vel Spiritus S. erit aliud ab illo constituto vel alius, non aliud, ut constat, sicut nec aliqua persona divina est aliud ab alia ut dicit concilium, ergo alius. Sed in Deo non dicuntur aliqui alius et alius, nisi uterque sit persona: et per consequens sequitur, sicut prius, quod illud constitutum secundum se erit quaedam persona" [219].

Haec insinuatio, quamvis non omnino omni fundamento careat, non est vera, ut e citatis ex ipso Occham relatis patet, ubi se expresse contra multiplicationem personarum divinarum defendit.

II Merito Gregorio contradicit Gabriel Biel, totus deditus magistro suo Occhamo, cuius sententias magni verebatur et quem, elucidando et explicando eius non raro obscuram et difficilem intellectu mentem, presse sequebatur. Biel verba Occhami revocat constitutum spirativum non esse personam, quia a Patre et Filio realiter non distinguatur et cum iis unum sit.

"Cum ergo distinctio suppositorum oritur ex distinctione reali constituentium: quia non sunt nisi tres proprietates relativae, realiter distinctae inter se: ergo solum erunt tres personae formaliter et secundum doctorem (Occham) tale constitutivum, quod identificatur realiter patri et filio, et ita non erit quaternitas in divinis" [220].

Ulterius, praedictum constitutum nec essentiam, nec personam nec praecise relationem esse, sed essentiam cum relatione.

Cur constitutum persona non evadat, ratio inde petenda est, quia aliquomodo personam Patris et Filii constituit:

"...Respiciendo definitionem personae patet, quod sicut constituens non est formaliter persona ita nec illud constitutum, quod est in Patre et Filio intransitive. Et capiendo constitutionem large (ut infra) patebit, potest dici, quod spiratio activa etiam est constitutiva patris et similiter filii" [221].

Sic Gabriel constitutum spirativum personis Patris et Verbi magis subordinavit et quasi de fronte tollit, ne tam aperte ut quarta persona in Trinitate se sistat, quamvis et apud eum idem constitutum Spiritui So immediate se opponat. Sententia Occhami apud Biel revera reviruit.

2. DE GREGORII ARIMINENSIS († 1358) ET DURANDI a S. PORTIANO († 1332 [4?]) OPPOSITA SENTENTIA

I Occhami explicationi Gregorius ab Arimini, ordinis Augustiniensium, aliam anteposuit. Negando constitutum spirativum ut quod, ad aliam contrariam conclusionem pervenit, quae consequenter duo principia quae admittere deberet, quamvis Gregorius tam aperte hoc non affirmet. Quo pacto ipse in sinistram partem abiit, at sententia eius minime haeretica est. Non enim duo principia diversa introducit, sed personam cum principio identificans duo principia quae admittere coactus est.

Ratiocinatio eius valde simplex est. Principium spirationis pro absoluta essentia non posse supponi clarum est, alioquin Spiritus S. se ipsum spiraret, nec pro aliquo individuo, quod Occham excogitavit. Manet ergo id solum, ut principium spirationis pro persona Patris et Filii supponatur. Atqui ambo sunt supposita distincta, ergo et duo principia. Dicuntur autem unum, quia uno et eodem modo spirant.

"Est ergo notandum, quod numquam in creaturis concurrunt plures simul per se causae ad unum effectum, quin una earum aliter causet, quam alia, vel omnes simul plus vel magis causent, quam una illarum tantum, sicut patet manifeste. Spiritus S. autem quamvis duobus scilicet patre et filio producatur, non tamen aliter ab uno quam ab alio, nec ab ambobus simul magis vel plenius quam ab altero tantum. Ac per hoc non procedit ex eis tanquam ex duobus principiis sed tanquam ex uno" [222].

Simili modo tres creantes sunt unum principium, quia uno modo et aequaliter creant.

Suum potissimum argumentum Ariminensis e definitione Concilii Lugdunensis desumit, ubi expresse dicitur "...non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus sed unica spiratione procedit (Sp. S.)" [223]. Particula tanquam vim significativam unitatis principii deminuit et unitatem modi spirandi solum exprimit.

"Patet quod quia concilium noluit affirmare unitatem principii, sed unitatem modi principiandi ideo ait tanquam ex uno, quia vere noluit asserere unitatem spirationis, ait unica spiratione, nec ait tanquam unica spiratione, sicut ait tanquam ex uno principio. Sic ergo simul et inseparabiliter ac uno modo penitus pater et filius spirant, sicut alter eorum secundum se, et sicut si essent penitus idem principium, et ideo dicuntur unum principium Spiritus Si et non duo principia, ne scilicet aliqua diversitas modi spirandi aut non simultas inter eos posset intelligi. Si tamen inniteremur proprietati sermonis, sec. quam termini pluraliter, addito termino numerali vere praedicantur, cum *actualiter supponunt pro pluribus: tunc dici deberet, quod pater et filius sunt duo principia Spiritus S. sicut dicimus quod sunt duo, qui principiant Spiritum S.[224]. Ratio, propter quam Ocham opinionem Scoti reiecit, nempe, quod substantiva nomina purificantur sicut adjectiva, Gregorius ut basim assumpsit et consequenter, quam doctor invincibilis evitare voluit, Ariminensis ut veram amplexus est.

Ariminensis a duo principia tenenda eo magis constrictus est, quia contra Occam pugnans distinctionem inter principium quo et quod simpliciter negat. „Non est danda aliqua vis spiritiva, quae sit principium quo Spiritus S. et non principium quod“.[225] Quod attinet argumentum Gregorii e definitione Concilii petitum, quis non videt, quam labile eius fundamentum sit? Significatio verbi edam est atque apud Io 1, 14. „quasi (ὡς) unigeniti“.

Quae opinio ut temeraria censeri potest et S. Thomas similem sententiam recensens submittit: „Sunt unum principium id est uno modo. Sed simili ratione posset dici Pater duo principia Filii et Spiritus Si, id est duobus modis“.[226] Gregorius auctoritatibus se muniens, praeter Augustinum et Lombardum, quos ad lubitum suum interpretatur, Guillelmum Altissioderiensem et Herardum Novariensem ut fautores suos nominat. Ultimus omnino ignotus est, sicut eius „Summa“, cuius mentio fit. Econtra Altissioderensis est persona magis nota et eius „Summa“ in scholasticos magnum influxum exhibuit.[227] Sed doctrina Guillelmi, quam (in I. c. 7. q. 6.) e professo tractat, cum eadem Gregorii non omnino coincidit.

Primo Altissioderensis cum Augustino Patrem et Filium esse unum principium, sicut ambos esse unum Deum, affirmat. Secundo principium tenere pro forma i. e. pro spiratione.

„…Hoc nomen principium supponit pro patre, ideo quia spiratio in est patri. Similiter supponit pro filio, quia spiratio in est filio. Ergo eodem modo supponit pro illis duobus in simul, quia eadem spiratio inest illis duobus simul. Ergo haec est proprie vera pater et filius sunt unum principium Spiritus Si, ut hoc nomen principium teneatur pro duabus personis in simul. Quod concedimus hac ratione sequentes beat. Augustinum. Haec similiter est vera: pater et filius sunt unum principium Spiritus Si secundum quod haec dictionem unum respiciat solam formam, quia pater et filius una spiratione sunt principium Spiritus Si.“

Tamen postea subiungit, quod quando supponit pro personis duabus, haec propositio Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Si, non est propriissime vera.

„Secundum enim rectissimam determinationem oportet, quod haec dictio unum significat unitatem non solum formae, sed etiam suppositi… Bene concedimus, quod sunt proprie unum principium Spiritus Si, licet non propriissime, quia spiratio quasi praevenit personarum pluralitatem, ideo eas non potest penitus unire sicut proprie dicitur unus populus et tamen non propriissime, quia unitas sive unio, qua populus dicitur unus, non est propriissime unitas“.

Guillelmus vidit ergo sub uno respectu unitatem, sub altero distinctionem personarum, sed quaestionem sufficienter non dirimit. Nullo modo concedit duo principia esse, quia principium spirans et persona spirans non identificantur.

„…Iste terminus principium et iste terminus persona spirans Spiritum S. non prorsus aequipollent. Quia iste terminus principium non significat nisi unicam formam singularem, quae prohibet ipsum transferri in plurale. Sed hoc nomen persona spirans Spiritum S. propter personalitatem, quam significat, potest transferri ad plurale. Sed hoc nomen principium solum datum est a spiratione singulari et ideo licet spiratio possit significari pluraliter uno modo respectu plurium personarum, tamen quod non potest in se et sec. se recipere distinctionem. Ideo non potest transferri ad plurale“.

Hisce Altissioderensis solutionis praemissas posuit, quam postea S. Thomas dedit.

Talis autem explicatio plurimum distat ab ea, quam Gregorius proposuit. Mirum est, quod nihilominus Altissioderiensem expresse pro se refert.

“Item Altis. in sua Summa libri primi dicit, quod haec Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Si est vera eodem modo, quo Spiritus S. dicitur multiplex propter diversos effectus. Eodem modo quasi propter unum effectum, quem habent Pater et Filius et Spiritus S. dicuntur unum principium. Et quia eodem modo prorsus procedit ab eis Spiritus S., verba sua sunt et infra dicit, dictam propositionem proprie sumptam esse falsam. Sed intelligendam esse sic: quod sunt unum principium ideo una spiratione spirant Spiritum S." [228].

Praecipua pars theseos Gregorii in vero asserto Augustini, Lombardi, Praepositini aliorumque nititur, quod Pater et Filius uno modo Spiritum S. spirant. Quae autem uniformitas spirandi apud laudatos auctores ex una eademque proprietate sequitur, qua tertia persona producitur ex eademque relatione, qua ad eam Pater et Filius referuntur [229].

Quod pertinet ad Hilarium, ad quem etiam Ariminensis refugit, res omnino plana est. Agitur de supra citato celeberrimo textu, ubi duo auctores Spiritus Si statuuntur [230]. Hilarius unitatem principii more Graecorum (per Filium) concipit [231] et pluralem numerum adhibet, quia substantivum pro adiectivo ponit [232].

Solutio Guillelmi Altissidoriensis magis, quam cum illa Gregorii, cum opinione alterius nominalistae praecursoris Occhami, Durandi a S. Portiano cohaeret [233]. Suarez [234], Vasquez [235], Salmanticenses [236] aliique Durandum cum Gregorio coniungunt, at immerito. Nam ambae sententiae inter se differunt. Durandus distinguit duplicem significationem verbi "principium Spiritus Sancti", unam, quae pro supposito agente usurpatur, et tunc Pater et Filius sunt duo principia, alteram pro virtute spirandi, et tunc rectius dicitur in Patre et Filio unum principium esse.

"Si enim nomen principii accipiatur primo modo pro eo quod agit, quum illud suppositum (pater autem et filius) non sunt unum suppositum sed plura, necesse est dicere quod pater et filius sint plura principia Spiritus S., sed quia agens magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter dicatur, quod pater et filius sint duo principiantes, usus tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen principii sumatur non pro agente, sed pro eo, quo agens agit, sic proprie loquendo debet dici, quod in patre et filio est unum principium, quo spirant Spiritum S. et nihilo minus vere dicitur, quod pater et filius sunt unum principium Spiritus sancti, sed non aeque proprie sicut primum" [237].

Si ad totam expositionem Durandi attenditur, sine difficultate perspicitur eum propterea tantum ad duo principia spirationis pervenisse, quia inter principium quod et hypostasim non accurate distinxerit. Unum autem principium quo aperte admittit, quod Gregorius negavit. Imo ultima suppositio in sensu principii quo sec. Durandum termino "unum principium" κατ’ ἐξοχήν convenit. Propter hoc Pater et Filius sunt idem principium, quia per "idem" non significatur identitas in suppositis, ut quidam dixerunt, sed in ratione principii (h. est virtutis spirativae), id quod verum est [238].

Identificatio suppositi et principii quod — en commune fundamentum sententiae Durandi et Gregorii. Quia eorum opiniones male sonant, non mirum, quod solitarii in hac re remanserunt.

Cap. II Opiniones propositae atque exponendae crisi subiiciuntur

Magis quam illa Gregorii et Durandi posterioribus theologis sententia Occhami arrisit, quia concedendum est eam facilius omni alia hic adducta unitatem principii spirationis explicare. Quam propter rationem ei plures insignes magistri subscripserunt, ut puta Nazarium, Canariensem, Beccanum, Molinam aliosque [239]. Nihilominus in praemissis doctoris invincibilis plura continentur, quae omnino vincibilia et superabilia sunt quaeque ipsum fundamentum infirmum faciunt.

Primo aspectu oculi ipse conceptus "constitutum" ut ineptus minus convenit, quia aliquam compositionem in Deo subintelligere videtur. Ne de verbo, quod ceterum apud posteriores defensores amplius non occurrit, litigetur, ipsa res inspiciatur.

Primi adversarii Occhami ut Gregorius et Aureolus [240] inde impossibilitatem talis constituti probant, quod ad quaternitatem suppositorum ducit. Econtra Suarez, qui item vehementer in talem constructionem irrumpit, argumentum Ariminensis ut minus peremptorium transmittit et inconvenientiam aliunde repetit. Sec. Suarezium error Occhami in hoc consistit, quod ille non exquisite perpenderit relationem spirationis non immediate cum essentia divina necti, sed cum Patre et Filio, "quos sec. ordinem rationis supponit spirantes, ergo non potest Spiritus S. immediate procedere ab aliquo constituto ex illa spiratione et essentia" [241]. Pater et Filius ut hypostases praesupponuntur, quando tertiam personam producunt. Ideo paritas inter generationem et spirationem neganda est. Nam ad generationem constitutum aliquod ex essentia et relatione, quod principium Filii est, recte praerequiritur, ad spirationem nequaquam, cum Pater praeexistat, qui agit. Principium spirationis propria subsistentia relativa non indiget, quia ad personas incommunicabiliter subsistentes accedit et "illis quasi adhaeret solumque propter summam identitatem est substantialis relatio". Pater et Filius sunt "veluti conditio sufficiens ad talem productionem, cuius formale principium est voluntas" [242].

Sec. Scotum et Suarezium ad constituendum principium spirationis omnino sufficit infinita voluntas divina, in quantum Patris et Filii propria facta est. Suarez ergo practice totum, quod theoria Occhami implicare videtur, negat. Spiritui Sancto non opponitur relatio spirationis neque ut quod neque ut quo, sed voluntas divina considerata in personis.

Quis non videt eximium doctorem ultra limites veritatis processisse? Subito enim quaeri potest, num ad hoc, ut Spiritus S. a duabus primis personis distinguatur, sola communis voluntas divina in eis sufficiat. Minime, quia talis voluntas propria est ipsi Spiritui So. Paternitate et filiatione tertia persona a suo principio non distinguitur. Ergo, si partes Spiritui So realiter non opponuntur, consequenter nec totum simul. Spiritus S. est aliquid relativum. Atqui relativum exigit correlativum, hoc autem non est Pater et Filius, quatenus ei opponuntur. Divina voluntas ipsa debet relationem connotare, ut Pater et Filius relatione Spiritum S. respiciant et in ratione principii spirativi constituantur et spirantes evadant.

Idcirco et aliud assertum Suarezii minus rectum videtur, videlicet spirationem activam immediate Patri et Filio uniri et non essentiae divinae. E dictis autem patet Patrem et Filium etiam volentes nondum spirare, sed eorum voluntati aliqua formalitas superveniat, oportere. Ad volitionem notionalem praeter voluntatem absolutam in Patre et in Filio, exigitur etiam, ut eadem voluntas absoluta spiratione activa affecta sit.

Demissa opinione Suarezii non ideo admittenda est illa Occhami. Quamquam multa vere dicta continet, aliquas tamen contradictiones involvit. Verum est dari in Trinitate relationem spirationis activae in essentia divina fundatam, sed eius demonstratio falsa est. Gravissima difficultas, quae in argumentis Occhami insolubilis manet, est, quod in Patre et Filio duae subsistentiae relativae affirmantur. Quomodo nunc istae inter se cohaereant et cur spiratio activa ita non constituat hypostasim Patris, sicut paternitas, en dubia, quae frustra solutionem quaerunt. Omnes autem uno ore docent relationem spirationis Patri et Filio, ut personis constitutis, accedere. Responsio evadit eo difficilior, quod doctor invincibilis subsistentiam seu existentiam in se essentiae divinae, ex qua relationes unam subsistentiam haberent, expresse denegat. Ideo impossibile est quaestioni omnino satisfacere, cur subsistentia spiratoris non sit etiam incommunicabilis et distinctum suppositum, sicut subsistentia paternitatis. Hic posita est aliqua ratio pro Gregorio Ariminensi, quod talis argumentatio quaternitati personarum viam pandit, quamvis hoc praeter intentionem et expressam declarationem Occhami factum sit.

Neque subsumi potest, quod propterea relatio generationis activae incommunicabilis et constituens personae Patris est, quia prior cogitatione intelligitur et altera relatio spirationis posterior. Nam

"ex eo quod quo aliqua subsistentia est ultimior, eo est magis idonea ad tribuendum id, quod est proprium personae scilicet subsistere incommunicabiliter: siquidem eo ipso est potiore ratione ultimus terminus in ratione subsistendi et ita eo ipso erit in ratione subsistendi incommunicabilis" [243].

In tali forma constructio speculativa nominalistarum non potuit amplius sustineri. Ad eius reconstructionem praesertim Ludovicus Molina omnem curam nequaquam negligens accessit, maxime indignans contra impugnatores constituti spirativi:

"Sunt qui stomachentur adversus hos doctores (Occham et Biel) eo, quod in divinis constituant illud individuum subsistens commune Patri et Filio, nostro intelligendi more constitutum ex essentia et spiratione activa..." [244].

Pessimo autem errori se daret, si quis putaret Molinam hisce sententiam nominalistarum subscribere et nihil ex suo fundo eruere. Sequitur ipse tantum eorum lineam assumendo possibilitatem constitutorum, sed alio modo eam explicat. Primum admittit subsistentiam absolutam essentiae divinae, cui abstractis personis competit creare [245]. Analogice et in spiratione aliquod individuum subsistens statuit, quod — remotis personis Patris et Filii — vere spirat. Usque adhuc nemo fuit, qui in ambobus casibus simile quid admitteret. Molina primus opinionem Scoti et Occhami conciliavit.

Quid nunc notus auctor scientiae mediae in quaestione unitatis principii asserit?

"Est ergo — sunt eius verba — ratio spiratoris unum per se, constitutum ex essentia et spiratione activa, ac proinde est quippiam subsistens: non quidem in ea acceptione, qua subsistens et suppositum idem sunt, sed in ea, qua divinam essentiam dicimus esse quid subsistens, hoc est existens, independens a quocunque alio, cui quasi inexistat. Etenim quod divinam essentiam includit subsistens hoc modo est: quare si spiratoris ratio essentiam divinam includit, subsistens erit in acceptione, de qua loquimur. Possumusque idem confirmare, quoniam si per impossibile non esset in Deo ratio Patris et Filii, nec processio per intellectum sed solum per voluntatem, non minus spirator active subsisteret sine Patre ac Filio, quam modo subsistat Spiritus S." [246]

Quod apud Occhamum tam difficile intellectu erat, a Molina magis logice propositum est. Spirator est subsistens, quia essentiam divinam continet, quae in se existens est. Relatio spirationis activae Patri et Filio inexistit et quibus per impossibile non existentibus, spirator hypostasis evaderet.

Quam sententiam inter recentissimos auctores Card. Billot [247] defendit, amplius eam excolens et omnes ingenii vires vertit, ut eam super solidiorem basin ponat. Distinguit nempe praecisius inter incommunicabilitatem et subsistentiam seu existentiam in se. Essentiae divinae remotis tribus distinctis subsistere seu existere in se convenit, quia hoc pertinet ad perfectiones absolutas, quae essentiae divinae demi nequeunt. Relationes divinae una subsistentia absoluta subsistentes sunt, quae omnino ad hoc sufficit, ut agat et principium quod operationum sit. Inde etiam relatio spirationis activae subsistens est et consequenter principium quo et quod: [248] "Quippe illius est operari cuius est esse, et ideo quidquid est ut quod, operatur etiam ut quod". Atqui relatio haec duobus distinctis, Patri et Filio, communis est, propterea Pater et Filius unum principium quo et quod spirationis sunt.

"Sicubi ergo inveniatur aliquod subsistens non incommunicabile, sed pluribus commune, nihil impedit, quominus dicatur principium quod, tametsi, quia commune, suppositum non est... Et huiusmodi subsistens commune, est duplex: primo essentia communis tribus, tum spiratio communis duobus. Sicut igitur Pater et Filius et Spiritus S. sunt unum principium quod creaturae, ita proportione servata, Pater et Filius sunt unum principium quod Spiritus Si" [249].

Ut tota difficillima quaestio in bona luce collocetur et dirimatur, profundius cogitanda est pluries commemorata comparatio creationis et spirationis, quia pro efformando conceptu magnopere utilis est. Forsitan tunc melius apparebit, quidnam ad constitutionem principii quod requiratur.

Cap. III De comparatione inter principium creationis et spirationis instituta

Nullus fere theologus superest, qui de principio spirationis tractans, analogia quadam intercedente inter actum creandi et spirandi usus non fuerit. Auctor huius notissimae comparationis S. Augustinus erat. Usque ad Anselmum auctores sine ulla restrictione eam afferebant. Attamen postea mediaevales augustinistae paritatem omnimodam propter rationes supra allatas negaverunt. Videatur prius, quid ipse doctor gratiae dicta analogia voluerit?

S. Augustinus latinam formulam e Patre Filioque graeco conceptui SS. Trinitatis cum axiomate μία ἀρχή anteposuit. Eius totum conamen in urgenda aequalitate et coordinatione Filii in spiratione consistebat. Ne ex hoc capite ab Orientalibus sibi dualitas principii imputaretur, ad creationem revocavit, in qua isti sine ulla ambage et unanimiter tres creantes et unum creatorem confitebantur. Régnon id, non indicans tamen intimam eius rationem, argumentum ad hominem vocat.[248] Patres Graeci, consequenter ad suum systema videndi personas in recto et naturam divinam in obliquo, opera Trinitatis ad extra ut e Patre per Filium in Spiritu So provenientia, non directe ut actus naturae communis, explicabant. Pater et Filius et Spiritus S. omnes tres totum et plenum conceptum Dei exhauriunt et hi tres creant. Unum eundemque creationis actum transcurrendo per unamquamque personam ut unum reassumebant.

Omnis actio, ita Gregorius Nyssenus, quae ad creaturas a Deo exit, a Patre proficiscitur et per Filium in Spiritu So perficitur. Operatio cum suppositis non multiplicatur, quia unus motus voluntatis divinae a prima usque ad tertiam personam dirigitur.[249] Creat Pater, creat Filius, creat Spiritus S., tamen una creatio et unus creator, quia actus voluntatis pervadens tres personas est proprius uniuscuiusque factus, non multiplicat suum numerum. S. Augustinus eandem rationem ad spirationem transfert et recte concludit, sicut tres esse, qui creent, unum autem creatorem et unum principium creationis, ita et duo spirantes, unum spiratorem et unum principium Spiritus Si. Quae conclusio verificatur sub hoc respectu et in principio quo et in principio quod.

Exemplum S. Augustini scholastici libentissime commentati et non una vice ad suas proprias opiniones et placita in hac quaestione demonstranda vel confirmanda eo abusi sunt. Praesertim Scotus et scotistae mentem S. Augustini prementes facile aliquod argumentum pro sua sententia deducere conati sunt. Tres personae sunt unus creator et creant ut omnino unum. Ergo Pater et Filius spirantes unus spirator sunt et tertiam personam, ut omnino unum et nullo modo ut distincti, producunt.[250] At minime constat episcopum Hipponensem suo exemplo dualitatem suppositorum, ut per accidens se habentem ad spirationem, innuere voluisse. Econtra oppositum iudicare licet, cum S. Augustinus amorem, per quem procedit Spiritus S., ut amorem amicitiae et tertiam personam, ut nexum amborum, ad quod dualitas praeexigitur, consideret. Consentientibus omnibus creatio eadem maneret, si una tantum persona crearet, sed non eodem modo se haberet dualitas in spiratione ac trinitas in creatione, id est, num duae personae praeexigerentur ad spirationem, non amplius unanimis doctorum consensus vigebat.

Differentiam inter actum creandi et spirandi veteres Franciscani propter perfectionem amoris amicitiae energeice urgebant: Ad spirationem perfectissimam duae personae praerequiruntur, ad creationem vero una sufficeret. Sed opinio haec iam a S. Thoma deserta et proportio sub hoc respectu admittenda est.

Posteriores theologi sub alio aspectu comparationem servatam habere volunt. Dicunt enim sicut natura divina praecisione facta personarum sit principium quod creationis, ita spiratorem praecognita personalitate Patris et Filii ut principium quod spirare.

Sic Henricus Gandavensis auctorum mentionem facit, qui essentiam divinam suppositorum esse defendebant:

„Aliqui ponunt, quod si tollatur pluralitas nominum, quae sunt Pater Filius et Spiritus S., quae imponuntur a relativis proprietatibus et distinctivis, hoc nomen Deus significat personam, quandam distinctam proprietatibus essentialibus ab omnibus aliis naturis creaturarum scilicet quemadmodum Judaei quidam et gentiles intelligunt unum Deum eminentem proprietatibus eorum quae sunt“.[251] Apud Duns Scotum naturae divinae praecisis personis creare convenit: „Deo de se vere possunt competere aliqua praedicata realia, quae videlicet non competunt naturae ut existenti in ratione suppositi, sed existenti in hac natura in quantum existens in ea. Hoc modo forte est ista vera: Deus creat“.[252]

Natura divina, in quantum est solummodo singularis, est principium quod operationis ad extra non attenta ipsa communicabilitate seu personalitate.

Franc. Lychetus, commentator Scoti, adhuc magis sensum sui magistri explicat quaerens, cur in processionibus divinis singularitas naturae divinae non sufficiat. Responsio eius est, propter hoc unice, quia productum a producente realiter non distingueretur.

„Si ergo hic Deus, ut non includit conceptum personae, possit generare Deum, tunc hic Deus generans realiter distingueretur a Deo genito; et cum hic Deus ut sic, tantum dicat Deitatem, sequeretur, quod Deitas realiter distingueretur a se ipsa. Et ideo necesse est nunc Deum supponere pro aliquo supposito, cum dicimus: hic Deus generat, sed non est simile, quando dicimus, quod hic Deus (ut non supponit pro aliquo supposito) creat mundum, quia ut sic includit omnia necessaria ad creationem; est enim ens infinitum, actualissime existens per se, licet non sit incommunicabile, non enim actio de necessitate praesupponit suppositum…“.[253]

Viam indicatam praesertim commentatores S. Thomae secuti sunt. Sic Cajetanus dictam opinionem suscepit eamque usque ad extremum perduxit. Essentia divina praescindendo a personis et prae iis intellecta est singulare quid, concretum, in se existens, ergo subsistens, quod naturam ad modum habentis et non habiti possidet.

„Inter Deum et caeteras substantias hoc interest, quod in reliquis haec duo, scil. naturam et habens naturam, oportet sic se habere, ut habens naturam sit suppositum. Natura vero ipsa essentia: in Deo autem habens naturam dupliciter invenitur, scil. suppositum ut Pater et Filius et singulare, id est hic Deus“.[254]

Iste habens naturam divinam non est plena persona et incommunicabilis, quia communis tribus distinctis, qui soli sunt perfectae et completae hypostases habentes tamen subsistentiam ab hoc Deo singulari, „…Natura divina seipsa existit, nec mendicat subsistentiam a suppositis: imo confert eam illis“.[255] Praeter istam subsistentiam tres relativae statuuntur ita, ut quatuor subsistentiae admittantur. Sed hisce logica argumentatio iam abutitur.

Cajetanum sequuntur plures Thomistae, inter quos eminet Billuart, nullum relinquens dubium quoad suam mentem. Subsistentiam absolutam describit accuratius vocans eam „modum existendi per se independentem ab alio sustinente“, qui dicitur perseitas independentiae“. Istud concretum, habens naturam divinam est non solum principium quo, sed quod operationis. Uno verbo Billuart haec tenet: „In Deo sec. se considerato et relationibus ac personis praeintellecto datur subsistentia absoluta, qua existit per se independenter ab alio sustentante et constituitur principium quod operandi“.[256]

Hic recensendus est aliquomodo et Suarez.[257] Cum autem enumerati auctores tale principium quod subsistens et communicabile solum in absoluta essentia defendissent, Occam et Biel hoc negaverunt et analogice spiratorem subsistentem etiam communicabilem construxerunt. Molina et Billot gressum fecerunt et tam creatorem subsistentem quam spiratorem ut principium quod creandi et spirandi affirmaverunt. Contrariam sententiam defendunt: Richardus de Mediavilla,[258] Toletus,[259] Vasquez,[260] Gregorius de Valentia,[261] Salmanticenses,[262] Palmieri,[263] Franzelin,[264] e novissimis Jos. Müller[265].

Omnes hi auctores uno ore subsistentiam absolutam in Deo negant, tantum tres subsistentias relativas et nullas alias admittunt. Subsistentiam enim cum persona identificant. Essentia in Deo per incommunicabilitatem personalem trium distinctiorum subsistens est. Distinctio inter incommunicabilitatem et subsistentiam apud eos non admittitur; quod subsistit, persona est. Est vera confusio in hac re, neque ab auctoribus bene attenditur. Disputatio non est de nomine, sed de re, quia adversarii in conceptibus discrepant. Verissimum est, quod omnes omnino concedunt, principium quo principium quod per subsistentiam evadere. At imprudentissime quis iudicaret oppositas partes in hac opinione pacifice consentire. Conveniunt solummodo in voce vaga, cui tamen diversum sensum substituunt ita, ut argumentatio eorum funditus diversa sit.

Régnon vidit fundamentum sententiae Caietani et sociorum in exaggerato modo considerandi SS. Trinitatem incipiendo a natura. Sec. theoriam S. Augustini et scholasticorum cogitari persona non potest, nisi advertatur ad naturam: Persona est natura divina incommunicabiliter subsistens. Natura autem sola praescindendo a relationibus optime intelligitur:

„La nature divine est l’essence même de Dieu; donc elle est l’Être infini et substantiel; donc elle est l’existence même absolue et nécessaire. Voici déjà la nature divine conçue praecisive, comme une substance parfaite, existant par soi — même en vertu de son absolue nécessité“.[267]

Contra nihil est animadvertendum et nemo de hoc disputat, nam esse in se, seu esse ad modum substantiae est perfectio pura et absoluta et convenit divinae essentiae per se. Sed sufficitne id ad constituendum principium quod an non? Régnon negat, vindicans principio quod ipsum gradum incommunicabilitatis. At praecise hic iacet difficultas et negatio probanda est.

Fatendum est non deesse auctores, praesertim inter adversarios Thomistarum, qui expresse principium quod cum persona identificent. Ita v. c. Dom. Palmieri principium quod creationis in tantum asserit, in quantum essentia divina in tribus distinctis subsistit:

„Principium quod creationis sunt tres personae, quia operari est subsistentis seu personae: in Deo autem triplex est subsistentia nullaque alia. Principium vero quo est natura sive scientia et voluntas“.[268]

Quibus verbis clarissimis addatur alius locus non minus perspicax:

„Nulla potest esse operatio divinae naturae ad extra, cuius principium quod non sit quaevīs persona subsistens in illa natura“.[269]

Quo concesso, tria principia quae creationis, nemo est, quin videat. Tres sunt distincti, consequenter et tres creatores, nam subsistentia trina ad constituendum principium quod concurrit.

Alii ex citatis adversariis idem in actu spirationis defendunt spirationem activam esse principium quo et quod, quatenus identificata cum Patre et Filio sit.[270] Sed ubi posita est ultima ratio huius sententiae? Ad hoc explicandum in eorum conceptum personae divinae inquirendum est.

Tria elementa requiruntur sec. eos ad plenum conceptum hypostasis, ut sit substantia rationalis, singularis, completa, ut non sit ad modum naturae habita aut pluribus distinctis communis. Quando in aliquo individuo rationali istae notae verificantur, tunc dici potest idem individuum esse subsistens. Essentia autem divina, ut tribus communis, non est in se seu subsistens, sed subsistentia personali subsistit eaque quasi ultimo complemento determinatur. A personalitate natura divina habet, ut sit distincta et incommunicabilis.

„Quare conceptus essentiae infinitae continet quidem implicite necessitatem alicuius subsistentiae indeterminatae, sed hunc triplicem modum subsistendi per relationes non continet“.[271]

Disparitas inter naturam creatam et divinam est haec, quod prima per aliquod complementum realiter a se distinctum, altera per relationem fit suppositum, ergo per aliquid, quod ratione tantum ab ipsa natura divina distinctum est.[272]

Inde patet naturam divinam praecisione facta a personis nondum ut perfecte existentem concipi posse. Cum autem prius sit determinato modo esse, quam agere, consequenter principium quod persona esse debet. Propterea natura divina personificata (id est in confuso in una vel pluribus hypostasibus subsistens, non praecise quatenus sibi opponuntur, sed quatenus gradum essendi in persona attingit) necesse est intelligatur, ut principium quod et creationis et spirationis evadat. Non concipitur igitur in tali explicatione principium quod sine personalitate, at sine distinctione personarum. Qui scopus, quod concedendum est, argumentationi Patrum Concilii Florentini praeplacebat: intelligebantur nempe personae ut principium quod generationis et spirationis, natura divina solum ut quo.

„Eodem ergo modo dicimus et in divinis personis Patrem, hoc est divinam eius hypostasin causam esse tanquam principium quod sive ex quo, divinam vero eius essentiam tanquam principium quo“.[273]

Sed hoc, ut statim responderetur, factum est propter inadaequatum modum considerandi. Volebant enim Patres Concilii principium quo, id est commune, quo spirant Pater et Filius ante oculos ponere, ad quod Graeci disuniti praecise non advertebant. Verum est personam principium quod spirationis esse, sed non quatenus incommunicabilis est. Ceterum de hoc iam in Concilio superflue et inopportune quaerebatur, quia confusio adhuc maior orta esset.

Quomodo nunc ista sententia unitatem principii quod in creatione et spiratione defendit? Responsionem, dicunt defensores huius opinionis,[274] facilem esse, si praesertim ad duo diligenter attendatur: Primo quamvis tres personae sint, quae creant et duae, quae spirant, unum tamen est principium quod, quia significatio termini persona et principium quod non est eadem et ideo non confundenda. Principium quod opponitur suo producto et tantum idem respicit, hypostasis vero incommunicabilitatem et distinctionem ab omni alio significat. Principium quod ergo significat tantum suppositum (unum aut plura indeterminate), cui actus attribuuntur. Secundo principium quod creationis est una forma, item in spiratione. Virtus creandi et spirandi non est totalis ratio constitutiva principii quod, at praecipua et prima. Ut plurificetur principium quod, non sufficit multiplicatio personae, sed etiam formae. Etenim principium quod est nomen substantivum, concretum, quod sec. regulas praedicationis multiplicatur multiplicatis tum forma tum supposito.

Sed haec explicatio minus placet, quia potius unitas logica, quam ontologica ea ostenditur. Ad satisfaciendum difficultati photianae, quod processio e duobus simplicitatem producti i. e. Spiritus Si destruat, necessario ponendum est principium quod ontologice et absolute unum. Iam vero si persona ut aliquod complementum naturae conferens conciperetur, cum tres sint personae creantes et duae spirantes, necessario aliqua trinitas resp. dualitas in principio quod inferretur. Aliis verbis, si principium quod in Deo propterea princ. quod est, quia persona est et non viceversa, nempe quod persona ideo est principium quod, quia identica est cum eo, aliqua distinctio in principio quod subintelligenda erit. Et quod revera res ita se habet, liquet quoque inde, quod iidem auctores praecise ex distinctione posita in principio quod amorem mutuum spirativum Patris et Filii defendunt, de qua re statim sermo erit.

Qua de causa solutio Card. Billot praeferenda est. Quamquam ipse scopo argumentandi ad Occamum et Molinam accedit, at fundamentum eius ratiocinationis aliter conceptum est. Laudatissimus auctor a conceptu naturae divinae incipit, quae ut ens perfectissimum omnem perfectionem absolutam in se contineat necesse est. Iam sic re se habente, natura divina non per aliquam perfectionem a se distinctam et sibi supervenientem, sicut est in creatura, sed ex sese subsistens et suppositum est. Nam esse in se seu subsistentia, quam sedulo Cardinalis ab incommunicabilitate distinguit, est perfectio absoluta. Idcirco natura divina non se habet solum ad modum principii quo, sed etiam quod, quia in suo conceptu omnem perfectionem requisitam ad agendum ponit. Aliis verbis natura divina ex sese addit aliquid plus ad hoc, quod principium quod in persona creata dicit.[275]

Ita intellectam naturam divinam, quae aliquid unum et absolute unum, in se existens est, vocat cum S. Thoma suppositum indistinctum (In I. d. 29. q. 1. a. 4. 2 in)

„a quo supposita distincta, (quae sola personae sunt, quia persona in quacumque natura significat id, quod est distinctum in natura illa) habent esse subsistentia. Hoc tamen non obstante retinent distincta haec supposita communem suppositi rationem, scilicet esse ultimum eorum quae insunt attributionis subiectum“.[276]

Istud suppositum indistinctum est principium quod operationum ad extra, quia omnibus ad agendum necessariis expeditum est et quia uno et unico actu creat et unica relatione (rationis) ad creaturas refertur. Propter rationem nobis ignotam supradictum suppositum indistinctum ter adhuc communicabile ad intra per relationes sibi oppositas est, quae autem nullam absolutam perfectionem distinctam superaddunt, sed cum eodem supposito indistincto perfecte identificae sunt. Quia suppositum indistinctum est absolute unum et quidquid perfectionis habet, ex se habet et a relationibus nihil accipit, nec relationes reales ulli alii opponuntur, sed solum et unice inter se, necessario tantum unum principium quod creationis dari potest.

Aliquid simile in spiratione activa datur.[277] Ipsa subsistens est eatenus, quatenus perfecte sibi naturam divinam identificat et sic aliquid vere unum est, quod soli Spiritui So opponitur. Idcirco unum tantum principium quod spirationis datur.

„Relatio igitur, utpote ad alterum, potest quidem ex propriis ponere oppositionem atque distinctionem, non autem principium subsistendi. Verum id quod ex sua distinctiva ratione relatio non habet, hoc accipit in divinis ab absoluto, propter realem sui cum eo identitatem“.[278]

Etiam apud Card. Billot principium quod dignitate personalitatis propriae et verae non caret, quia principium quod creationis tres hypostases et principium quod spirationis duas sibi identificat. Ac persona dicitur creat et spirat, quia iam est principium quod et non ideo, quia persona est. Hic iam sufficiente ratio apparet, cur sententia P. Régnon sustineri nequeat. Essentia divina suo conceptu plus dicit, quam principium quo et nihil ei deest, ut principium quod sit. Personae qua tali, respectu actuum remanet tantum, ut ultimum attributionis subiectum sit.

His praemissis potest etiam responderi, cur sententia Scoti et Lycheti deficiat, videlicet quod singularitas naturae ad producendum actum sufficiat. Potest enim dari casus, ut natura singularis ad modum principii quo et non quod se habeat, sicut natura humana Christi. Ratio est, quia in se non existens, nondum omnem perfectionem ad agendum possidet, sed ex Verbo desumit et ideo Christus unum tantum principium quod operationis est.

Inde sequitur nunc definitio principii quod. Principium quo est id, quo aliquid producitur et propterea alicui formae vel naturae correspondet. Principium autem quod est suppositum actionis seu id, quod principium quo possidet et existit in se seu subsistit. Differentia inter creaturas et Deum haec est, quod in creatis principium quod tantum persona seu suppositum distinctum esse potest, quod in Deo necessarium non est, quia essentia divina propter summam perfectionem omnia ad agendum requisita i. e. existentiam in se quamvis indistinctam, ponit. Ideo proprie loquendo in Deo distinctio inter principium quo et quod nulla est.

Alia ratio, quae a Card. Billot ad confirmationem asserti sui essentiam divinam esse in se principium quod creationis affertur, desumitur inde, quod per negationem eius theologia naturalis destrueretur.

„Et enim theologia naturalis prorsus ignorat relationes intra Deum existentes et solum pertingit ad cognitionem essentiae absolutae, de qua demonstrat, quod sit purum Esse subsistens…“[279]

et consequenter principium quod creationis. Sed haec verba obscuritatem prae se ferunt et ambigue intelligi possunt. Quomodo cognoscitur Deus? Una via nobis ad cognoscendum patet, nempe ex actione et operatione divina ad extra id est effectu ad causam. Operatio autem est naturae, de persona qua tali nihil uberius deducitur. Régnon[280] hoc exemplo rem illustrat: Viator, qui aliquem statum politicum omnino sibi ignotum visitat, magnum ordinem, exactum regimen, strictam subordinationem in administratione admiratur. Potestne ipse inde inferre in isto statu monarchum an plures reges regere? Minime, quia regimen unum potest optime procedere ab uno vel a pluribus. Legitimo solum concludit gubernationem a natura rationali provenire, sed de persona nihil scit. Similiter res se in cognitione Dei habet. Ratione ad naturam unam, infinitam, existentem a se, substantiam completam, independentem ab omni alia, aeternam etc. pervenitur. Naturali lumine rationis cognoscitur etiam naturam individuatam exigere, ut enhypostatica et non anhypostatica sit. Sit haec individua natura solum uni hypostasi propria an pluribus, quaestio extra ambitum cognitionis naturalis posita est. Intellectus solum dicit perfectissimam naturam divinam necessario incommunicabilitatem et distinctionem secumferre, sed esse ter incommunicabilem et per relationes ter distinctam ex revelatione discimus.[281]

Pater Régnon in eo reprehendendus est, quod naturam divinam creatae aequiparat. Naturali cognitione non tantum ad naturam divinam pertingimus, sed ad personam. Comparatio eo claudicat, quod ex ordine regiminis ad naturam rationalem creatam pervenit, quae hypostasis esse debet. Sine una natura an plures, in aperto relinquitur. Quoad Deum ita non est. Rationis lumine cognoscimus Deum esse ens rationale, unum, perfectissimum, distinctum ab omni alio, existens in se — et hoc iam est suppositum et principium quod. Istud subsistens ter communicabile esse ad intra solummodo ex fide comperimus.

Sub eo itaque respectu comparatio creatoris cum spiratore omnino tenet: Unitas principii quod creationis et spirationis idem fundamentum i. e. unam subsistentiam habent.

Йосиф Сліпий - герб
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page