top of page

ORATIONES IN SYNODO EPISCOPORUM(4/14/23 OCTOBRIS)

4 ottobre 1971
Проповіді, промови
XIII

Beatissime Pater,

Venerabiles Fratres!

Loquor nomine Synodi Ucrainorum catholicorum episcoporum.

Thema de sacerdotio ministeriali a Synodo tractandum, certo certius non sine afflatu Spiritus Sancti selectum est. Christs creationem Ecclesiae suae a vocatione apostolorum incepit. Ideo ipsa sine sacerdotio esse nequit, quia sacerdotium eius partem essentialem constituit. Nostris autem temporibus sacerdotium istud crisim, uti dicunt, patitur et obiectionibus impugnatur, et elementa essentialia cius constitutionis in dusan vi ciusu ra de cala meri met mi oi, i n do at concoatur. Non est necessarium, ut aliquid novi in hac materia proferatur, sed ut eius valor et necessitas prac oculis ponatur et obiectionibus respondeatur. Non enim datur Ecclesia sine sacerdotio!

In Ucraina, sicuti generaliter retro cortinam ferream, Ecclesia ad silentium adhuc redacta est et ideo de sacerdotio scribere nihil potest.Attamen, sacerdotes, qui persecutionem patiuntur, vitam sacerdotalem agere pergunt eorumque numerus multiplicatur. Interea ipsi praecipue aplecuo s rysom o aura io ato homun ipo aetismus proclamatum sit, nihilominus hodie a populo credente sacerdos ut benefactor spiritualis desideratur et sustentatur. Qua de causa et nostro auxilio maxime indigent.

De sacerdotio ministeriali hucusque multa dicta sunt. A quibusdam vero oratoribus dubium motum est, utrum Synodus uno mense aliquid novi et constructivi adhuc proferre posse. Attamen, primum, magni momenti uti dixi, est, ut sacerdotium prae oculis ponatur et doctrina antiqua in memoriam revocetur. Pro practica regeneratione sacerdotii - theoretica doctrina necessario praemittenda est, quia fundamentum cius constituit. Praxis rationabilis semper in doctrina solida fundari debet, alioquin labilis evadit. Secundo, etiam in uno mense multa nova et originalia elaborari possunt. Non agitur de uno homine sed de ducentis et amplius viris ecclesiasticis magnae inteligentiae et experientiae, immo genialis capacitatis. Iam plures sagacissimae animadversiones factae sunt, quae pro theologorum studiis incitamentum fractiferum esse possunt.

Quod ad ipsam relationem Em.mi Card. Höffner attinet, certe totam vastam materiam nec in extenso nec in intenso exhaurit neque id ipsi propositum erat. Attamen, omnes questiones delineavit et tetigit. Immo quadam in explicatione et exgesi originalia dicta sunt et novos aspectus in explicatione textuum scripturisticorum aperuit. Obscurae tamen manent quaestiones de sacerdotio ministeriali et de sacerdotio regali (1 Petr.2,9), de episcopis, presbyteris, chorepiscopis etc. Praterea Doctrina Orientalium, uti dictum est, desideratur.

Preparatas explicationes quoad materiam ipsam omitto, ne quae iam a praedecessoribus meis dicta, repetantur. Unum vel alterum punctum tangatur. Praesertim de indigentiis Seminariorum clericalium lamentatio facta est et iure merito. Hodierna, sic dicta paedagogia progressiva nimiae libertati immo falsae indulget et fructum tristem colligit.

¡La libertà non è l'indipendenza... Non consiste nel fare ciò che si vuole ...ma nel poter fare ciò che si deve volere» (Montesquieu). Regens Collegii Oenipontani (Innsbruck) P. Michael Hofmann S.J., piae memoriae, clericorum paedagogus genialis aliquando nobis de suo praedecessore, ceterum homine sancto et valde miti, suam aperuit mentem: «Er meinte,dass in der Freiheit Engelchen wachsen werden und das sind lauter Teufelchen gediehen». Libertas non in indipendentia consistit... Non consistit in eo, ut qui faciat, quo vellit... sed in eo, ut possit facere, quod non debet velle (Montesquieu).

S. Dei metr. Andreas Szeptyckyj, candidatum pro rectore Seminarii quaerens, post laboriosam indagationem hunc sermonem habuit: «Diffcilius est candidatum pro rectore Seminarii invenire, quam pro episcopo».Tales rectores ut P. Hoffmann rarissime inveniuntur. Ille reapse ingenium mirabile paedagogicum habebat! Educatio in Seminario debet praecipue theoretice devotionem, characterem, spiritualem oboedient am formare, ut sacerdotium in candidato quasi altera natura evadat.

Colibatus in praecedentibus interventibus, ut status iuridicus, non respiciebatur. In Ecclesia Catholica Universali duplex praxis quoad admissionem candidatorum ad sacerdotium ab exordiis vigebat. In Oriente monachismus enormiter florebat et colibatus valde aestimabatur, sed ad sacerdotium saeculare condidati uxorati admittebantur, quia Christus uxoratos apostolos vocavit, apostoli uxoratos episcopos consacrabant(«Vir unius mulieris», Tim. 3,12; Titus 1,6). Ideo in Concilio Nicaeno a S. Paphnutio episcopo praxis stabilis evadit. Qua de causa uxoratus sacerdos sunt aliquis abusus in Oriente computari nequit. Coelibatus semper ut status perfectior venerabatur, sed simul et traditio antiquissima uxorati sacerdotis observabatur et qua talis usque ad nostra tempora permansit. Ab Justiniano ad episcopatum tantum coelibes, monachi vel vidui, admittebantur.

Si episcopi orientales catholici puniuntur, quia uxoratos ordinant, iniuria in Ecclesiam Orientalem exercetur. Si sacerdotes uxorati idcirco proibentur, ne scilicet sacerdotes latini alliciantur, futile argumentum profertur, quia contestatio fortior contra colibatum in regionibus, ubi uxorati sacerdotes ministerium suum non exercent, quam ubi eodem funguntur. Etiam si affirmatur clerum orientalem ad maioritatem latinam in Occidente se accomodare debere, non valet conclusio, quia e contra clerus latinus in Oriente praxi orientali se adaptare deberet.

Quando plenior conformitas sacerdotis coelibis cum Christo inculcatur, caute procedendum est, quia etiam matrimonium unitatem Christi cum Ecclesia repraesentat. «Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia» (Eph. 5,32). Ego ut rector Seminarii coelibatum semper praeposui et decursu 25 annorum plures sacerdotes ordinati sunt colibes, quam in toto saeculo anteacto. Sed libertatem relinqui,ne postea illi dicerent se fuisse coactos ad coelibatum.

Dein, si hodie (200) ad ducentos millones orthodoxorum cum clero uxorato et (100) ad centum fere millones protestantium et anglicanorum attendatur, uniendos cum Eclesia Catholica, potius praxis orientalis interea in tranquillitate reliquenda est et propter ortodoxos non restringatur. Tanto magis, quod Sua Sanctitas in urbe Bombay sua sponte publice in Missa solemni Malancaresi celebrata haec pronuntiavit: «I promise, I swear, not to change your rite and your discipline».

In Occidente econtra decursu temporis tantum coelibes ad sacerdotium admittebantur. Quae praxis hodie quibusdam difficultatibus patitur, sed Eclesia Latina suam actionem sine ulla Orientalis Eclesiae contradictione exercere et decernere potest. De unica disciplina cleri coelibis pro tota universali Eclesia introducenda, hodie praemature desiderari videtur. Ideo opportet reflectere et fructum carpere.

Die 4, mensis Octobris A.D. 1971.

Beatissime Pater,

Venerabiles Praesides et Fratres!

Liceat mihi in fine huius disceptationis practicae partis de sacerdotio, pauca verba facere, ut quaedam animadversiones adhuc addantur et praecipue disciplina Orientalis a quibusdam oratoribus quodam obscurata in clara sua luce restituatur. Confunditur optima intentio cum eius executione.

Summis laudibus coelibatus ut status perfectior extollitur, sed de hoc nullum dubium est. Potius agendum est de difficultatibus, qua vita sacerdotalis in Eclesia, in hodiernis circumstantis, patitur. In Oriente, uti iam dixi, colibatus facultatibus inde a temporibus apostolicis viget, et in Occidente vix in medio aevo coelibatus obligatorius pro sacerdotibus introductus est. Quod bene prae oculis tenendum est. Orientales suum ius defendunt, et si in aliquibus Eclesiis Orientalibus Catholicis sacerdotes tantum colibes ordinantur, hoc novissimis temporibus factum est, nullum influxum exercet in corum maiorem partem orthodoxorum, qui in sua praxi antiqua perseverant. De uniformi disciplina coelibataria in universa Eclesia cogitare est illusio et praematurum desiderium, uti prius monstravi. Nunc saltem in circulis minoribus attendantur opportet dificultates quoad vitam sacerdotalem:

1) 10 millia sacordotum secularizati et 5 millia religiosarum. Coelibatus non observatus scandalum pro aliis semper praebebat et praebet, de quo iam S. Paulus praecavet: «Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus» (IICor. 4,7).

2) Scandala praecavenda sunt, ne candidati sacerdotii a coelibatu deterreantur. Una ex causis cur Orientales introducere coelibatum obligatorium non audent, est metus et timor scandalorum. lure merito orator aliquis quaestionem posuit: quid nunc a Synodo dicendum est omnibus sacerdotibus et fidelibus ad eos consolandos et confortandos?

3) Seminaria clericalia et monasteria deseruntur. Quomodo hoc impediri potest?

4) Penuria sacerdotum augetur. Estne huius rei causa coelibatus?Non clare constat. Sed si eadem penuria apud anglicanos et protestantes animadvertitur, paritas et supositum neganda sunt. Ratio enim huius rei est defectus fidei et indifferentia et negligentia fidelium.

5) Certe, si coelibatus introduceretur facultativus in Occidentem impossibile esset ad pristinum statum redire et mentalitatem mutare.Omnes scimus quales difficultates reforma liturgica peperit. Ideo defectus logicus est, si aliqui ita ratiotinantur: Omnes episcopi et sacerdotes in suis Conferentiis declaraverunt, se esse «pro statu quo» coelibatus conservando. Attamen si permitteretur facultative aliquibus sacerdotibus matrimonium, omnes postea uxorati sacerdotes evaderent.

In nostra Ecclesia Ucraina Catholica et Orthodoxa, non obstante persecutione, vocationes crescunt et sacerdotes coelibes et uxorati ordinantur. Necessaria reformatio ab educatione in Seminario incipienda est et candidati in familiis piis quaerendi sunt.

Audivimus hic de alternativa: melius uxoratus quam nullus sacerdos. Nolo defendere uxoratos, ego qui tot conamina feci ad coelibes educandos, sed necesse est reddere suum unicuique. Multi nostrorum uxоratorum sacerdotum erant capacissimi et altissima eruditione pollebant, cathedras universitatis occupabant et in vita sacerdotali eminebant.

Tempore persecutionum plurimi uxorati se optime gesserunt et a suis familiis sustentabantur. Exempli gratia, e duobus quibusdam sacerdotibus fratribus, unus erat uxoratus et alius coelebs. Uxoratus in persecutione fidem catholicam servavit incitatus a muliere et a filiis; coelebs defecit, sed postea ad fidem catholicam se convertit. Qua de causa nostra Synodus episcoporum ucrainorum catholicorum unanimiter decrevit, ut prohibitio ordinandi uxoratos sacerdotes in America tollatur.

Speciatim quod attinet ad nostram Ecclesiam in Polonia, status deplorabilis est, sacerdotes sive coelibes sive uxorati heroicum zelum monstraverunt. Quamquam omnes nostrae ecclesiae clausae sunt vel requisitae vel combustae, non excepta ecclesia cathedrali, non obstante dispersione fidelium et combustione librorum liturgicorum, nostri sacerdotes munere suo fungebantur, et etiam latinos sacerdotes adiuvabant. Auxilium pro pauperibus et viduis sacerdotum nostrorum modestissimum erat.Nos ab exteris, quantum possibile erat, adiuvavimus etiam viduas, quibus antea societas speciali pensione providebat. Tantum dimidium oris aperui, propter silentium nostrae persecute Ecclesiae, quia id minimum quod prius dixi, publici iuris in ephemeridibus non potuit esse.

Denique ut finem faciam propositio, ut mulieres admittantur ad sacerdotium omnino reicienda est, quia Scripture et traditioni contradicit.Diaconissae, presbyterissae, episcope, solum uxores diaconorum, prebyteorum, episcoporum vocabantuo. Diaconissae sacerdotes in Ecclesia adiuvabant, sed nulla sacramenta conferebant.

Ideo ad minimum standum est normis Concilii Vaticani II in Ecclesia Latina pro diaconis permanentibus etiam uxoratis et quod attinet ad sacerdotes uxoratos specialis permissio quaerenda est, uti Em.mus Card. Samore proposuit.

Decernendum est, sicut res in Ecclesia vigent, et rationes mature sunt perpendendae ne Ecclesia detrimentum capiat.

Die 14, mensis Octobris 1971.

Beatissime Pater,

Venerabiles Praesides et fratres!

Loquor nomine Synodi ucrainorum episcoporum catholicorum.

Imprimis gratias maximas ago de posita quaestione in hac Synodo circa iustitiam, quia hodie pro omnibus opressis et iniuriam patientibus iam ipsa tractatio de iniuriis illatis, magnum solacium praestat. Credo me posse, sine exageratione affirmare, neminem tantam iniustitiam passum esse in historia, quantam passi sunt nos Ucraini, populus et Ecclesia, (id est meridionalis pars Sovieticae Republicae Europeae), durantibus saeculis, praecipe ultimis temporibus. Ideo iniustitia condemnata a Synodo Episcoporum novam spem et incitamentum iis infundit. Sed priusquam ad thema accedam, respondere debeo Eminentissimis oratoribus quoad venditionem thesaurorum musaeorum in favorem et bonum pauperum. Quod quoque me personaliter tangit, quia plura musaea fundare conatus sum.

Primo, etiam quoad pauperes prudentia magna commendanda est, quia paupertas quandoque cum brutalitate coniuncta et non omnis miseria idealizanda est. Pauperes ad prodigalitatem proni sunt et saepe dona sine labore accepta, facile dissipant. Contingit enim, ut pauper eleemosinam quaerat et simul luxuriorum tabacum fumat et brandy bibit etc. Quae affirmo, quia 25 annos in extrema et maxima miseria cum miseris vixi eosque vidi et observavi.

Secundo, distinguenda est paupertas corporalis, cui materiali auxılio succurrendum est, et paupertas spiritualis, cui tantum thesauris spiritualibus satistaciendum est. Homo pauper, bonis spiritualibus et moralibus ad iustitiam imprimis educandus est: hoc autem obtineri nequit sine bonis, quae ad culturam pertinent, quae maiores creaverunt et relinquerunt et quae generaliter ab historia tradita sunt. lamvero vendere musaca (vaticana) et opera ecclesiastica altissimae culturae et valoris, esset ex una parte stomachum implere et ex altera spiritum esurientem alimentis privare. Historica monumenta fieri non debent obiectum mercaturae. Ideo vendere musaea crimen gravissimum esset etiam contra pauperes. Ecclesia operibus artisticis ornata fideles in estasim devotionis transfert et ad calestia spatia attollit. Quod maximi momenti est pro religione! Nonne hic opportune cadunt verba ;Christi Domini:«ad quid perditio haec? Potuit enim istud vaenumari multo, et dari pauperibus... Attamen pauperes semper habebitis, me autem non semper habebitis» (Mt. 26,9-10). Etenim inaequalitas socialis propter diversas capacitates intellectus et voluntatis humanae nunquam amovebitur. Ideo et iam venditionem thiarae papalis, a Beatissimo Patre factam, concessa heroica magnanimitate et nobilitate et charitate erga pauperes, si potuissem, dissuaderem. Haec pertinet ad historiam S. Sedis, quae inalienabilis est. Immo ipsa venditio suppellectilium et rerum mobilium episcopatuum ab episcopis quibusdam facta laudanda non est, sed haec omnia potius in musaea convertenda sunt, ad homines instruendos in saeculis futuris. Est labor pretiosus a patribus nostris productus! Ne quid nimis...

Praeterea, aliqui patres me excitaverunt, ut de Oriente aliqua loquar, quia exotica orientalia mentem patrum occidentalium vehementer attrahunt. Certo certius multa singularia et attentionis digna sunt in Oriente, etiam sub respectu iustitiae. Tamen hodiernus status, ut iam dictum est, tristissimus est. Mentes nostras praecipue occupat Ecclesia catholica Ucrainorum, cuius hodiernus status respicit, to be or not to be, esse vel non esse, sicuti ab aliquibus locutoribus iam delineatus est.

Brevissime historiam in memoriam revoco. Iam ante 5 millia annorum agricultura in terris Ucrainae (Tripol) — antiqua Rus', testibus monumentis archeologicis, florebat. Aevi eorum Scythae erant, uti historici graeci enarrant. Fides christiana a S. Apostolo Andrea in coloniis graecis super litus Maris Nigri seu Ponti Euxini et in continente regione Ucrainorum praedicata est, eademque a papa S. Clemente, qui ab imperatore Traiano illuc in exilium missus fuerat, propagata fuit. Attamen propter migrationem populorum ex Iran in Europam per Rus', initio medii aevi, fides christiana, etiam in goticis episcopatibus Ucrainae altas radices agere non potuit. Demum saec. IX et X, sub imperatoribus Olha eiusque nepote Volodymiro, tota civitas christiana evasit et usque ad saec. XII catholicam fidem, non obstante schismate Kerularii 1054, profitebatur. Anno 1240 urbs capitalis Kiovia a Mongolis distructa et civitas devastata fuit, in Occidente solummodo Halyč, et in septentrione —Volodymyr super fumen Klazma et Moscovia, uti status particulares existere potuerunt. Mongolis victis, civitas Kiovia reviviscere potuit.Metropolita Gregorius Zamvlak Constantiam (1418) ad unionem concludendam profectus est, quae tamen solummodo in urbe Florentia (1439) a metropolita Isidoro, postea Cardinali, perfecta est. Proh dolor unio a Graecis, Moscovitis et Turcis est destructa, et 1589 patriarchatus Moscoviae erectus est, tamen a Ruthenis (Ucrainis) 1596 iterum Unio Ecclesiarum est stabilita. Tempore Synodi Zamoscensis (1720) fideles Ucraini 12 milliones iam erant. Sed tertia divisione Poloniae 1795 facta ab Austria, Moscovia et Prussia, unio in Ucraina a Zar sanguineo et crudeli modo supressa est, salvo tantum parva parte in Austria cum 3 millionibus nostrorum fidelium, pro quibus Metropolia Halycensis restaurata est(1807), haec autem pars reviruit et in Occidentem Europae, in Americam, in Australiam se divulgavit, ita simul nunc circa 7 milliones fidelium numeret.

Durante primo bello mundiali, Ucraina indipendentiam recuperavit, sed post aliquos annos, communismo stabilito a Sovieticis occupata est.Ecclesia nostra cruento modo destructa est, quia tota Hierarchia in carcerem est detrusa, et ita orthodoxia moscovitica vi inserta est. Sic gravis iniuria adhuc triumphat.

Ucraini catholici, qui montes cadaverum habuerunt et flumina san guinis effunderunt pro fide catholica et Sede Apostolica adhuc gravissi mam persecutionem patiuntur, sed, quod peius est, a nemine defenduntur. Nescio an fuerit in historia populus, qui tanta passus sit, sicuti Ucraini.Ipsi, qui 55 milliones numerantur, 10 milliones mortuorum ab initio primi belli mundialis propter pugnas, aeronavium incursiones, famem, persecutionem religiosam, usque ad hodiernum diem perdiderunt. Et nondum finis positus est. A Sovietico regimine omnes episcopatus nostri sunt suppressi, fides nostra catholica prohibita, ad celebrationem Liturgiae faciendam, et Sacramenta administranda, in catacumbas descendere necesse est. Millia millium fidelium, sacerdotum, episcoporum in carcerem detrusi et in Syberiam et regiones Polares deportati sunt. Nunc vero propter negotiationes diplomaticas Ucraini catholici, qui ut martyres et confessores tot tantaque passi sunt, ut incommodi testes praeteritorum malorum, remoti sunt. In ultimis litteris et notitiis receptis fideles nostri expresse ita conqueruntur: Ad quid tot passi sumus? Ubi iustitia inveniatur? Pro diplomatia ecclesiastica pondus hodie impendiens facti sumus.Cardinalis Slipyj pro sua Ecclesia nihil facit. (Et quid potest facere?)

Intercessio facta est a Vaticano pro catholicis latinis, sed reticiti sunt nostri 6 milliones fidelium Ucrainorum, qui persecutionem patiuntur pro fide. Quando patriarcha Moscovitus Pimenus in synodo electorali expresse nostram Unionem Berestensem ut nullam declaravit, ex praesentibus Delegatis Vaticanis, nemo protestavit. Creatio patriarchatus ucraini, in Vaticano II proposita, negata est; delegatio SS. Basilianarum ex Ucraina in capitulum generale non tuit admissa; episcopi et sacerdotes in ritum latinum convertuntur etc. etc. Mirandum est, quod Sovietici altissimam vocem contra colonialismum sustulerint, sed ipsi econtra suos populos oprimunt.

Etiam audivimus in Synodo de diabolicis modis extirpandi victas nationes et de malis, quae Poloni ab iisdem passi sunt, ex intimo corde iis condolendum est, attamen nullo modo impeditum est, quominus in Polonia communistica et catholica dimidium millionis Ucrainorum primordialibus iuribus privati sint, expulsi sunt e suis domiciliis, immo ne se Ucrainos vocari possint et queant. Leben und leben lassen - vivere et alios permittere vivere — summa lex est. Tres eparchiae nostrae in Polonia per 30 annos episcopis spoliatae, ne unico quidem auxiliari instituto, nec unico sacerdote ucraino ad Synodum hanc admisso, et plus quam 600 ecclesiae clausae et destructae. E contra orthodoxi ucraini 4 episcopos in Polonia habent et adhuc 3 novos accipere debent. Ideo nostri conqueruntur, quod omnia et ritum et disciplinam perdiderunt, cum e contra orthodoxi omnia conservaverunt. In Cecoslovacchia eparchia Presoviensis pro Ucrainis perdita est.

Unus ex Eminentissimis Cardinalibus, qui partem historiae nostrae Ecclesiae legit, aperte et sincere confessus est: Mirum est, quod iste populus, qui a Latinis catholicis tanta perpessus et tam male et iniuste tractatus est, nihilominus catholicus permansit. En vobis, Venerabile Patres, exotica orientalia!

Finem impono ne Ecclesia silentii nimium loquatur. Attamen vox potens Synodi, sub presidio SS. Patris Papae Pauli VI, elata in favorem et defensionem eorum, qui persecutionem et iniurias passi sunt ac pariter orationes pro luctantibus inter vitam et mortem fusae, novam vim ad perseverandum usque ad victoriam finalem infunderunt. Nam pereat mundus, sed fiat iustitia!

Die 23, mensis Octobris A.D. 1971.

stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page