top of page

INTRODUCTIO

Quaestio de principio processionis Spiritus Sancti iam ab antiquissimis temporibus Patrum Scriptorumque ecclesiasticorum mentes serio occupavit et usque nunc theologorum ingenia exercet. Contra quam quaestionem saeculorum decursu non tantum dubia methodica movebantur, sed eadem obiectum tristis discrepantiae dogmaticae inter ecclesias Occidentis et Orientis erat. Superficialis tantum conspectus sufficit, ut persuasum sit harum praelongarum disputationum dogmaticarum in hac unica difficultate sitam esse, quomodo affirmando Spiritum Sum a duabus personis realiter distinctis, Patre Filioque, procedere, veritas unius principii spirationis intacta inconcussaque maneat.

Semper enim veri fictique adversarii doctrinae „Filioque“ atque imprimis et vehementissime ipse Patriarcha Byzantinus Photius[1] catholici dogmatis defensores sequenti obiectione irrumpunt: Si Spiritus S. a Patre Filioque procedit, tunc ambo aut unica prolatione aut duplici Spiritum S. spirant; si unica, Pater et Filius ut supposita confunduntur, si duplici, tertia persona non simplex, sed composita est. Nam compositum principium impotens est ad proferendum simplex productum secundum notum adagium neminem dare quod non habeat. „…Simplex non potest procedere a duobus, quia effectus esset simplicior et prior quam causa“ — sonat et doctrina S. Thomae[2].

Quod famosum dilemma theologos praesertim scholasticos ad nucleum totius intricatissimae controversiae penetrare constringit. Gravi contentione patefactum est propositionem non esse simplicem, sed duabus partibus, intime cohaerentibus, constare. Duae ergo res solvendae erant: Quomodo Pater et Filius unum principium spirationis essent et quomodo dualitas personarum ad ipsum actum spirationis se haberet. Componenda igitur erat unitas principii cum necessitate duorum suppositorum spirantium. Respondendo omnes propugnatores ac fautores dogmatis „Filioque“ uno ore cum Augustino fundamentalem veritatem affirmarunt Patrem et Filium esse unum principium spirationis. Attamen fatendum est plures eorum in re explicanda et praecipue in modo processionis explicando non una vice errasse atque usque ad hodierna tempora expressionibus usos esse, quae stricte loquendo transmitti non possunt, quarum autem praecisio „in re tam ardua et difficili plurimum refert, ne verbis inordinatis errorem adstruamus“[3].

Thesis tractanda dogma fidei est in Concilio Lugdunensi II (1274) definitum: „Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit: hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet, praedicat, profitetur et docet sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium et magistra: hoc habet orthodoxorum Patrum atque Doctorum, Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia“[4]. Quod iterum repetitum est a Concilio Florentino (1439): „…Spiritus S. ex Patre et Filio aeternaliter est et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit“[5]. Non est dubium, quin Concilium de principio quo locutum sit. De unitate principii quod expresse nihil dictum est, sed definitionem etiam hoc sensu intelligendam esse, hodie communis est doctorum sententia.

Plurimum theologi laboris impenderunt, ut conceptibus intellectus nostri, quamvis subtilissimis, hanc veritatem fidei, sub diversis decursu saeculorum respectibus implicite et postea explicite in traditione contentam, exacte exprimerent. Ita quasi in internum altissimi mysterii se immergere conati sunt.

Nostri erit, conspectum historico-dogmaticum peracti laboris dare, varia solutionis tentamina eorumque dependentiam elucidando, atque eadem aut ut probabilia aut minus recta vel prorsus falsa reponendo proponere. Praesertim tractatus de principio quod necnon de nexu inter dualitatem personarum spirantium et voluntatem divinam, secundum quam Spiritus Sanctus procedit, id est de relatione spiratoris ac modo processionis, ut obscuriores et quasi nubibus obvolutos atque apud plurimos auctores desideratos, profundius inspicere iuvabit. Ne asserta et deductiones fundamento careant, excerptae citationes e praecipuis auctoribus, praesertim operum rariorum allegatae sunt, quamvis dissertatio ipsa hisce quodammodo oneretur. Ordo chronologicus ideo servandus erat, quia hoc, praeter valorem dogmaticum, ad rem perspiciendam plurimam lucem affert.

герб Йосиф Сліпий

ПАТРІАРХ ЙОСИФ СЛІПИЙ

Сайт створений виключно для поширення спадщини Йосифа Сліпого.

Він не має комерційної мети та не спрямований на отримання прибутку.

bottom of page