top of page
SECUNDA INTERVENTIO IN CONCILIO ŒCUMENICO VATICANO II
Проповіді, промови
XII
Admodum venerabiles Patres Concilii,
Quaedam videntur supplenda esse ex doctrina orientalium ut corolla-rium in discussis tractatibus, praesertim de episcopis, ne vacuum et obscuritas quaedam remaneat in iis, quae ab em.mis, et beat.mis et exc.mis Patribus oratoribus prolata sunt. Revera ingeniosi et sancti episcopi sapientissima sua iudicia protulerunt atque specialia doctrinae orientalium tetigerunt, qua de causa respectiva pars eiusdem attendenda est. Oculi non consueti ad occidentalis Ecclesiae quotidianam vitam religiosam gaudent Concilio Oecumenico, ut praeclaro spectaculo non solum eximiae vitae spiritualis exemplo, quia et Missae quotidianae devotissime recitatae et milia et milia episcoporum ante Tabernaculum super marmoreum pavimentum genuflexorum aedificant et spiritum novum infundunt, atque in caelum animam rapiunt quasi pars Paradisi Dantianae Commediae Divinae in theatro mundi peragatur. Nec non sapientissima et subtilissima vota ingeniosorum virorum novos aspectus aperiunt.
Duae praecipue directiones et propensiones in votis prolatis animadverti possunt. Una quae potius conservativa novas propositiones cum traditionibus componere conatur, qua de causa cardd. Ottaviani, Ruffini et aliorum praemonitiones optime intelliguntur, quia Ecclesia semper prudenter et caute procedit et non premature …(1), ut dixit card. König. Ex altera autem parte non spernenda sunt vota cardinalium, patriarcharum et episcoporum, quae mutatis conditionibus vitae humanae, illius exigentiis ardentibus satisfacere cupiunt.
Intime persuasus sum nemini oratorum vel ex occidente vel ex oriente in mentem venisse doctrinam de primatu in aliquod dubium vocare et magna merita Curiae Romanae diminuere etiam a S. B. patriarcha Maximos. Quod eo magis patet quia persona Sancti Patris Pauli VI et apud occidentales et apud orientales, paucis mensibus pontificatus tantam gratitudinem, devotionem, venerationem prae primis apud orientales nacta est ut id etiam ex hoc titulo supra omne dubium qualiscumque haesitationis ponendum sit. Ideo «irene pasin», maiestas pacis Liturgiae Byzantinae regnet super nos etquieta ne moveamus.
Scimus omnes nos plus vel minus aptum medium et instrumentum esse in manibus Dei et Summi Pontificis, qua de causa solummodo defectus quosdam in Ecclesia administranda ortos, veros et (2) apparentes, voluntarios et (3) involuntarios zelantes oratores amovendos esse ...(4) desiderant.
Novissima discrimina in disceptationibus mota, in memoriam vocant analogum episodium ex Concilio Tridentino, quando difficilis doctrina de Sacramentis tractabatur. Tunc quidam episcopus Gallus acutissimae mentis frequentiores oppositas animadversiones fecit, ita ut unus ex presidentibus (uti nunc noster decanus card. Tisserant(5)), Del Monte vel Pole ...(6), impatientia raptus alta voce exclamaret: « Nimium cantat gallus ille ». Quod subito episcopus retorsit: «Utinam Petrus ad cantum galli resipiscat!». Omnia revera quae proferuntur a singulis Patribus in Concilio nunc, quamvis forsitan totaliter admitti nequeant, tamen sedulo perpendenda sunt, ad minimum ut cantus galli, quia a pastoribus Ecclesiae et Patribus Concilii prolata sunt, quibus semper et eo magis in Concilio laus, honor et gloria debetur. Perinde crude vel simpliciter vel in forma …(7) pronunciata, semper granulum veritatis continent, plerique sub aspectu dioeceseos dicta.
Doctrinam de episcopo uti pastore in memoriam iterum revocare audeo, quia hucusque non erat opportuna occasio. Schema doctrinae de Ecclesia est finitum et de episcopis fini appropinquatur, qua de causa per transennam tantum adimpleo de sacerdotio regali omnium christianorum in comparatione cum sacramento Ordinis. Quae secundum doctrinam orientalem sensu metaphorico sumendum est. I. e., agitur de christiano ut hostia spirituali, quam omnis christianus Deo se offert et debet offerri et de sacerdotio Christi, quod omnibus fidelibus analogice ad sacerdotium Christi communicatum est in Corpore mystico Christi. Talis est doctrina Justini ...(8), Irenaei ...(9), Clementis Alexandrini ..(10) et Origenis … (11).
Secundum supplementum est quoad potestatem episcoporum in specie in Concilio et admissione laicorum immo feminarum et liberorum sicut audita est vox card. Suenens, quae separatam doctrinam orientis tangunt ideoque sequentia prae oculis habenda sunt.
In Ecclesia latina occidentali regimen ecclesiasticae hierarchiae reservabatur praesertim in administratione, ita ut participatio laicorum paulatim evanesceret, et etiam participatio ultima ut residuum et reliquum signum potestatis laicorum in electione Papae a S. Pio X abrogata est. Nunc vero in Actione Catholica laici ad cooperationem vivam vocantur uti et vota Patrum Concilii sonant.
In oriente liberior disciplina vigebat, quae suam originem a Concilio apostolico ducit in quo et (12) laici partem aliquam habebant: « Conveneruntque apostoli, et seniores... Tacuit autem omnis multitudo... Tunc placuit apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia » (ita Acta (13)), sed diligentissime distinguendum est inter partem, quam habebant apostoli et seniores-episcopi et multitudo Ecclesiae. Differentia ponitur in sacramento Ordinis propter quod episcopis regimen spirituale Ecclesiae ut pastoribus reservatum est. Negare enim differentiam inter episcopum et sacerdotem, montanistarum haeresim sapit. Pastores vi muneris sui actus regiminis exercent, omnes alii sacerdotes, laici, liberi et feminae vi scientiae et intelligentiae communicatam et acquisitam doctrinam aliis tradere et alios docere possunt; sub hoc tantum aspectu possent interesse Concilio. Soli autem episcopi docent ut exercentes munus pastorale, alii vero ut testes intellectae et apprehensae fidei. Universalis enim consensus fidelium est testimonium fidei infallibile, quia omnes fideles catholicae Ecclesiae falsum credere nequent. Ideo si adsistunt laici et feminae et immo liberi («Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem» ...(14)) sunt testes expositae doctrinae et non autoritative docentes, sicut soli Patres episcopi quia dictum est (15) « Visum est Spiritui Sancto et nobis » (Acta …(16)). In Concilio Oecumenico solis episcopis ius suffragii competebat, alii solum adsistebant. Laici eruditi opiniones suas proferebant uti vota consultiva de quo refert Socrates in sua Historia Ecclesiae ...(17).
Similiter et in Conciliis patriarchalibus orientis votum peremptorium habebant episcopi vel eorum delegati. Convocatio et definitiones Concilii consensu Imperatoris non indigebant ...(18); immo Concilia contra Imperatores pugnabant. Feminae, quae nuperrime in Encyclica Papae Ioannis XXIII Pacem in terris tam forte munimentum iurium suorum in vita invenerunt, in Ecclesia secundum Pauli praeceptum, tacebant. Neque eorum mentio in Concilio apostolico neque in Conciliis Oecumenicis fit. Tertullianus expresse in opere «De Virginibus velandis» …(19) scripsit: « No permittitur mulieri in Ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, ne offerre, nec ullius virilis muneris nedum sacerdotalis officii sortem vindicare ». Tribuere illis in Concilio aliquem activum interventum, esset iam plus orientale quam orientales ipsi et esset sine dubio alienum a mente oratorum.
De resignatione episcopi a card. Ruffini et aliis quamvis non omnibus, splendide dicta sunt, atque praxi orientalium omnino correspondet. Amplificarem tantum exemplo ex vita episcopi Polonorum Valenga, viri sancti, cui resignatio proposita erat. Quando episcopus-successor …(20) Lisowski (meus amicus qui etiam narravit boc(21)) de hac re Papae Pio XI mentionem fecit, responsum accepit: «Audivimus episcopum Valenga provectioris aetatis esse». Sed episcopus Lisowski animadvertit: « Santità, lui può ancora lavorare, perché è dieci anni più giovane di Vostra Santità» …(22). Ego etiam contra voluntariam resignationem mei praedecessoris Servi Dei Metropolitae (23) Andreae Szeptyckyj opposui, propter eius eximium intellectum et experientiam, quamvis aetate provectus erat.(24) Aliquis episcopus nuperrime dixit: «Coadiutor fui per plures annos, sed a coadiutore, libera me Domine!». Qua de causa pauperes infirmos episcopos, praesertim provectioris aetatis resignandos, misericordiae Patrum quam instantissime commendarem, quia Ecclesia (25) ad tempus plurimis modis provideri potest.
In textu scripto tradito:
(1) decernit. (2) vel. (3) vel. (4) laudabiliter. (5) deest. (6) (Cervini) ut noster decanus card. Tisserant et severi moderatores non erant. (7) eleganti. (8) (Dialogus 116, 16, PG 7, 754 A). (9) (Adv. Haereses IV, 8. 3, PG 7, 995 A). (10) (Hiopotiposes PG 9, 730 B). (11) (Homilia 9, 9, PG XII, 521-522). (12) deest. (13) (Acta. 15, 6. 12. 22). (14) Mt. 21, 16. (15) vel corum delegati. (16) 15, 28. (17) (lib. I, c. VIII). (18) (Mansi, t. IX, p. 1226).
(19 ) (c. 9, PL II, 902). (20) Franciscus. (21) deest. (22) (episcopum Valenga ulterius laborare posse, quia decem annos a Sanctitate Vestra iuniorem esse). (23) deest. (24) intellectum et sanctitatem et experientiam eius. (25) bono Ecclesiae.
bottom of page



