top of page

COMMISSIO DE ECCLESIIS ORIENTALIBUS VERBA IN SESSIONE PLENARIA XXII

Проповіді, промови
XII

In omni gravi labore necessaria est reflexio et ita in laboribus in Commissione de Ecclesiis Orientalibus. Et sicuti totum Concilium convocatum est ad confortandam Ecclesiam in hodierna vita cum omnibus periculis et necessitatibus, ita in specie eget quadam rectificatione Ecclesia in Oriente, eoque magis quod decursu saeculorum ipsa redacta est ad statum modestum. Revera Ecclesia Catholica quingenti quinquaginta decies centena milia fidelium (550.000.000) numerat, in quibus orientales decem mille millium attingunt. Tempore autem Synodi Zamostiensis (a. 1720) Metropolia Kioviensis sola quattuordecim mille millium continebat. Propter persecutionem anno 1939 Ucraini cum emigratione ad numerum circa septem mille millium fidelium redacti sunt.


Hodie quoque in Unione Sovietica super ducenti mille millium habitantium tantum quinquaginta mille millium omnium fidelium orthodoxorum et catholicorum admittunt. Omnia nunc conamina facienda sunt, ut numerus fidelium crescat et fides catholica inter orientales divulgetur. Conditiones et circumstantiae necesse est creentur et faciliores reddantur ut Ecclesia in Oriente, olim florens, ad pristinum statum revocetur. Aliis verbis curandum est ritum et disciplinam orientalium servare atque non solum a catholicis sed etiam ab acatholicis respici atque tractari. A Concilio Vaticano et Summis Pontificibus prius hoc statutum est, sed superest ut ad actum in praxi reducatur. Similiter evolutio corum promoveatur et novis progressu temporis creatis exigentiis adaptetur. Quia notum est mihi orientales catholicos plures fideles in beneficium catholicorum latinorum et acatholicorum perdere. Ita verbi gratia in una parochia ucraina unoquoque anno transeunt in ritum latinum quinquaginta fidelium. Commissio nostra omnibus indigentiis satisfacere et ab obstaculis praecavere debet.


Usque dum plura et optima facta sunt. Quadam paragraphi et canones proposita sunt, quae tantum laudi et honori esse possunt non solum Commissioni sed etiam et omnibus Ecclesiis Orientalibus. In Sessionibus pronuntiata sunt vota a Patribus Orientalibus, quae, generaliter loquendo, favorabiliter ab omnibus recepta sunt. Attamen in comparatione cum Secretariatu « ad unitatem christianorum fovendam » successus obtenti longe minores sut, quamvis Secretariatus in positione peiori inveniretur. Ideo sparsae sunt animadversiones, quae attentionem quandam merentur. Nullo modo agitur hic de exprobationibus faciendis, sed de commercio loquendi et audiendi in camera charitatis. Eminentissimo praesidio gratitudo sincera debetur, quia Eminentissimus Princeps hispanica elegantia difficultates omnes superavit et dissensus composuit. Neque etiam tangit Patres occidentales latinos, quia plures eorum favorabilius locuti sunt pro orientalibus quam orientales ipsi.


Respicit potius nos orientales ipsos.


1) Obicitur quidam scribarum ordo (burocrazia) et nimia observantia (formalismo) in tractandis quaestionibus. Forsitan alii Patres melius hoc explicare et retorquere possent.


2) Summarium valde exiguum propositionum et praesertim in comparatione cum oecumenismo ac si hoc testimonium paupertatis orientalium esset, Ecclesiae olim mentaliter et spiritualiter potentissimae.


Paragraphi reductate sunt ad minimum a Commissione necessitate coacta. Nihilominus, non obstante omni compressione, quadam tamen adepta esse possent. Ego Beatissimum Patrem rogavi ut pars paragraphorum a Commissione de Ecclesiis Orientalibus praeparata in ultima Sessione Concilii tractetur, ne orientales in comparatione cum sic dictis oecumenistis postponantur, de quo etiam suo tempore certiorem feci Eminentissimum Principem Praesidem. Proh dolor, haec pars canonum sub oecumenismi nomine discutiebatur, quamvis plures Patres Concilii expresse orientales orthodoxos separatos ab acatholicis separarent.


In principio ego proposui ut aliquis conspectus brevissimus totius doctrinae Ecclesiae Orientalis proponeretur, sed hoc remotum est. Nihilominus saepius audivi in Concilio interrogationes de characteristicis doctrinis Ecclesiae in Oriente se ab universali Ecclesia quoad ritum, disciplinam et theologicas opiniones separantis, quibus tantum conspectum summarium quodammodo satisfacere posset.


Notum mihi est desiderium Commissionis nostrae quaestiones Ecclesiae in Oriente quoad ritum, disciplinam, theologicas opiniones separatim in Concilio tractandas esse. Quod non esset difficile componendum, quia in nostro Synodo Eparcharum Ucrainorum, Russici et Alborutheni, quorum acta apud Patrem Faltin inveniuntur, talis conspectus propositus est. Tale compendium maneret ut testimonium historicum resumptae doctrinae orientalis, quamvis non omnes paragraphi in Concilio Vaticano tractarentur.


Non obstante decisione nostrae Commisionis tractandi solummodo paucissimas paragraphos propositas, necessarium nunc videtur peragere quaestionem de communicatione in sacris. Certo certius et alia decursu temporis tractanda esse viderentur.


3) Animadversiones quaedam factae sunt. Patres Orientales in votandis leviter et non profunde processerunt; qua de causa mihi manifestasse se nulla vota amplius mittenda in animo habere. Ex mea parte etiam haec obiectio non sine ratione esse videtur. Proposui enim, suo tempore, aliquam emendationem cuiusdam paragraphi, sed haec etiam maioritate votorum accepta non fuit. Post aliquot dies unus ex Patribus Orientalibus mihi declaravit se propter paragraphum statutam dimidiam partem fidelium perdere. Pater Concilii confessus est se etiam contra emendationem votum suum protulisse.


Obstupui quoque quando ego proposui omittenda esse verba « laudans potestatem civilem ». Praevalens pars (overhelming majority) erat contraria, attamen, Venerabiles Patres Con-Orientales, neque historia anteacta, neque contemporanea Ecclesiae Orientalis positionis et status emphatica tali enuntiatione iustificatur, « laudans potestatem civilem ». Quandoquin « si tacuisses philosophus mansisses ». Retorqueret quidam agi solummodo de causa calendarii, attamen futilem esse distinctionem. In memoriam venit adagium russicum: «lubit nacchalstvo i tierpiet biedstvie» (amare gubernium et pati persecutionem et calamitates). Scienti et volenti non fit iniuria.


Salus Ecclesiae Orientalis Catholicae suprema lex. Omnia, quae in favorem et emolumentum, secundum traditionem orientalem, amplectenda, quod in detrimentum, amovendum est. Forsitan Patres Concilii Occidentales maiorem rationem talis enuntiationis haberent. Valde serii canonistae semper prae oculis habent bonum Eclesiae eamdemque separant a Statibus, decursu temporis mutantibus. Videtur ergo «placet» prolatum esse sine profundiore cogitatione.

Evitandae sunt etiam enarrationes tempore Concilii quorundam defectuum praeteritorum Ecclesiae Orientalis. Apparuit enim nuper libellus «De uniatismo», cui bono, quaero? Se diffamari coram Concilio? Germani optimum proverbium habent: «Nur die aller dümmsten Kälber suchen ihreSchlächter selber». Tempore suo Pater Cyrillus Korolevskij opus conscripsit, circa annum 1925, «L'uniatisme», contra praevalentem tunc opinionem ad accomodandum ritum et disciplinam orientalium ad modum latinum. Quod opusculum magnum tunc strepitum causavit et intrepidam mentem et audaciam exigebat. Plures erant qui Patrem Korolevskij condemnare temptabant, attamen S. Sedes puritatem servandam in ritu et disciplina orientalium praetulit. Ego fui tunc unicus, qui eum in Conventu Velehradensi et in variis articulis scriptis defendebam. Sed hodie est res superata et odium excitandum ex parte separatorum et acatholicorum omnino indecens est. Scitis enim, Patres Con-Orientales, et separatos et acatholicos libentius se converti ad ecumenistas quam ad nos, ac si nos fuissemus depravatores eorum traditionis et cultus. Certo certius Pater Korolevskij si appareret nunc in nostra Sessione multa nobis exprobraret, quia revera Orientem Catholicum amabat et totam vitam suam pro eo consecrabat.


Quae dicta sunt, salvo iudicio meliori, et perinde loqui Dominum Slipyj aut Patrem Pujol aut Excellentissimum Bukatko. Auctoritas valet in tantum in quantum valent argumenta, quae tamen sedulo attendenda sunt. Quibus praemissis, continuandus est noster labor.


Romae, die XII Martii 1964


stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page