top of page
COMMISSIO DE ECLESIIS ORIENTALIBUS VERBA DE CARD. ISIDORO, METROPOLITA KIOVIENSI, IN SESSIONE PLENARIA XXIII
Проповіді, промови
XII
Venerabiles Patres! Deo favente reinceptis laboribus nostrae Commissionis, mens nostra debita devotione et gratitudine tollitur ad Patriarcham, Cardinalem, Metropolitam Kioviensem-Haliciensem Isidorum, cuius quingentesimam commemorationem eius sanctae mortis, anno 1463, facimus. Erat revera vir unus e maximis, immo maximus in Oriente post patristicam periodum. Plurima debet Eclesia Catholica, et speciatim in Oriente, laboribus et orationibus huius viri, quia tristibus temporibus unitatem Eclesiae obsoletam omnibus prae oculis posuit et totam suam nobilem vitam restaurandae unitati Eclesiae cum uno Pastore consecravit.
Natus est in Monembasia in Peloponesia circa annum 1385, ibique habitum in monasterio S. Basilii induit, pietati et liturgicae devotioni deditus, omnium oculos ad se convertit. Simus tantum eum brevi tempore Constantinopoli, in monasterio S. Demetrii hegumenum constitutum esse propter eximias dotes animi. Constantinopili degens, statim cum monasterio in Sylembria commercium spirituale iniit, quod monasterium centrum eximiorum et illustrium virorum favorabilium unioni cum S. Sede constituebat. Proh
dolor, non habemus uberiores notitias praeter eam, ibi celebrem Bessarionem ex Trapesuntio stabilem vitae statum accupasse. Ibi quoque Isidorum scientiam de Oriente Slavico cum vastissima Metropolia Kioviensi sibi comparasse. Quae omnia pro ulterioribus actionibus ecclesiasticis maximi momenti sunt, attamen nobis fere prorsus ignota.
Post aliquot annos, Syracusam missus erat a Superioribus Patriarchalibus. Expleto probe munere, anno 1434 a Patriarcha et Imperatore ut caput missionis ecclesiasticae in Concilium Basileam missus est. Ibi subito perspexit periculum maximum Ecclesiae imminere propte falsam doctrinam «superioritatis Concilii super Papam», constitutionem monarchicam-aristocraticam in democraticam evertentem. Qua de causa, Papam Eugenium IV a Pseudo-Conciliis removit, e contra graecos ad Concilium Florentinum composuit. Sed interea ipse anno 1436 a Patriarcha Josepho II Metropolita Kioviensis nominatus est, ut etiam ibi metropoliam ad Concilium praepararet. Revera magno cum comitatu, consentiente duce Moscoviense, per Balticam, Germaniam, Bavariam, Tiroliam Ferraram attigit, cum desiderio valde a Papa et Patribus Concilii exspectatus et salutatus. Propter intricatas quaestiones theologicas et dissensus ortos, Concilium in maximo periculo inventum est, et graeci nullis infectis domum redire parati erant. Attamen propter persuasiones, argumenta, meditationes, mutuas concessiones, Concilium de Ferrara Florentiam translatum, decretum unionis «Laetentur coeli» subscripserunt. Isidorus per Venetias, Zagabriam, Budapestum, Sancz, Cracoviam, Peremysliam, Cholmum, Leopolim, Kioviam pervenit, Unionem annuntians. Etiam Moscoviae Bulla publici iuris facta erat, sed tamen, duce Basilio contradicente, Moscoviam Isidorus relinquit et per aliquot annos in Ucraina et Alboruthenia commorans, Unionem confirmabat. Quia Archiepiscopus Vilnensis Matthias Antipapam Felicem contra Eugenium IV defendebat, atque iurisdictionem Isidori negabat, persuasus Unionem tantum decisionibus Romae et Patriarchae Constantinopolitani corroborari posse, Italiam reversus est, attamen Metropoliam Kioviensem sustinebat et etiam Unionem Constantinopoli concussam anno 1452 restituit.
Nominatus Patriarcha Constantinopolitanus, omni cum vi contra Turcos suam sedem muniebat, sed propter praepotentem Turcarum vim, Constantinopoli capta, Romam reversus est, et ut Decanus Collegii Cardinalium et Camerarius S. Romanae Ecclesiae mortem obiit.
Certo certius quamvis Unio Florentina in Oriente non fuerit firmiter recognita, tamen fundamentum constituebat pro saeculis futuris. Unio Berestensis anno 1595 fundatur tota in Concilio Florentino. Ita etiam Patriarcha Ignatius Concilium Florentinum, initio sacculi XVII, Moscoviac divulgabat.
Concilium Florentinum viam pandit Unioni non solum graecorum et slavorum, sed etiam aliorumque Orientalium. Nisi fervida oratio, altissima intelligentia, inflexibilis voluntas Isidori ad unitatem perficiendam tantum contulerint, ubi nos hodie sine Concilio Florentino fuissemus? Forsitan nec Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus existeret, nec Commissio de Ecclesiis Orientalibus laboraret, nec nos omnes participes Concilii fuissemus. Forsitan hodie tantum sagacissimus et Eminentissimus Cardinalis Bea cum Reverendissimo et prudentissimo Domino Willebrands et observatoribus unici de Ecclesiis non catholicis agerent.
In comparatione cum tribus millibus Episcoporum latinorum nec orientales vix numerum centenarium attigimus, uti videtur «quantité negligéable», attamen nos consecutores gloriosae Ecclesiae in Oriente existimus et contra factum non datur argumentum. Quamvis paucissimi, debiles et pauperes spiritu et corpore, attamen sumus, et cardinales et patriarchae et episcopi et religiosi et saeculares, et existentiam Ecclesiae Orientalium conformamus, et fermentum Unitatis constituimus. Omnes enim vident extra Ecclesiam latinam existere alias catholicas Ecclesias cum differenti disciplina et ritu, et in Concilio Liturgiam secundum ritum suum celebrare et vota sua proferre et gloriosam traditionem sustinere. Quam plurima nos huic unico viro debemus! Ideo laus et gloria et honor et memoria aeterna a nobis hodie est proferenda.
Mnéme aiònos — vičnaja pamjatj — to Isidoro dùlo Theù.
Romae, 11-III-1964
bottom of page



