top of page

INTERVENTIO IN CONCILIO OECUMENICO VATICANO II

1 ottobre 1965
Проповіді, промови
XII

Venerabiles Patres!

lam primo, superficiali quoque, ictu oculi magna varietas capitulorum, articulorum in schemate observatur. Plures orationes prolati sunt, pleni spiritus originalis et acumenis. Saepe Patres conquesti sunt de logica, de consequentia, de ordine articulorum, de terminologia plus vel minus cum fundamento in re.

Mihi autem alia in mentem venit ratio et vero quaedam angustia in tractandis quaestionibus et anxius sum ne repetatur id quidem quoad II partem. Schema iure merito «De Ecclesia in mundo huius temporis» nominatur, sed debeo confiteri terminum «mundus» tractari non complete. Fere omnes Patres ex occidentali puncto videndi totam materiam tractant. Attamen neminem latet hunc mundum et quidem in hoc tempore existere etiam «retro velum» sicut dicut «dietro cortina»; intelligendo Orientem Europeum et Asiaticum, Africam Septentrionalem, — Unione Sovieticam, Indiam, Bagdad, Sinenses regiones et Japoniam, ubi etiam plus quam 300.000.000 Christianorum saepe saepius diversum modum vivendi agunt. De hoc autem exotico Oriente rarissime applicationes principiorum christianorum nostras aures frangit. Et sine dubio ibi est diversa coexistentia statuum, diversa oeconomia, et sociologia, servitium medicinale, postale et militare, famiglia, abortus, divortio, leges matrimoniales, ars, scientia, moralitas, maritima et aerea navigatio et astronauticae expeditiones. Saepe saepius termini constant ex contrariis conceptibus et iisdem solum vocibus. Nostri casus morales sunt ex materia Orientis rari et ego perterritus qui quando Patriarcha Maximos exigebat: «ile faut changer les manuels de la théologie morale» — certe non principia mutare, sed applicationes methodi et casus, — non ex tempore feudalico, sed hodierno sumenda sunt. Oritur questio de diaconis, qui apud Occidentales possunt benedicere matrimonia, in Oriente non.

Nemo Patrum ex professo de communismo — collectivismo et atheismo tractabat, excepto Card. Florit. Neminem latet vitam communem originem ducere ex Evangelio et remanere nunc in monasteriis. Attamen hodie isti conceptus apud communistas sunt inseparabiles a se et de hoc quaestio magna institui potest. Multi Patres ultimis diebus locuti sunt de atheismo prevalenter secundum conceptum occidentalem, sed hodie existunt iam status, qui non indifferentes sunt versus religionem, sed ex professo propagant irreligiositatem et persequuntur non solum Ecclesiam Christi, sed omnem religionem. De libertate, etiam religionis, plus ibi loquuntur quam Venerabiles Patres in Concilio.

Ni fallor, nemo Patrum advertiti punctum saliens systematis hodierni in Oriente esse initiativam individualem vel totalitarem. Ne quidem Card. Koenig in suo gravi et lapidissimo sermone mentionem de hoc fecit. Meus piae memoriae predecessor S. D. Andreas Szeptyckyj semper desiderabat vivere saltem breve tempus in civitate secundum principia christiana fundata, quia status christiani in historia vix idealem gradum attigerunt. E contrario nostro tempore existunt status, qui consequentur atheismum omni cum vi, tota sua machina statali realizant et theismum expellunt. Quae dicta non sunt secreta, sed per longum et latum in ephemeridis et libris descripta.

Animadvertere quidam potest, cur ipsi Orientales materiam non pertractarent? Primo quia sunt in comparatione cum 3.000 Patribus pauci (un quantité negligeable) et secundo: se adaptant ad Occidentales et tantum nonnulli sua catholicam orientalem sequuntur lineam. Ceterum et multi Patres latini ex regionibus Orientalibus: Vietnam, Philipinis, India, Australia etc. provenientes de moribus et quaestionibus suae patriae tacebant. Principia catholica applicanda et quoad personas et quoad communitates maximi sunt momenti non tantum pro Occidentalibus sed etiam pro Orientalibus. Quia Oriens est etiam mundus et vero huius temporis et habet Ecclesiam Christi.

Timeo ne disceptatio super schema «De Ecclesia in mundo huius temporis» suum sensum proprium et generalem scopum primarium propter inadvertentiam perdat, quod in analysi instituta et in sectionibus particularibus peractis facile evenire potest.

Secundum meum modestum iudicium schema nostrum et pars discussa ad pulcherrima pertinet, quia Concreiumtio «De Ecclesia» cum omnibus um omeni besre scheaibas lumiltye perfic ereg easinutares quastimiv tractent e discutiant, schema nostrum actionem et valorem Ecclesiae in tota magnitudine et amplitudine (grandeur) representat in oppositione ad statum conaminum generis humani in terra et extra terram. Ipsa enim Ecclesia non solum ut comaar elementum in vita hodierna apparet et aequum gressum cum caeteris factoribus et viribus tenet, sed ut vis eminens alias superat.

Ad probanda et sustinenda superiora asserta duo momenta sedulo attendenda sunt:

1 - Ecclesia habet vim, ius et obligationem cooperando in perficiendo mundum et societatem in speciali. Ecclesia similis est «fermento ... donec fermentatum est totum» (Mth. 13, 33), quod certe certius non ad coelum refertur, ubi non datur fermentatio, sed praecise ad terram, inquantum perfectioni perpetuae subicitur. Populare proverbium atheistarum: «den Himmel überlassen wir den Engeln und den Spatzen» (caelum relinquimus angelis et avibus - passeribus) Eclesiam ab hoc labore excludit, sed hac parabola reicitur. Quod refertur non solum ad Occidentem, sed et ad Orientem id est vitam hominis perficere, miserias amovere et omnibus conatibus naturalibus suis propriis viribus cooperari.

Secundum elementum, quo Eclesia est munita a Christo in hodierna navitate est missio ad omnes gentes, omnes terras, in omnibus saeculis, consequenter etiam in nostro: «euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos... docentes eos servare omni quaecumque mandavi vobis» (Mth. 28, 19-20).

Quae dicta cum duobus textibus S. Mathaei, salvo meliori iudicio, etiam iusto desiderio Card. Frings aliquantulum satisfaciunt.

Decursu saeculorum Eclesia hanc altam honorificam missionem explebat et vero ut factor quam maxime activus et dynamicus, transformando, corrigendo et perficiendo mores, vitam, culturam, artem et scientiam, omnium temporum et gentium, hominem individualem et communitatem. Schema ad quaestionem respondet qualem nunc vim et quale munus et pensum habet Ecclesia explendum quoad Occidentem et Orientem, in facie hodierni movimenti et contemporaneae navitatis, non in singularibus casibus, sed in generali scopo (en gros); quoad sociologiam et oeconomiam, relationem statuum, nationum, demographicam inhabitationem terrae, in navibus maritimis, quoad productionem atomicam, alimentorum, in aeronavibus, in excursionibus astrospatialibus, non solum in terra, sed etiam extra terram. Sub hoc respectu discussio debet procedere, non solum infirmitatem constatando, sed et medicinam procurando.

Eclesia, omni potentia naturali et supernaturali munita, laborem immensum fortiter et audacter aggredi et ommissiones supplere debet et in crescentibus difficultatibus, discrepantiis et perturbationibus ad necessariam sythesim perveniat, ut aequilibritate restituta, ope principiorum Christi, humanitas ulteriorem progressum et novas aquisitiones attingat. In hac directione debet se evolvi discusio. Qui aspectus quaestionum generalis non est parvipendendus, quia hominibus conspectum et punctum videndi amplificat.

Sicut, exempli gratia, cura pastoralis in paroeciis et eparchiis ampliore modo a diplomatia catholica in statibus exercetur.

Habendo prae oculis totum summarium, ne male interpretentur animadversiones circa latinitatem linguae, quia novi termini tantum per usum stabilem significationem acquiruntur. In memoriam revoco, quando incepta erat translatio terminologiae graecae in linguam latinam, Cicero hanc imperfectam et barbaricam respectu graecae appelabat. In suis sermonibus Card. Deopfner et Card. Suenens pluribus adaptionibus neologicis usi sunt et nemo se scandalisatus, sed e contra, admirans conamina aedificatus est. Etiam alia schemata non in superlativa latinitate conscripta sunt. Relinquendus ergo est textus... ut originalis, sicut et et desiderium SS.PP. Pauli VI.

Cum satisfactione plures passus, quae nobilitatem hominis respiciunt, extollo.

Reassumendo dicta, ex profunda persuasione repetendum est doctrinam et principia Ecclesiae etiam hodie ad transformanda et perficienda societatem humanam in Occidente et Oriente, cum omnibus exigentiis et intentionibus, valide esse et vim sufficientem habere ad promovendum progressum. Christiani, insimul cum omnibus hominibus bonae voluntatis coniuncti, habiles sunt ad solutionem problematum moralium, intellectualium, scientificorum et culturalium inveniendam. Hoc modo possunt etiam, — ut ait Papa Ioannes XXIII, — pacem in terris non solum restituere, sed etiam stabilire.

Die, 1 Octobris 1965.

stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page