top of page

ORATIO IN PONTIFICIA SYNODO

25 ottobre 1969
Проповіді, промови
XIII

Venerabiles Patres, loquor nomine Synodi Archiepiscopalis Ucrainorum, Praetermittendo introductoria et salutaria verba brevitatis causa in medias res procedendum est. Duo veritates sunt dogmata definita — Romanum Pontificem suprema potestate in Ecclesia Christi pollere et episcopos, ut apostolorum successores, potestate ordinaria in sua dioecesi gaudere. Ambae duae potestates immediatae, respectu eorundem fidelium et subditorum (« pasce oves meas, pasce agnos meos », - « Euntes docete...») et a Christo institutae sunt ita ut nec Summus Pontifex episcopos in Ecclesia tollere, nec episcopi sine capite esse possunt. Intercedit etiam potestas patriarchalis praesertim in Oriente vigens, uti ordinaria, quamvis non divinae institutionis, sed in Traditione firmata sit. Quomodo haec duo componenda sint, praecise quaeritur - that is the question.

Em. Card. Seper summa capita doctrinae de Summo Pontifice et colegialitate episcoporum tetigit, quia impossibile in una relatione omnia particularia exponere et enucleare. Quod discussio et disceptatio supplet.

Em. Card. Döpfner, Suenens et alii ad Commissionem internationalem causam remittere proponunt. Et videtur iure merito. Quod non autem ita intelligendum est acsi ab ea nuova iura creanda et distribuenda essent. Eorum propositum et officium esset theologice et iuridice iura eclesiastica decursu temporis in praxi et vita Ecclesiae verificata in canones et proposita redigere. Quod necessarium esset propter varias rationes:

I. Ad ipsam veritatem cognoscendam de relatione inter Summum Pontificem et Collegium episcoporum.

2. Ad oecumenicas rationes in dialogis cum Christianis separatis statuendas. Quale minimum ab iisdem in Unione ineunda exigendum sit, ut Primatus agnoscatur et iuria patriarchalia in regendis eorum ecclesiis salventur. Separati christiani enim sunt valde disciplinae suae et ritibus addicti et sensibiles. Quod enim ex mea praxi in carceribus. et campis durantibus 25 annis ad evidentiam compertus sum.

3. Ostendere iura Summi Pontificis non diminuita, sed patriarchis et conferentiis episcopalibus superiora manere. Potestas Summi Pontificis non exigit, ut ipsa in minutissimas res se immisceat et se ingerat, quamvis unicuique fideli et subdito ius recursus et appellationis pateat.Canonistae inter iura patriarchae Occidentis et Summi Pontificis distinguunt. Immo a Concilio Vaticano II statutum est: « ut iura et privilegia patriarcharum instaurentur iuxta antiquas traditiones uniuscuiusque Ecclesiae et Synodorum Oecumenicarum decreta » (can. 9).

4. Ecclesiam esse corpus Christi mysticum, ut S. Paulus dicebat.Quae doctrina in Orientis traditione et theologia semper viguit. In Occidente presertim saeculis sic dictae reformationis in discussione obfuscata, ab episcopo Michaele D'Herbigny initio saec. XIX recuperata erat. In corpore varia organa existunt et se mutuo adiuvant et sustinent.

5. Iam S. Paulus de Ecclesiis particularibus, non dividendo Christum,locutus est.

6. Ecclesiae particulares se ipsas, ex natura rei in vita regenda,melius cognoscunt.

7. Unitas Ecclesiae eiusque Caput visibile potentiam insuperabilem sub naturali et supernaturali respectu constituunt. Ideoque de hoc nihil est disceptandum.

8. Attamen caveant consules, uti pluries monuit p.m. Card. Bea ne conceptus latini et disciplina latina uti unice catholici exhibeantur et Orientalibus imponantur. Quia Orientales etiam catholici sunt. Schismatis vero culpam non totam ferunt. Pro Unione cum S. Sede Apostolica multas persecutiones passi sunt et plurimos martyres et confessores pro fide catholica exhibuerunt, immo sub regimine zaristico et ultimis temporibus montes cadaverum posuerunt et flumina sanguinis effuderunt.Ex altera parte novissimis diebus occasione consacrationis ecclesiae S.Sophiae Romae plus quam tria millia et quingenti (3.500) orientalium, praecipuae Ucrainorum fidelium, numerus ab Urbe condita a temporibus S. Petri, inauditus, Papam entusiastice salutaverunt et applauderunt. Nil mirum si iura sua reclamarunt. Singillatim, si de Ecclesia Ruthena-Ucraina agatur, eius origo ab apostolo Andrea deducitur, quia ipse, uti cum omni probabilitate ab historicis admittitur, a Sinope ad colonias graecas in litore septentrionali Maris Euxini (Nigri) pervenit et inter Scythas proavos Ruthenorum-Ucrainorum, qui tunc cum Graecis commercium frequens habebant, fidem praedicabat. Postea plures episcopi erant et durante invasione et migratione populorum disparuerunt. Saeculo IX Olga, magna ducissa Constantinopoli baptizata, postea ad imperatorem Ottonem I legatos misit missionarios exoptans. Sub duce magno Vladimiro totum regnum Kioviense christianum factum est. Ipse in Unione cum S. Sede mansit. Postea Papae tres reges Kioviae et Halyc creaverunt. Ucraina usque ad Concilium Florentinum, interruptis brevibus spatiis temporis, in Unione cum S. Sede mansit.

In Unione Berestensi renovata, pars populi nunc ad minimum a I4-7 milliones catholica mansit, et vero usque ad nostra tempora, incredibiles persecutiones patitur. Proh dolor neque apud vicinos catholicos adiutorium inveniunt, sed oppressionem potius ab iisdem patiuntur ita, ut aliquis ex Em. Cardinalibus historiam nostram perlegens, exclamavit:Miraculum esse, quod iste populus a nonnullis latinis tam male tractatus, fidem catholicam conservaverit.

Metropolitae Kiovienses-Halicienses (quia sedes mutabatur), semper iuribus patriarchalibus usi sunt, quamvis iniuria temporis in exercendis eisdem impediti fuissent. Nunc omnia conamina clerus et populus in tota terra dispersi, unanimiter faciunt, ut patriarchatus a Summo Pontifice erigatur. Nam unusquisque populus in Ecclesia Catholica non diminuere et extinguere, sed crescere et se evolvere desiderat.

stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page