top of page

NUM SPIRITUS SANCTUS A FILIO DISTINGUATUR, SI AB EO NON PROCEDERET?

Богослов'я
I

De inquisitionis obiecto

Inter omnes quaestiones in tractatu de processione Spiritus Sancti a scholasticis mediaevalibus agitatas praecipua popularitate haec semper gaudebat: Num Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet. Fere omnes auctores scholastici, qui de divinis processionibus tractant, eam semper abundanter exhauriunt et raro tantum obiter tangunt. Quod ipsam solutionem spectat, diversimode respondetur, nec hodie quoque lis placata esse videtur (1). Famosa est sententia Scoti, quam eius consecutores contra scholam S. Thomae tenaciter defendunt.

Secundum praevalentis partis theologorum mentem quaestio sine praeiudicio negative decidenda est. Superfluum est omnia argumenta de novo exponere et perpendere, cum uberrime de affirmativo responso scriptum idque acri et diligenti crisi subiectum sit. Potius de genesi opinationis scotisticae, de qua usquedum nemo quaesivit, agendum est. Sententia affirmans non subito tam perfecte elaborata fuit, sicuti nunc proponi solet, sed paullatim decursu saeculorum crevit. Imprimis ergo inquirendum est, quo modo oppositio, quae per tot tempora fautores suos et vero magni nominis theologos, ut Henrium Gandavensem, Aureolum, Capreolum, Dionysium Carthus., Occhamum, Baconem et alios habuit, orta sit, sub quonam influxu evoluta et quisnam proprie fundator eius fuerit. Ita forsan quaedam etiam lux ad elucidandum problema speramus fore, ut afferatur. Auctores in textibus propriis inspiciendi sunt, quia hoc summopere iuvat, ut conceptus profundus quaestionis propositae efformetur. Communiter auctor affirmativae responsionis loannes Duns Scotus nominatur, at immerito, lam ante tria saecula insignis theologus Franciscus Macedo indicium notabiliter restrinxit: “Huius [sententiae] auctor praecipuus habetur Scotus, non quod primus eam tradiderit, sed quia illam firmius probavit, fortius munivit et accuratius tractavit” (2). Quam verum sit hoc assertum, mox patebit. Interea addendum est quaestionem pro discussione polemica cum orthodoxis alicuius momenti esse. Reiecta enim sententia scotistarum a fortiore quaecumque etiam tenuissima probabilitas haereseos photianae respuitur.

1. Photii argumenta positiva processionem Spiritus Sancti a solo Patre probantia

Neminem latet positam quaestionem haeresi photianae aliquomodo affinem esse, quamquam ex alia parte toto coelo ab ea differt. Nam revera primo aspectu rationes scotistarum pro Patriarchae Byzantini thesi praeambulum aliquod constituere possunt. Imo ipsa suppositionis admissio, num Spiritus S. processione a Filio unice distinguatur, ab haeresi Photii originem ducit, quae etiam causa erat, ut scholastici mediaevales supradictam quaestionem subito moverent. Vix cuidam aliquot saecula post inceptam discussionem in mentem venit de ea quaerere, nisi ipsa pugna contra processionem Spiritus Si a Filio ejusmodi quaestio accelerata esset. Quod statim apud Gerhardum de Abbatis villa, magistrum Henrici Gandavensis perspicitur, qui articulo ineunte quaestionem cum thesi photiana nectit: “Secundo loco quesitum fuit de distinctione filii et spiritus sancti in proposito, quod spiritus sanctus non procederet a filio sicut ponunt greci. Utrum adhuc distingueretur ab eo et ostendebant quod sic per origines” (3). Simul et rationes S. Thomae (S. Th. I, q. 36, a. 2) Spiritus S. nullo modo a Filio futurum esse, ut distingueretur, si ab eo non procederet, directa responsio ad propositionem Photii sunt. Quae affinitas inter utramque assertionem magis apparet, si ipsa axiomata et modus argumentationis apud Patriarcham Byzantinum inspicitur. Quomodo ergo thesim suam probat?

Photius praeteritis argumentis ex absurdis consequentiis, quasi firmissimam rationem positivam diversum modum procedendi Filii et Spiritus Si adducit. Quoad haec nullam difficultatem passus est ita, ut differentia inter generationem et spirationem plana et evidens ei esse videretur, quamvis in quonam haec praecise consistat, id mysterium esse fateatur. Mentem suam in “Amphilochiis” perfectius aperit et in capitali opere “Mystagogia” rem potius ut notam supponit. In Amphilochiis, q. 28. sic distinctionem personalem Filii et Spiritus Si, e solo Patre procedentium explicat: “Ex eodem enim principio, sed non eodem pacto ambo procedunt; nec sec. eam dem proprietatem est utri usque processio, (ἀλλ’ οὐχ ὡσαύτως, οὐδὲ κατὰ τὴν ἰδιότητα τὴν αὐτὴν ἡ ἑκατέρου πρόοδος). Et enim Filius quidem procedit a Patre, nempe ut genitus, Spiritus S. autem per processionem (ἐκπόρευσις), quae aliam illi dat proprietatem, sed neque haec processio generationis notionem sibi conciliat. Ita sane res se habet; et qui secundum diversas notiones a Patre exire dicuntur, diversam quoque nomenclationem ac personalem ineunt proprietatem, qua peculiaris notionis indoles in ipsis constituta fuerat (διάφορον ἒχουσι καὶ τὴν κλῆσιν, καὶ τῆν ἐν ταῖς ὑποστάσεσιν ἰδιότητα, αἷς αὐτοῖς τὸ τῶν σχέσεον ἀφώριστο ἰδιότροπον). At enim ita apparentis difficultatis, vera solutio ad evidentiam usque (εἰς ἀναμφίβολον) est deducta”. Quibus dictis ad rem confirmandam vel potius explicandam exempla e mundo visibili afferuntur: Processio caloris et lucis e sole, Evae et Abel ex Adam, fructus et floris e planta, vocis et sermonis ex ore, vasorum domesticorum et sacrorum ab eodem figulo confectorum. Quae omnia ex eodem principio originem ducentia suas tamen proprietates conservant. “Hac itaque ratione ex eodem principio, ut plurimum, ea quae simul, ac pari dignitate procedunt, sed non secundum eumdem modum originem ducunt, licet coexistant, tamen alterum ab altero differentiam suam sine confusione ac mutabilitate conservat” (4). Aliis verbis, relationes disparatae, seu specie diversae in eodem principio non vero in principiatis coexistere possunt.

Diversa ratio in causante sufficit, ut separata entia producantur. “Diversa enim secundum substantiam (ὑπόστασιν) videre licet, quae ex una eademque substantia (seu hypostasi) procedunt. Quod vero unum et idem secundum substantiam ex diversis procedat, nec pari ac producentes substantiae distinctioni subjaceat, neque generatio ortusque productionis rerum agnoscit nec si quid illo praestantius existit” (5). Quod monstrat Patriarcha exemplis, ut multi filii ex eodem utero prodeunt, eadem manus et scribit et caedit et eleemosynam dat etc.

Photii comparationes rem speculative non fundarunt, quia distinctio exemplis allatis super quantitatem materiae et perfectionem diversae formae nititur, quibus omnibus in divinis non datur locus? (6). Ast hisce via “relationibus disparatis” apud latinos scholasticos strata est. Verisimile est Aquinatem has objectiones apud Hugonem Etherianum legisse atque ita rationem ex iis desumptam et ad divinarum personarum processionem applicatam profundissime reiecisse.

In prima Photii ratione aliud axioma scotisticum obscure contineri videtur: Eodem rem distingui, quo constituatur in esse. Quamvis ita expresse adagium a Patriarcha non sit pronuntiatum, tamen quadantenus in hoc et praeterea in alio argumento innuitur. Photius magna cum sagacitate incommunicabilitatem proprietatum personalium urget. Qua de causa sec. eum distinctio personarum confunderetur, si communia haberent idiomata (7). Persona a Photio ut natura cum proprietatibus personalibus concipitur, a scotistis vero ut ens unum et distinctum. Quae naturam constituunt, haec et distinguunt. Uterque communem basin habent, sed diversimode arguunt: Scotista distinctionem personarum procedentium per proprietates hypostaticas prae oculis habet, Patriarcha contra negativam partem i. e. confusionem et destructionem personae Patris propter admissam communionem spirationis activae inculcat. Certe argumenta scotistica melius et distinctius evoluta sunt, ut postea videbitur, sed cum iisdem Photii in communi fundamento coincidunt.

Communis fons e quo fundatores opinionum principia sua hauserunt, Porphyrius esse videtur, qui optime quam Photio, (8) tam scholasticis mediaevalibus (9) notus erat. Praesertim sequentia dicta ansam praebere potuerunt. “Individua autem dicuntur huiusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio numquam in alio quolibet eadem erit” (10). Expressius de proprietatibus personalibus Porphyrius loquitur, ubi de constitutione et divisione generum et specierum tractat: “Sed hae quidem, quae divisivae sunt differentiae generum, completivae fiunt et constitutivae specierum” (11). “Quoniam ergo eaedem, aliquo modo acceptae fiunt constitutivae aliquo modo autem divisivae” (12). Quae effata et regulae logicae forsan inserviebant, ut argumenta de possibilitate distinctionis Spiritus S. in casu, si a solo Patre procederet, formarentur.

2. Status quaestionis in Occidente ante S. Thomam

Quamvis disputatio de nostra materia in Occidente proprie a tempore Doctoris Angelici incipiat, tamen aliquomodo iam a theologis prioris aetatis, imo a Patribus tacta est. Quod e natura rei provenit, quia argumentum personalis distinctionis Spiritus Si a Filio totum tractatum de spiratione attingit. Inde defensores affirmativae responsionis testes e Patribus et primis scholasticis appellant. Sed mirum est, quod pro sua sententia S. Augustinum et S. Anselmum citant, quos potius inter adversarios suos adnumerare deberent. Nihilominus fatendum est aliquos textus Episcopi Hipponensis et Cantuariensis in formationem sententiae scotisticae influxum exhibuisse. Quomodo hoc factum sit?

S. Augustinus processionem tertiae personae a Filio docens, simul diversitatem generationis et spirationis adnotat: “Exiit enim (Spiritus S.) non quomodo natus, sed quomodo datus: et ideo non dicitur filius, quia nec natus est sicut Unigenitus” (13). Processio Spiritus Si est a duobus et fit alio modo quam generatio. “Hic ut cunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus, quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus S.: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid tale suspicemur” (14).

In quonam praecise discrimen inter generationem Verbi et processionem Spiritus Si consisteret, S. Augustinus non quaesivit nec ullibi ad rationem reddendam accessit.

S. Anselmus item spirationem a nativitate diversam esse docet: “Quoniam Filius existit de Deo nascendo et Spiritus S. procedendo; ipsa diversitate nativitatis et processionis referuntur ad invicem, ut diversi et alii ac invicem” (15). Alio loco iterum scribit: “Cum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille, qui per hoc alius est ab eo, quia non similiter nascitur, sed procedit... Nam et si per aliud non essent plures Filius et Spiritus S., per hoc solum essent diversi” (16). Quae dicta certe, si in nexu cum tota doctrina et praesertim cum notissimo adagio Patris scholasticae, omnia esse unum, ubi non obviet relationis oppositio, considerantur, difficultatem non pariunt et nullum testimonium pro scotistis praebent, quia in statuenda differentia processionem Spiritus Si a Filio praesupponunt. Id optimo iure affirmari posse inde concluditur, si c. XXVIII perlegitur (17). Ibi enim S. Anselmus suppositionem aperte facit, quod si Spiritus S. a Filio non procederet, tunc viceversa Filius a Spiritu spirari deberet, ut diversitas inter generationem et spirationem salvaretur.

Nihilominus concedendum est citata verba abrupte sumpta, ut revera a scotistis apponuntur, distinctionem aliquam praeter oppositionem relativam in personis Filii et Spiritus Si inferre videntur. Ideo de facto a scotistis pro sua thesi afferuntur et sub eorum impulsu statim s. XII quaestiones opinationem scotisticam praecurrentes moventur. Gandulphus Bononiensis de proprietatibus constitutivis et distinctivis personarum divinarum disserens, statuit Patrem paternitate a Spiritu So distingui, sicuti Filium filiatione: “Unde dicendum videtur, quod etsi spiritus sanctus eo, quo procedit a patre et filio, sit personaliter alius a patre et filio, non tamen sequitur, quod pater vel filius eo, quo ipse est principium spiritus sancti, personaliter sit alius a spiritu sancto” (18). Tunc quaerit porro, quo prima persona a Spiritu So distingueretur in hypothesi, si Filium non gigneret: Ex hisce patet Gandulphum argumenti rationem suggerere eo rem distingui, quo constituatur.

Eandem hypothesim repetit Petrus Pictaviensis (19) et semen pro opinione scotistica spargit.

Ex altera parte adagium capitale a Boetio (20) indicatum et a S. Anselmo excultum, omnia unum esse, ubi non obviet relationis oppositio mentes theologorum subito cepit iisdemque solutionem in materia nostra dictavit. Hugo Etherianus quaestionem nostram formaliter non ponit, sed in libro III opusculi “De haeresibus Graecorum” (21) speciatim ostendit personas divinas non posse distingui per aliquod accidens, sed tantum processione unius ab altera. E vetere schola franciscana, Alexander Halensis, Bonaventura, Matheus ab Aquasparta, etsi oblecto maiorem laborem non impendunt, negative tamen ad propositum respondent. Auctores indicati praesertim argumentum Richardi Victorini (22) ex germanitate divinarum personarum deductum respiciunt et ita aliquomodo obscuram solutionem praebent. Inspiciantur verba ex. gr. Alexandri Halensis: “Item, si duae personae procedunt immediate ab una: aut procedunt sec. unum modum, vel sec. alium et alium. Si sec. modum unum: ergo si una est Filius, et alia; si secundum alium et alium modum: tunc penitus inter eas nulla esset germanitas vel convenientia personalis habitudinis, quia sec. illum modum nunquam ad invicem referentur: quod est inconveniens”. (23) Ita autem subsumptioni non praecluditur via, quod aliqua distinctio Filii et Spiritus Si, etsi non tam perfecta sicut ea, quae ex processione oritur, admittenda est. Similiter Mathaeus ab Aquasparta rationem ex germanitate assumit et propterea positionem a limine reicere non videtur: “Cum ergo Filius non sit a Spiritu So nec referatur ad Spiritum S.; si Spiritus S. non refertur ad Filium nec spiratur a Filio, iam non erit inter huiusmodi personas vera distinctio. Quodsi dicat Graecus, huiusmodi personas distingui, quia diversis emanationibus et relationibus oriuntur et referuntur ad Patrem; cum perfectius distinguerentur, si unus eorum oriretur ab altero et referrentur ad invicem: manifestum esti quod perfectiori modo in eis distinctio ponitur, si Spiritus S. procedat a Patre et Filio, quam si procedat a Patre solo. Si igitur omne, quod est perfectius, Deo est attribuendum; necessaria ratione convincitur, quod Spiritus S. a Filio producatur” (24).

Econtra apud S. Bonaventuram nullum dubium quoad mentem eius exstat: “Omnis distinctio personarum attenditur sec. relationem et originem: ergo si Spiritus S. non procedit a Filio, nec e converso nulla est ibi origo: ergo nulla est ibi mutua relatio, ergo nec distinctio” (25). Praeter relationem oppositionis a Doctore Seraphico distinctio realis in divinis non admittitur. Vix dubium est, quin haec sub influxu Alberti Magni facta sint. Ab eo enim res praecise determinata est et cardo solutus est: In Deo dari solum aut absolutum aut relativum. Distinctionem personarum tantum per relationes oppositas fieri. (In l. d. 17. a. 6).

3. De S. Thomae decisione

Super hanc basin S. Thomas totam argumentationem ponit. Eius tempore inquisitio altiores radices immisit et ipse in “Quaestionibus disputatis” separatum et sat longum articulum ei tribuere coactus erat: “Utrum Spiritus S. a Filio remaneret distinctus, si ab eo non procederet” (26). In “Summa theologica” vero Aquinas expresse quaestionem non ponit at in articulo de processione Spiritus Si a Filio (I. q. 36. a. 2) rem clare et nitide dirimit.

Rationes Doctoris Angelici eaedem sunt in Summa atque in “Quaestionibus disputatis”, quamvis non iisdem verbis propositae sint. Aperiatur potius Summa theologica, quia ibi praecisius elaboratae sunt.

1. In Deo praeter relativam oppositionem distinctio dari nequit, cum sec. aliquid absolutum personae divinae distingui non possint. “Non enim est possibile dicere, quod secundum aliquid absolutum divinae personae ab invicem distinguantur; quia sequeretur, quod non esset trium una essentia. Quidquid enim in divinis absolute dicitur, ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur ergo, quod solum relationibus divinae personae ab invicem distinguantur. Relationes autem personas distinguere non possunt, nisi secundum quod sunt oppositae” (27). Nam relationibus non oppositis distinctio non statuitur inter personas divinas, sicut e. gr. Pater generans et spirans realiter una persona est. Ergo et Filius et Spiritus S. personaliter non distinguerentur, si unus ab altero non procederet.

2. Distinctiones personarum divinarum tantum super originem unius personae ab alia fundari possunt. Et enim in materialibus per quantitatem signatam et in spiritualibus creaturis per gradus perfectionis, quae a Deo a limine excludendae sunt, distinctio ponitur. Remanet, ut personae divinae ut principium et principiatum vel per relationes oppositas distinguantur. “Non autem possunt esse in divinis aliae relationes oppositae, nisi relationes originis... Oppositae autem relationes originis accipiuntur secundum principium et secundum quod est a principio. Relinquitur ergo, quod necesse est dicere vel Filium esse a Spiritu So, quod nullus dicit, vel Spiritum S. esse a Filio, quod nos confitemur” (28). Ita secundum S. Thomam inter personas divinas nulla distinctio realis staret, nisi una ab altera procederet. Praeterea perplures difficultates in Quaestione “de Potentia” affert. Praeprimis notae sunt ei obiectiones e textibus Anselmi et Richardi, quas ita explicat, ut auctores de differentia processionum Icquentes spirationem a duobus esse praesupponant.

Inter obiectiones speculativas duae advertentiam merent. Prima argumentum Gerhardi vel potius Richardi et Franciscanorum ex germanitate personarum divinarum constructum respicit: “Remoto posteriori non removetur de necessitate prius: sicut remoto homine non removetur animal. De personis autem divinis tria dicuntur, scilicet processio, communio et germanitas. Ratio autem processionis praecedit rationem communionis et etiam rationem germanitatis. In divinis autem non esset communio vel germanitas, si esset pluralitas perbonarum, quae per processionem multiplicantur. Ergo remota communione et germanitate in divinis, adhuc remanet processio. Licet ergo Patris et Filii non sit communio ad spirandum Spiritum S.; neque si germanitas Spiritus Si ad Filium in hoc, quod ab ipso procedat; adhuc remanet processio Spiritus Si a Patre” (29) et consequenter distinctio personalis a Filio. In responsione suppositum negatur: “Licet processio sit prius per intellectum quam communio, sicut commune quam proprium; tamen talis processio, scilicet Spiritus Si, qui procedit quasi amor et communio et nexus Patris et Filii, non est prius secundum intellectum quam communio. Unde non oportet quod remota communione remaneat processio; sicut animal est prius secundum rationem quam homo, non autem animal rationale” (30).

Secunda difficultas, quae solvitur propterea inspicienda est, quia postea inter argumenta scotistarum fundamentalia et classica transiit: “Filiatio est proprietas Filii constituens personam ipsius; processio autem est proprietas Spiritus Si, eius personam constituens. Filiatio autem non est processio, nec ei opponitur relative. Ergo remota omni relatione Spiritus Si ad Filium, adhuc remanebunt Filius et Spiritus S. personae distinctae” (31). Facile nunc deductum est eodem rem constitui, quo distinguatur.

Summa argumentationis S. Thomae in sequenti dicto continetur: “Filius et Spiritus S. diverso modo procedere non possent, nisi Spiritus S. a Filio esset” (32). Intima persuasio Aquinatis est praeter relationes oppositas et processiones unius personae ab alia realem distinctionem constitui non posse. Ipsa diversitas inter processionem per intellectum et voluntatem insufficiens est ad realem distinctionem inter Filium et Spiritum Sanctum introducendam. Immediatus ordo ad invicem inter eos statuatur necesse est. Alia via ad salvandam hypostaticam distinctionem inter Filium et Spiritum S. non datur.

S. Thomam secutus est praesertim Aegidius Romanus, qui in Commentariis (I. d. 11. q. 3) tria genera relationum exponit. “Nam aliquando est plurificatio relationum similium, aliquando disparatarum, aliquando oppositarum nam ab eodem patre carnali possunt progredi plures filii. Rursum pater carnalis cum hoc quod Pater est, potest esse artifex et ab eo poterit progredi aliquod artificiatum, ut puta scamnum vel idolum... Et licet sec. omnes istas plurificationes relationum sit distinctio in creaturis, quia filius distinguitur a patre per oppositam relationem, unus filius ab alio filio per similem, filius ab artificiato per disparatam. Non tamen eodem modo ista genera relationum distinguunt. Quia relatio opposita distinguit secundum rationem quidditatis, aliae autem sec. esse. Nam per filiationem non refertur aliquid, nisi ad oppositum relative, ut filius per filiationem solum refertur ad patrem” ... Aliae relationes non differunt per referri, sed quia numero differunt. “Et ideo si per aliam et aliam filiationem unus ab alio distinguitur, hoc non est per referri; unde sumitur ratio quidditatis relationis: sed ex eo quod inest: unde sumitur eius esse. Simile est de disparatis” (33).

Aegidius simplici modo sententiam Aquinatis exponit. Praeter relationem oppositam in Deo non dari distinctionem personalem et alio modo praeter originem personas divinas non plurificari. Omnes tres personae sunt eiusdem naturae, “ideo non possunt distingui per differentiam absolutorum sec. raptionem, nisi una procedat ab alia et realiter referatur ad ipsam” (34). Quam doctrinam Aegidius in separato articulo explicat. Similiter docet loannes de Neapoli (35).

Alter discipulus Doctoris Angelici, Godofredus de Fontibus suppositionem prorsus reiecit, quia processione Spiritus Si a solo Patre imperfectio in Deum inferretur (36). Filius sine spiratione activa esset imperfecta persona, quod absonum est.

4. Oppositio contra D. Thomam

1. Primus qui affirmative ad propositam quaestionem respondet est Gerhardus de Abbatis villa, verisimiliter magister Henrici Gandavensis (37). Is in secunda periodo pugnae contra mendicantes Parisiis dux cleri saecularis erat. Probabile est, eam litem cum mendicantibus Gerhardum ad responsum affirmativum elaborandum impulisse.

In nondum editis commentariis in “Libros sententiarum” (38) separatum articulum ponit, in quo distinctionem tertiae personae circumscripta processione a Filio ostendere conatur. Ut rationes, diversam originem utri usque personae et alium modum procedendi adducit. In principio secundum schema scholasticum difficultates easque duas facit. Prima est ex Anselmi axiomate omnia unum esse, ubi non obviet relationis oppositio. In obiectione secunda conceptus relationum disparatarum impugnatur. Nempe, relationes disparatas in Deo inadmissibiles esse, quia in qualitate et quantitate fundentur. Processiones divinas per modum naturae (generationem) et per modum voluntatis (amorem) fieri. “Sed natura et voluntas sunt idem in diuinis. Ergo et dicte origines” (39).

Auctor respondens in corpore articuli habitudinem Spiritus Si ad personas principiantes perpendit. “Dic, quod spiritus sanctus secundum latinos tripliciter comparatur ad patrem et filium scii, secundum rationem originis in procedendo, sec. rationem communionis in diligendo, sec. rationem germanitatis in connectendo. Sec. rationem originis, quia procedit quomodo datus, scilicet sicut proles naturaliter genita... Ratio vero communionis ostenditur VI libro de trinitate c. 5. necesse est aliquid patris et filii quidquid illud est. At ipsa summa communio consubstantialis et coeterna que convenienter amicitia dici potest, sed appentius dicitur caritas. Ratio germanitatis in connectendo in hoc consistit, quod una persona procedit ab altera, alioquin non essent summa germanitate connexe, ut dicit Richardus. de trin. V libro c. XII. Cum igitur ratio originis consistat in emanando, ratio communionis in diligendo, ratio uero germanitatis in conectendo. Apparet euidenter, quod circumscripta ratione conectionis, que in germanitate consistit, adhuc remanet dictinctio originis in procedendo et ratio communionis in diligendo” (40). Argumentatio Gerhardi hisce 11. obiectionem S. Thomae supra iam relatam respicit. Remota germanitate remanet distinctio originis ; ergo per consequentiam Spiritus Sanctus a Filio distingueretur, si ab eo non procederet. Ad confirmationem S. Anselmum allegat dicentem Filium et Spiritum S. si per aliud non essent plures, futurum esse, ut ipsa processione diversi essent. In dato responso ad difficultates primum Boetii dictum exponit ita, ut distinctionem inter differentiam entis et oppositionis introducat. “In quantum [relativa] referuntur ad idem suppositum uel ad eandem ypostasin sunt differentie oppositionis ut paternitas et filiatio in eodem respectu eiusdem. Idem enim non potest simul esse pater et filius respectu eiusdem. Sed si referantur ad diuersos differentie sunt entis, ut paternitas in patre et filiatio in filio, vel pater et filius in sorte respectu piatonis. Ergo si referamus origines nativitatis et spirationis ad filium respectu spiritus sancti et ad spiritum s. respectu filii ad eandem ypostasin relate respectu alterius repugnationis sunt et incompossibiles et similiter relationes fundate super istas origines et ista obuiat in dictis personis oppositio relationis distinguentis” (41).

Quoad secundam obiectionem “dic quod natura et voluntas idem sunt in essendo, sed differunt in ratione principii in producendo. Et ponit simile Anselmus in monologio 62. c. pater licet sit inteligentia non est tamen inteligentia genita. Filius licet sit amor non est tamen amor spiratus, ita in proposito” (42).

Proprie loquendo Gerhardus tantum unum argumentum e diversa origine in diversa ratione in principio fundata admittit. Deinde fundamenta pro conceptu relationis disparatae et oppositae praestat. Profunditate in quaestione tractanda non excellit et specimen speculativae penetrationis obiecti vix praebet. Supra Photium speculative non processit. Ideo remanebat, ut illa rudimenta a Henrico excolerentur. A Gerhardo autem oppositio contra S. Thomam exorta est.

2. Auctor affirmativae sententiae proprie Henricus Gandavensis censendus est, quia S. Thomae audaciter restitit et duo argumenta speculativa sufficientissime evolvit atque forma praecisiore ac Gerhardus proposuit ita, ut schola scotistica, in quam notabilem influxum exhibuerat et a qua, Henricus praeprimis a Duns-Scoto, impugnatus erat, nihil essentiale addiderit, sed argumenta eius repetere perrexerit.

Cum dicta materia Henricus in “Quodlibetis” (43) et in “Summa” (44) se occupat. In quodlibeto 5. q. 9. eam praeclare ordinat. Notae sunt ei omnes obiectiones, quas praesertim Aquinas movet et solvit, necnon oppositae rationes, quae impugnandae erant. In capite difficultatum ab Henrico Boetii notum adagium positum est. Dein resolutio duas rationes continet. Prima ratio ex diverso modo emanationis deprompta est. Ad hoc, ut inter utramque personam procedentem distinctio statuatur, diversa ratio principiandi et in producto propria subsistentia seu diversitas in esse perfecto et distincto requiritur.

“Hic opportet inteliigere in principio, cum personarum distinctio in Deo non sumitur nisi penes emanationes, aliter respiciunt id, a quo emanant aliter id, ad quod terminantur.

Ex parte eius a quo emanant, sufficit, quod sint in ipso diversae rationes et principia, sec. quae dicantur emanare. Ex parte vero eius ad quod terminantur, requiritur illorum diversitas in esse perfecto et distincto, sicut sunt emanationes diversae verbi gr. generare Filium et depingere imaginem suam, diversae emanationes sunt, quae ab eodem supposito procedunt penes diversas rationes et principia in ipso, quae sunt natura et ars. Ad idem tamen terminari non possunt, sed ad diversa necessario”. Positae conditiones adamussim in Deo verificantur.

“...Cum emanationes penitus sunt diversae in Deo, scii, generatio Filii et processio Sp. Si, quamvis possint ambo elici ab eadem persona sec. diversas rationes indistinctas personaliter in ipso, quae sunt natura et voluntas: tamen necessario requirunt veram distinctionem terminorum in esse perfecto emanantium, qui sunt Filius et Sp. S.: talis autem distinctio non potest esse nisi sec. rem aliquain, quae non est nisi personalis in divinis”... Prima pars, diversa ratio processionis in principio, plana est, sed secunda non. Nam de distinctione principiatorum in Deo praecise quaeritur et distinctio emanantium in Deo certe desideratur, sed undenam sit, ostendendum est. Henricus confirmationis gratia adiungit istas diversas emanationes nullo modo ad eandem personam referri posse et S. Anselmum advocat. Sed subsumptio e S. Thoma statim in promptu est: “Sicut Pater est una persona non obstantibus duabus relationibus non oppositis, quae sunt in ipso similiter Filius et Spiritus S. non obstantibus duabus relationibus ad Patrem erunt una persona”. Doctor sollemnis ad hoc analogiam ex exemplis materialibus desumptam in memoriam revocat: “Et patet sec. iam dicta, quod multum est dissimile ex parte eius, quod est principium actionis et ex parte termini”. Si comparatio huius distinctionis cum verbis Photii instituatur, tunc a Henrico nihil novi excogitatum est. Ita expositio primi argumenti in “Quodlibetis” finitur.

Henricus in Summa rem potius sub ratione relationis aggreditur, quamvis et hic respectus in “Quodlibetis” non omnimo sit neglectus, cum inter obiectiones tangatur. Idem ergo distinctionem inter relationes disparatas et relationes originis statuit: “Sunt quaedam relationes originis et oppositae, ut quae sunt in diversis personis, quarum una procedit ab alia et quaedam disparatae, ut quae sunt in eadem persona, a qua procedunt diversae diversimode vel in diversis diversimode procedentibus ab eadem. Primo modo diversae relationes sunt in Patre et Filio: secundo modo in Patre respectu Filii et Spiritus Si et in Spiritu So et Filio respectu Patris. Et sufficit ista relationum diversitas in ipsis, etiam si neuter eorum procederet ab alterutro” (45). Quomodo nunc, dari relationes disparatas in Deo demonstretur? Henricus deducendo arguit et proprietates activas cum iisdem correspondentibus passivis comparat. “Si vis spirativa ut patris est, non distingueretur a vi generativa, neque spiratio a generatione. Quare cum Filius vim spirativam non habet nisi a patre et non magis distinctam a vi generativa, quam secundum quod eam habuit Pater, similiter emanatio spirationis ut est a Filio non distingueretur ab emanatione generationis nec etiam per consequens ipse Spiritus S. a Filio, quod totum falsum est” (46). Quia ergo Pater vim spirativam Filio communicat, ideo spiratio activa a generatione activa distinguitur. Consequenter spiratio passiva a generatione passiva diversa est. Nam aequaliter differt vis spirativa a virtute generativa quatenus est in Patre et generatione passiva Filii, alioquin Spiritus S. a Filio non distingueretur, quamvis ab eo procederet: Ergo distinctio processionum in virtute diversa generationis et spirationis fundatur.

Ob hanc causam Doctor sollemnis ulterius procedit et affirmat relationes oppositas finaliter ad relationes disparatas reducendas esse. “Distinctionem inter personas Filii et Spiritus Si per relationes oppositas... necesse est reducere ad distinctionem emanationum et ulterius ad distinctionem principiorum emanandi per relationes disparatas, ita quod si non esset ista distinctio disparationis relationum nec illa oppositionis. Propter quod etiam diversae relationes disparatae bene possunt in eadem persona principiante, licet non in eadem persona principiata” (47). Sed ista ratio facile evanescit, si de relatione substantiali cogitatur, qua hypostases divinae constituuntur et quae praeter habitudinem ad alium nihil ex se dicit. Eadem voluntas invenitur et in Spiritu S. sed sine relatione. Ergo argumentum nihil probat.

Ex traditione S. Augustinus et S. Anselmus ut testes sententiae expositae apponuntur.

Praeter argumentum adductum Henricus aliud proponit non minus fundamentale quam primum: Rem eodem distingui, quo essentialiter constituatur. “Solum per id habet res essentialiter distingui a quolibet alio et personaliter, per quod essentialiter et personaliter constituitur in esse, ut patet per singula in creaturis. Sed Pater constitui habet in esse suae personalitatis proprietate paternitatis et non alia, quoniam communis spiratio activa nullius est personae constitutiva, quia quasi sequitur personas iam constitutas in esse personali. Ergo Pater sola paternitate habet personaliter a quolibet alio distingui. Ergo et pater paternitate a Spiritu So distingueretur : etiam si non procederet a Patre dum tamen esset procedens a Filio. Quamquam ergo Spiritus S. non procederet a Filio, nihilominus ab ipso in sua proprietate filiationis distingueretur: quia etsi procedat non tamen communi spiratione ab illo distinguitur personaliter, quia non est personae constitutiva” (48). In hoc secundo argumento ab Henrico aliqua suppositio admittitur, quae a scotistis in angulum totius quaestionis ponitur: Si Spiritus S. a Filio solum procederet, a Patre distingueretur. Consequenter si a solo Patre tertia persona procederet, a Filio distincta esset.

In fine de supposito totius discussionis agit, num summatim loquendo talis admissio in SS. Trinitate contradictionem involvat. Et negat, quia in admissione essentiale constitutivum Filii seu filiatio non aufertur, quando spiratio activa circumscribitur. “Tunc solum ponitur aliquid per incompossibile, quando ponitur cum eo quod principaliter ponit contrarium eius, quod non contingit, nisi quando illud privat aliquod, quod est de eius significato et essentia, ut si dicatur homo si non esset rationalis differret a bruto”... Econtra si homo non esset ens risibile, differret a bruto, quia risibilitas est accidens non proprietas essentialis. Similiter Filus distingueretur a Spiritu So, quia “non spirare non privat nativitatem a Filio, nisi per quandam consequentiam” (49).

In difficultatibus auctor nullum momentum speciale praebet, quod rem quodammodo amplificet ita, ut dictae difficultates attentionem excitent. Mirum est Gandavensem conceptum relationum disparatarum tam urgere, etsi de relationibus oppositis et substantialibus recte sentiat: “Relationis realitas non sumitur omnino ex respectu ad suum oppositum, sed ex suo fundamento” (50). Quomodo nunc conceptus relationis disparatae cum hoc concilientur, difficile dictu est. Nam relatio ex sese meram habitudinem ad alium dicit et nullam novam perfectionem addit. lam vero relatio disparata aliquam perfectionem ponit, quae in alia relatione non invenitur et per quam ab ea distinguitur. Dein hoc modo axiomati de aequalitate perfectissima essentiae divinae singularum personarum nullo modo praecautum est, Henricus vix perspexit. Nimis enim apparenti diversitati relationum disparatarum inhaesit, quas contra S. Thomam proposuit. Concedendum est eum argumenta sagacissime elaborasse et scotistis transmisisse.

5. Praecursores Duns-Scoti

1. Sententia Gandavensis mentes theologorum Franciscanorum non statim cepit. Quasi inter oppositas opiniones vaccilans Richardus de Media villa eas in commentariis “Super 4 libros sententiarum” circa a. 1282/3 conscriptis, iuxta ponit (51).

Primam sic describit: “Dicunt ergo, quod diversitas sec. rationem inter naturam et voluntatem in patre est sufficiens ratio distinctionis inter spiritum s. et filium: etiamsi spiritus s. non procederet a filio” (52).

Secundo loco sententiam Godefredi ponit, qui quaestionem a limine reicit. Filius enim genitus sine proprietate spirationis activae esset imperfectus et consequenter nullus Filius: “...Cum non possit esse ibi filius, nisi perfectus”.

Ultimo opinio recensetur, quae distinctionem inter Filium et Spiritum S. negat, si tertia persona a secunda non procederet. S. Thomas expresse non nominatur, sed S. Joannes Damascenus ut testis affertur: “Dicit enim Damascenus libr. 3. cap. 15. sic: “Quorum natura eadem; horum actio eadem: ergo ab eo, in quo non est realis pluralitas, non sunt simul plures actiones realiter distincte, nisi terminus unius, seu productus per unam sit principium alterius. Cum ergo inter naturam et voluntatem in patre nulla sit realis pluralitas: sequitur quod si spiritus s. non procederet a filio, quod spiratio realiter non distingueretur a generatione. Et ex consequenti nec spiratus a genito”. Postea textus ex Augustino et Anselmo adducuntur eorumque solutio ex utraque parte proponitur. In principio II. Q. refert obiectionem, quam et Photius sub alia specie movit: “... Ea, quae sunt unita in principio, multiplicantur in principiatis. Unde omnes perfectiones rerum realiter idem sunt in primo principio: et tamen realiter differunt in principiatis: ergo in patre differentia sec. rationem inter naturam et voluntatem esset sufficiens ratio realis distinctionis inter filium et spiritum s.; etiam si spiritus s. non procederet a filio” (p. 112). Richardus nec ad hanc nec ad alteram partem se decidere ausus est, sed perspicue et clare totam discussionem retulit.

2. Guillelmus Varro, verosimiliter magister Duns-Scoti in oppositione ad Richardum de Media villa Henrici viam presse sequitur et eius argumenta magis excolit. Primo, rationem praecedentem thesim ipsam absolvit, quod “perfectum velle” actum intellectus et consequenter generatio spirationem praesupponit: “Quod non sequitur, si spiritus sanctus praesupponat uerbum, quod procedat a uerbo, sicut patet in imagine creata, quod licet amor praesupponat uerbum, siue primam cognitionem, non tamen amor procedit a verbo” (53).

Sic re posita directam argumentationem instituit Spiritum S. a Filio futurum esse, ut distingueretur, si ab eo non procederet. Incipit enim ab alia hypothesi, quam iam Henricus construxit: Si Spiritus S. a Filio solo procederet, a Patre distingueretur, ita si a solo Patre prodiret, a Filio distinctus esset. “Contra si spiritus s. procederet a solo filio distingueretur a patre, ergo similiter si procederet a solo patre, distingueretur a filio. Major patet, quia si non distingueretur a patre, esset idem cum patre et per consequens pater procederet a filio, sicut spiritus s., quod falsum est” (54). Henricus hanc suppositionem tantum in argumentum ex proprietatibus constitutivis intexuit, Guillelmus eam ut rationem separatam in capite ponit.

Dein obiectionem expedit, quod admissio spirationis a sulo Patre incompossibilia in Deo involvat. Nam tertia persona natura sua nexus Patris et Filii est et omnia in Deo necessaria et opposita iis prorsus impossibilia sunt. Econtra respondet suppositiones in SS. Trinitate, a Patribus et theologis factas esse. S. Augustinus (de trin. V. c. 6.) quaestionem ponit, si pater non genuisset, num esset ingenitus, si Spiritus a duobus generaretur, num Filius esset amborum (trin. XV. c. ult.), S. Anselmus (de proc. c. 4), si pater haberet patrem, num alius esset a Filio, Richardus (trin. III. c. 16), si una persona in Deo esset, num plenitudinem sapientiae haberet. His praemissis respondet:

„Dicitur igitur ad questionem, quod aliqua sunt inpossibilia, que habent euidentiam inpossibilitatis per se et talia inpossibilia que prima facie non includunt contradictionem, sed sub dubio et ita poni possunt, licet contradictio sequatur ad positionem. Sed istud est fuga, ut euadant difficultatem istam an scii, relatio disparata possit distinguere personas in diuinis.” (55).

Quia Varro in evolutionem sententiae scotisticae multum contulit, ideo tota quaestio hic necessario proferatur:

(1) “Ideo dicitur aliter, quod facta ypothesi spiritus s. non distingueretur a filio, quia sola relatio opposita distinguit et quia hoc posito spiritus s. non haberet relationem oppositam filio, ideo non distinguitur ab eo. (2) Item in diuinis non manent nisi duo predicamenta scii, substantia et relatio [quae] per comparationem ad essentiam transit et solum manet per comparationem ad oppositum scii. sec. quiditatem, que est in comparatione ad suum correlatiuum. Si .igitur spiritus s. non procederet a filio non haberet relationem oppositam ad filium sed indueret modum substantiae respectu filii quare non distinguitur a filio, quia per substantiam non est distinctio in diuinis. (3) Item relatio disparata solum non potest distinguere personas personaliter, quia si sic cum in patre sint due relationes disparate, paternitas scii, et spiratio actio, sequitur, quod pater esset due persone. Consequens falsum, ergo etc. (4) Item quando alica conueniunt in alico et debeat distingui, opportet quod distinguantur per differentias proprias additas super illud commune, in quo conueniunt. Sicut uerbi gratia de homine et asino, qui conueniunt in animali et distinguuntur per rationale et irrationale, que sunt differentie proprie et non per album et nigrum, que sunt differentie accidentales. Ergo similiter cum filius et spiritus s. conueniant in hoc, quod est esse ab alio, si differant (56) per origines, que sunt proprie differentie eius ita, quod unus sit ab alio. Nec potest dici, quod distinguitur per hoc, quod vnus est ab alio per vnum modum originis et alius ab alio per alium modum. Quia origines diuerse non distinguuntur nisi tripliciter, aut per respectum ad terminos ad quos, ut origo bouis ab origine asini, aut per respectum ad terminum a quo, ut mus generatur per putrefactionem a mure generato per propagationem, aut per respectum ad terminum (57) circa quem, sicut distinguuntur alica materialiter ut generata ex diuersa materia. Primo modo non distinguitur origine filius et spiritus s., quia origines eorum terminantur ad eandem naturam, nec per terminum a quo, quia pater generat et spirat, nec per terminum circa quem, quia non habent materiam, ergo nullo modo.

(5) Item uis generatiua in patre et uis spiratiua dicunt eandem relationem realem, alias si essent due relationes reales, tunc essent 4 res in deo, quod falsum est. Ergo similiter uis generatiua passiua et uis spiratiua passsiua dicunt eandem relationem realem, ergo per istas non possunt distingui filius et spiritus s., ergo aliunde distinguuntur et non nisi quia spiritus s. est a filio, ergo etc.

(6) Item pater constituitur in esse personali ui generatiua, seu magis proprie loquendo per paternitatem et uis spiratiua actiua est quasi aduentitia, quia presupponit aliam. Ergo eodem modo spiratio passio presupponit generationem passionem aut ergo sunt in eadem persona aut se habent per modum originis. Non primo modo certum est, ergo secundo. Sed origo non est inter ista, nisi unum esset ab alio, quare etc.

(7) Item si non, idem erit generare et spirare, probo conclusionem. Quia de ratione spiritus si est, quod procedat per modum amoris mutui sed: ratio amoris mutui presupponit uerbum ut eius principium. Si ergo hoc principium non sit, non procedet per modum amoris mutui et ita per modum nature et ita non differret a filio.

(8) Item filius habet a patre quidquid non repugnat sibi. Si ergo spirare non est in filio tunc repugnat filio in eo, quod filius. Sed nihil repugnat filio in eo quod filius nisi quod conuenit patri in quantum pater, sed patri in quantum pater conuenit generare, quare sequitur, quod generare et spirare sunt idem.

(9) Item quandocunque alica opponuntur et distinguuntur, uel opportet quod opponantur inter se uel per comparationem ad aliquid, quod includit oppositum alteri eorum. Sed uis generatiua et uis spiratiua in patre non possunt opponi inter se. Quia sic non opponuntur nisi relationes opposite, ergo opportet quod uis generatiua distinguatur et opponatur ui spiratiue, que est in patre per hoc quod uis spiratiua est in filio, qui habet ni se generationem passiuam generationi actiue in patre oppositam. Si ergo spiritus s. non procederet a filio, tunc uis spiratiua non esset in filio et sic uis spiratiua non differt realiter a ui generatiua, que est in patre et per consequens nec spiratio nec generatio different realiter nec termini emanat[i]onum. scii, filius et spiritus s.

(10) Item anselmus, de proc. spiritus si c. 7. et infra c. 7, probat, quod spiritus s. est a patre, quod unus est deus a quo alius et alius, quia de alio. Si ergo spiritus s. non esset de filio, non distingueretur ab eo.

(11) Item dicunt isti, quod spiritus s. et filius non distinguuntur, sed essent una persona habens in se duas proprietates, ita quod sicut pater in quantum generans non differt a se in quantum spirans, suppositione sic ista persona habens in se duas proprietates non differret nisi sec. rationem et hoc confirmatur per auctoritatem boetii de trin., sola relatio multiplicat trinitatem.

(12) Item anselmus de process. spiritus si c. 7. in omnibus est vnitas, ubi non obuiat relatio. Sed si sic esset, non haberent relationes obuiantes, quia non oppositas. Ergo etc.

(13) Item anselmus de process. spiritus si c. 18. patet ergo sicut supra premisi, propter quod filius existit nascendo et spiritus s. procedendo hac quoque causa quia spiritus s. est de filio, eos ad inuicem non posse et propter hoc solum...

Contra si due persone per impossibile essent idem cum vna persona, personaliter essent vna persona, ergo si due persone per respectum ad tertiam erunt due inter se, sed filius et spiritus s. sunt due persone per respectum ad patrem, licet vna non procedat ex altera, ergo sunt due inter se. Sed respondetur ad istud negando minorem. Si spiritus s. non esset a filio, non essent due per respectum ad patrem, vnde sicut vnum suppositum per vnam potentiam actiuam generat et per aliam spirat, ita vnum suppositum per vnam potentiam passiuam generatur et per aliam spiratur.

Contra minor patet per Ricardum 4 de trin. c. 13, vbi dicit, quod existentia rei potest variari tribus modis, aut sola rei qualitate aut sola origine aut utriusque concursione sec. qualitatem quando pluribus personis est vna eademque origo per omnia singulis singularis cum propria qualitate sua. Sec. originem differunt, si vnus originem habet, alter origine caret uel si originem habentium origo vnius differat ab origine alterius. Item Ric. c. 15. eiusdem libri possunt sec. originalem causam mutuam differentiam habere, si vnus a se ipso existat alter originem trahat ab altero et si originem habentes differant in optinendi modo. Item anselmus de proc. c. 1. filius non est spiritus s. nec spiritus sanctus est filius quia filius nascendo habet a patre esse, spiritus uero non nascendo sed procedendo.

Item si spiritus non distinguitur a filio nec generatio et spiratio per consequens distinguuntur ab inuicem, nec uis generatiua et spiratiua in patre, sed essent vna uis. Sed si uis generatiua et spiratiua non distinguerentur in patre, sequitur quod filius et spiritus s. per comparationem ad patrem non distinguerentur. Consequens falsum, ergo etc. Item si vis spiratiua non differret prout est in patre a ui generatiua, uis spiratiua prout est in filio et iam non differret, quia secundum eundem modum est in filio et in patre, in hoc enim filius et pater sunt vnum. Est enim vna uis spiratiua, sed tunc arguitur, si uis spiratiua et generatiua non differunt, per consequens nec generatio et spiratio passiue accipiendo differunt nec etiam termini productionum differunt. Sed certum est, quod termini differunt, quare et generatio et spiratio et uis generatiua et spiratiua differre opportet prout sunt in patre et sic sequitur necessario quod si spiritus s. solum procederet a patre, cum uis generatiua per quam producitur filius distinguitur realiter re relatiua a ui spiratiua sec. quam procedit spiritus s., quod spiritus s. distingueretur a filio, ex quo enim iste due uires differunt, opportet quod emanationes differant et per consequens termini emanationum.

Item quando alica tria differunt per se et proprie personaliter opportet quod quodlibet eorum habeat aliud proprium per quod distinguitur ab aliis proprie et personaliter, sed in diuinis sunt tres persone personaliter distincte, ergo quelibet habet etc. Sed ui spiratiua non differt filius proprie et personaliter a spiritu so, quia non est sibi propria et personalis, quia est communis patri et sibi et non est aliud per quod possit differre, quam filiatio. Ergo per eam circumscripto omni alio per se et proprie et personaliter distinguitur a spiritu so et tamen filiatio non opponitur directe spirationi passiue, sed disparate solum. Ergo circumscripta omni relatione opposita filius distinguitur a spiritu so personaliter et suppositione.

Item per id idem per quod aliquid est formaliter ens, est formaliter vnum et in se indiuisum et ab aliis diuisum, sed pater est ens personaliter et formaliter paternitate uel aliqua alia proprietate propria sibi, ergo eadem proprietate est vnus personaliter et in se et indiuisus et ab aliis diuisus. Ergo et filius eodem modo filiatione et spiritus s. spiratione est vnus et ct. Circumscripto ergo omni alio filius differt personaliter a spiritu sancto sola filiatione.

Item si sint duo extrema, quorum vnum differrat ab alio duabus differentiis et aliud differrat ab alio solum vna differentia dempta a primo. Vna differentia stabit adhuc, secunda differentia, per quam differret praecipue si illa differentia que manet sit sibi essentialior et quasi constitutiua ipsius, uerbi gratia in creaturis accidens differt a substantia duabus differentiis, scilicet quia est essentia talis et quia est substantie inherens, substantia differt ab accidente. Vna differentia ponatur in hoc scilicet, quod per se subsistit et tamen dempta ab accidente hac differentia scii, inesse substantie. Adhuc accidens differt a substantia, sicut patet in sacramento altaris. Cum ergo filius differrat a spiritu sancto duabus differentiis, scii, spiratione actiua, et filiatione et spiritus s. differrat ab eo vna differentia tantum scii, spiratione passiua dempta a filio spiratione actiua, que est sibi quasi proprietas aduentitia, dummodo manet filiatio, que est constitutiua ipsius adhuc sola filiatione differret a spiritu sancto vnde non requiritur relatio opposita ad distinctionem, sed disparata sufficit et quecunque opposita directa uel indirecta, opposita uel disparata. Vnde filius non minus quantum est ex differentia personalitatis differt a spiritu sancto. Si spiritus s. ab eo non procederet, licet quantum ad aliam quasi accidentalem differentiam plus modo differat, que differentia est per ipsam spirationem aduentitiam quasi ipsi filiationi et hoc patet sic, quia per hoc quod spiritus s. procedit ab eo nihil crescit ad personalitatem filii nec diminuitur aliquid de personalitate spiritus si. Stat ergo tota differentia personalis et propria tam a parte spiritus si licet spiritus s. non procedat a filio.

Et ideo hoc sustinendo respondetur ad argumenta alterius opinionis.

Ad primum, quod relatio manet distinguens scii, relatio disparata et hec distinctio sufficit.

Ad 2 dicendum quod argumentum est magis contra eos, quam pro eis, quia per illud argumentum posset profari, quod essent 4 persone in diuinis ex quo ibi sunt 4 relationes opposite scii, generatio actio, generatio passio, spiratio actio et spiratio passio et hoc sec. eos, qui possunt, quod persone distinguuntur per relationes oppositas, quia 4 relationes habebunt 4 terminos. Iterum quatuor relationes sunt quatuor res in se. Ideo respondetur, quod non est tanta diuersitas in principiis, quanta in principiatis. Cum principiata uadant ad multitudinem, principia ad unitatem. Hoc dicit philosophus in libro de motu animalium c. 6., ubi dicit quod modicus impulsus themonis facit diuersitatem magnam in aqua. Hoc idem etiam dicit commentator de celo et mundo, quod modicus error in principio sit maximus in fine et ideo non opportet quod si iste proprietates ex parte patris non distinguant patrem personaliter, ita quod sint due persone, quod sic sit ex parte filii et spiritus si, qui sunt quedam principiata respectu patris principii.

Ad 4 dicitur quod differunt per diuersum modum originis. Ad argumentum in contrarium dicitur, quod origines differunt omnibus illis tribus modis per comparationem ad terminum ad quem. Quia terminus ad quem per se, a quo debet accipi, distinctionem emanationum est aliud et aliud suppositum, puta generationis terminus est filius et spirationis spiritus sus et cum dicitur quod origines eorum terminantur ad eandem naturam, dicitur quod natura non est terminus per se, sed est terminus accidentaliter per accidens, a quo non debet accipi distinctio productionis, imo supposita ad que iste productiones per se terminantur differunt specie formaliter loquendo sicut proprietates constituentes ea formaliter sunt diuerse specie, ideo productiones differunt specie, sicut generatio bouis differt specifice a generatione leonis, sicut ipsi termini. Differunt etiam per comparationem ad terminum a quo scii, patrem in quantum pater habet aliam et aliam uim per quam elicit actum generationis et spirationis, quia licet idem pater sit suppositione. Tamen habet aliam et aliam rationem formalem, sed modo ita est, quod diuersitas actionum non attenditur per comparationem ad suppositum, sed per comparationem ad formalem rationem agendi, diuersam in eodem supposito.

Differunt etiam per comparationem ad sublectum sicut enim in essentia patris est alia fecunditas actiua respectu productionis filii et alia fecunditas actiua respectu productionis spiritus si, sicut est ibi alia fecunditas passiua ad filium puta essentie differentia sub ratione intellectui tatis passiue et alia fecunditas passiua ad spiritum s. puta essentia diuina sub ratione uolubilitatis passiue.

Ad aliud dicendum quod idem argumentum potest fieri ex parte filii. Vis spiratiua in filio et generatio passio differunt realiter. Ergo sunt in diuinis 4 res. Ideo dicitur, quod res in diuinis potest considerari tripliciter. Vno modo simpliciter et absolute et sic est tantum vna res in diuinis alio modo respectiue et sic sunt 4 res in diuinis sec. numerum 4 relationum. Tertio modo quasi modo medio inter absolutum et relatiuum, ut accipitur res ypostatice et sic sunt tantum tres res sec. numerum trium personarum. Ad aliud dicitur, quod ibi est fallacia consequentis, quod origo spiritus si presupponat emanationem uerbi potest esse dupliciter uel quia est ab ipso filio seu uerbo uel quia pater non potest producere spiritum s. nisi prius producat uerbum et per consequens nisi prius sit ipsa generatio et quia habet duas causas ueritatis et procedit ad vnam sic fallacia consequentis.

Ad aliud quod non sequitur quod si amor presupponat uerbum, quod procedat a uerbo ita, quod uerbum sit principium effectiuum spiritus si, sicut patet in nobis, vnde quod assumitur dubium est, scii, quod de ratione spiritus si est quod procedat per modum amoris mutui, imo sec. istam opinionem debet negari (58).

Ad aliud quod posito per casum quod spiritus s. procedat a solo patre, tunc pater non solum differret a filio per uim generatiuam sed etiam per uim spiratiuam, ita quod repugnaret filio spirare non tamen sequitur quod Spirare est generare et quod dicitur ultra, quod nihil repugnat filio nisi quod conuenit patri in quantum pater.

Dicitur quod hoc potest accipi dupliciter, uel accipiendo patrem suppositione prout includitur totum quod (59) est in supposito et sic est uerum uel accipiendo patrem non suppositione sed ipsam formalem rationem patris puta uim generatiuam et sic non est uerum sicut enim antea dictum est, non solum filius differret a patre posito casu per uim generatiuam, sed per uim spiratiuam.

Ad (9) aliud dicendum quod uis generatiua in patre et uis spiratiua differunt inter se reali differentia disparationis, sicut relationes disparate differunt.

Ad (10) ultimum quod aliud est comparando spiritum s. ad patrem, aliud comparando eum ad filium, comparando ad patrem, quia pater est principium totius diuinitatis, si non procederet a patre non procederet a filio et per consequens non esset nec distingueretur ab aliquo. Sed comparando eum ad filium, etsi non procederet a filio, adhuc posset procedere a patre et distingueretur a filio, quamuis ab ipso non procederet.

Ad omnes auctoritates etsi fuerint mille, dicitur, quod loquuntur de relationibus non tantum directe oppositis, sed indirecte et disparatis.

Ad auctoritatem Anselmi de processione spiritus si c. 18. per hoc solum distinguitur etc. Dicitur quod transmutatim (?) accipiunt auctoritatem illam. Istam enim dictionem solum quam deberent accipere cum littera consequente accipiunt cum antecedente, uult ibi dicere, quod filius non potest esse a spiritu so, quia spiritus s. est de eo, vnde dicit, quod quia spiritus s. est de filio eos ad inuicem non posse dici et propter hoc solum non posse esse de spiritu so, ita quod ly solum coniungatur cum ly filio. Sed pro ista opinione, quam teneo ad presens est auctoritas Anselmi de processione spiritus si c. 3 expressissime et sec. mentem eius vbi dicit, sic habent itaque a patre esse filius et spiritus s. si diuerso modo, quia alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint ab inuicem, quia per hoc alius est ab illo, quia non similiter procedit sed nascitur. Nam etsi per aliud non essent plures filius et spiritus s., per hoc solum essent diuersi. Hec ille, tamen ista auctoritas non fuit allegata ab eo.”

Varro varias obiectiones praesertim ex operibus S. Thomae coegit, dein rationes suas evolvit. Primo loco argumentum ex distinctione personarum petitum est, quia Filius et Spiritus S. respectu Patris sint personae distinctae, ergo eos inter se distingui. Aliud argumentum, quod Henricus proposuit, Guillelmus acuit et praecisius format: Per quod aliquid est ens, per hoc est formaliter unum et in se indivisum et ab aliis divisum. A Gandavensi argumentum latius conceptum erat, sed unitate entis non satis respecta. Quoad alias rationes nihil addit, sed tantum aliis verbis distinctionem per relationes disparatas exprimit.

Ex solutionibus secunda attentionem meret, ubi ex Aristotele testimonium pro possibilitate compositionis diversarum rationum in principio, sed in principiatis secundum easdem rationes diversas productas adhibet. Videlicet ad sequentem locum alludit: “Quod autem parva mutatio in principio facta magnas et multiplices eminus faciat differentias, non est obscurum, ut gubernaculo pauxillulum translato magna prorae fit transportatio” (60). Filum inceptae a Photio argumentationis ulterius ducitur et elegantius elaboratur. Supra exempla materialia etiam Guillelmus non processit.

6. Duns Scoti positio

loannes Duns Scotus fidelem discipulum Varronis se exhibet. In separato articulo (In I. d. 11. q. 2) (61) quaerit: Utrum si Spiritus sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio? lam ex ipsa inscriptione patet Scotum Varronis articulum serviliter non transcripsisse. Idem ex toto articulo perlucet.

In ordinanda materia Scotus valde logice procedit. Primum introductoriam quaestionem expedit, num talis positio admittenda sit. Cum Goffredus negaverit Spiritum S. non esse a Filio, quia incompossibilia in Deo, in quo omnia summa necessaria sint, statuerentur. Scotus e contra ostendit talem positionem nulla contradictoria includere. Nam rationabiliter quaeri potest, num circumscripta spiratione activa a Filio, is a Spiritu So distingueretur, seu aliis verbis, “quid sit principium distincti vum re ale Filii a Spiritu Sancto, utrum filiatio an sola spiratio activa”. Contradictoria autem statuuntur, quando a re essentiale aliquid removetur, sed vis spirativa secundae personae advenire concipitur, quando filiatione constituta est. Praeterea positionem tunc quoque admittendam esse dicit, in qua aliquid essentiale circumscribatur, ut si quaeratur, num homo seclusa animalitate ab asino differat. Rationabilitate enim a bruto distinguitur. Denique aliqua testimonia e traditione Scotus e Varrone reasumit et vero ex Augustino et Richardo ad confirmandam suam thesim. Ad hoc Aristotelis rationem logicam addit. “Item etiam Philosophus 4. Physic. arguit, posito quod esset aliquod spatium et non haberet corpus sensibile, sed sonum vel colorem, quaerit utrum esset vacuum? et respondet, quod si natum esset recipere corpus, esset vacuum, si non, non. Ergo tali posita positione, quae tamen per ipsum ponit incompossibilia, quia accidens ut sonum et colorem esse sine sublecto, potest quaeri do aliquo an sequatur, scilicet intelligendo de naturali consequentia. Quia etsi positum includat incompossibilia, non tamen omnia incompossibilia naturali consequentia, sed ad ipsum potest sequi aliquod contradictorium naturali consequentia, et aliquod aliud nullo modo, nisi sicut ad impossibile quodlibet.” Et Augustinus et Richardus Victorinus conditionatas positiones admittunt, quamvis internam necessitatem Dei nullo modo adorti sint. Sic ergo Scotus in praeambulam quaestionem exactius quam Henricus et Varro inquirit.

Scotus via ita parata ad ipsam rem accedit et duo argumenta S. Thomae solvere conatur contra ponendo iis suas rationes. Primo arguit ita:

“Quocumque, formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur, quia eodem est aliquid ens et unum unitate convenienti tali entitati; et si unum, igitur in se est indistinctum et ab aliis distinctum. Sed Filius constituitur in esse personali filiatione; ergo et ea formaliter distinguimur ab omni alia persona... Filius non constituitur in esse personali spiratione activa, quia illa est communis Patri et Filio…”

Quo assumpto Scotus ad Photium accedit, ut supra indicatum est. In construendo argumento sine dubio Doctor Subtilis Varroni potius quam Henrico proprior est, quia unitati entis insistit.

Istud primum argumentum alio modo proponit et contra S. Thomam dicentem formali constitutivo rem tantum ab illis distingui, quibuscum maxime conveniat, acuit et convertit: “Per formale constitutivum distinguitur constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud ab illo circumscribatur, quia per illud distinguitur primo, id est, adaequate ab omni non tali; sed quodcumque non habens illam formam constitutivam est non tale; igitur per illam distinguitur ab omni alio non habente illam.” Ad hoc attestandum repetit aliam suppositionem a Henrico et Varrone factam: “...Quia si Pater per impossibile non spiraret, sed Filius, adhuc tamen Pater paternitate distingueretur a Filio et Spiritu Sancto, sicut paternitate constituitur in esse personali."

Alterum argumentum capitale Scotus sec. Henricum praebet: “Generatio distinguitur spiratione, et hoc per impossibile, circumscripto omni alio a ratione generationis et spirationis, aut saltem circumscripto hoc, quod spiratio activa esset a Filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi; ergo et quolibet tali circumscripto staret distinctio Filii et Spiritus Si. Probatio consequentiae, quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse.”

In d. XIII. q. unica suam propriam sententiam excogitavit generationem et spirationem nulla alia re, sed per se formali ter distingui.

In solutione difficultatum novae viae non indicantur, quamvis nonnulla perspicacius, alia autem intricatius proposita sint. Quoad textus Anselmi difficultatem vidit, praesertim quoad rationem Episcopi Cantuariensis superius communicatam. Responsio eius potius sophisma est, quam obiectioni satisfactio. Et eius verba sunt: “Quaero de veritate huius antecedentis (Anselmi citata ex libro “de proc. Sp. Si” c. 1. 3.), quia aut ideo Spiritus S. non procederet a Filio, quia essent eadem persona; et sic intelligitur consequentia Anselmi, non magis erit Filius de Spiritu S. quam e converso; si autem intelligat Anselmus, quod sint distinctae personae, igitur balbetur distinctio inter eas ante processionem, quod est propositum. Ista auctoritas est ponderanda. S. Anselmus autem, uti notum, ideo supponit, unam personam divinam ab altera procedat necesse esse, ut distinctae maneant.”

Tota sententia mente Doctoris Subtilis summa tetigit et ideo ei ab omnibus theologis atribuitur. Expositione nostra patet Duns-Scotum ad rationes probationis vix aliquid novi, praeter hoc, quod secundum argumentum acuerit, addidisse. Sed expositio in organico nexu proposita est.

7. Animadversiones quaedam generales solutionem spectantes

Expositione historica singulorum argumentorum evolutio patefacta est. Non opus est nunc ad omnes has difficultates et rationes adductas singulatim respondere, quia de his omnibus abundanter disputatum est. Nonnulla tamen momenta, quae elavem solutionis constituunt, indicanda sunt.

Scotistae in argumento suo principali conceptum relationis omnino inaccurate considerarunt. Relatio ex sese dicit tantum meram habitudinem ad aliud et praeter hanc nullam novam perfectionem in sublecto ponit. Ideo relatio realis est non per hoc, quod dicit ad aliud, sed per hoc, quod est in aliqua substantia inhaerens et cum ea identica. “Quamvis relationi, ex hoc quod ad alterum dicitur, non debeatur, quod sit res quaedam, est tamen res aliqua secundum quod habet fundamentum in eo, quod refertur” (62). Cum personae divinae aliqua perfectione absoluta distingui non possint, relationibus oppositis a se distincti sint, necesse est. Duae notae in relationibus divinis distinguuntur: esse ad et esse in. Relatio “esse ad” exclusi ve significat oppositionem ad correlativum et hoc ab eo distinguitur. Relatio “esse in” transit in Deo in realem cum substantia identitatem et consequenter ab omni alia re iam ut substantia divina distinguitur, et non ut relatio. “...Relatio ad alterum dicitur et determinata relatio dicitur ad determinatum correlativum, relatione per quam aliquid constituitur in esse ad aliud, habet res ut distinguatur a proprio correlativo, non autem ab omni alio. Non enim res sic constituta, in quantum huius modi, distinguitur ab alio relative, quia sit talis in se absolute, sed quia ad aliud et ad hoc determinatum respectum dicit: et ideo cum ad solum correlativum dicatur, ab ipso solo correlativo relative distinguitur.” (63). Qua de causa sublata relatione spirationis activae in Filio, nulla re Filius a Spiritu So distingueretur (64).

Cum obiicitur, relationes in processionibus sec. intellectum et voluntatem fundari et ab iis specificari, respondetur talem distinctionem rationis ad constitutionem personalem Filii et Spiritus Si non sufficere, quia intellectus et voluntas cum res pecti vis relationibus in Patre inveniantur et nihilominus realiter non distinguantur. Quoad ceteras rationes ex exemplis plerumque desumptas, dicendum est eas valere applicatas ad res materiales et non ad Deum.

Scotistae praeterea libentissime, ut ostensum est, suppositionem aliquam faciunt, ex qua argumentum pro thesi sua construere conantur: Si Spiritus S. a solo Filio procederet, nihilominus a Patre distingueretur. Ergo a pari Spiritus S. a Filio distinctus erit, quamvis ab eo non procederet.

Auctores plures respondendo concedunt Spiritum S. in casu processionis a solo Filio futurum esse, ut distingueretur a Patre, quia mediate Patri opponeretur (65). Sed haec obscure dicta sunt, quia periculum pariunt ne laudatissimum axioma personas divinas solummodo per relationes oppositas (et vero directas non mediatas) distingui pessumdatur. Nam concessa distinctione per relationem aliquam mediatam stat a fortiore thesis scotistarum. Quam ob rem explicationis gratia addendum est: Si in hypothesi Spiritum S. a solo Filio procedere statuitur, tunc Filius virtutem spirativam aut a Patre accipit aut a se habet. Si primus casus admittitur, tunc nota quaestio de spiratione “per Filium” redit et Spiritus S., quamvis intermedia persona Filii, a Patre procedit et relatione opposita, communi Patri et Filio, ad Patrem refertur.

In secundo casu, in quo Pater nullo modo spiraret, absurda sequuntur. Nam primo contradictoria statuuntur. Filius omnia a Patre acciperet et spirationem activam a se haberet. Secundo Pater et Filius non relatione sed proprietate generationis et spirationis a se distinguerentur. Praeterea duo ingeniti aliquomodo in Deo admitterentur et per consequentiam duo dii. Ideo S. Ihornas sequenti modo concludit: “Si enim Spiritus S. non esset a Filio, ex aequo respiceret Patrem quantum ad originem: unde vel non essent duae personae; vel esset ordo inter eos perfectionis secundum Arianos; vel esset inter eos materialis divisio, quod est impossibile. Et hanc rationem sequens Hilarius dicit, quod ponere in divinis duos ingenitos, id est non ab aliquo existentes, est ponere duos Deos; quia si non sit multiplicatio per originis ordinem, oportet quod sit per ordinem naturarum.” (66).

Ideo haec hypothesis thesim nullo modo evincit, quamvis primo aspectu difficultatem seriam pariat.

Le note:

1. Cf. P. Parthenius Minger O.F.M. – Compendium theol. Dogmaticae specialis. Ratisbonae 1921 I, 142-3.

2. Frances. (a S. Augustino) Macedo – Collationes doctrinae S. Thomae et Scoti. Petavii 1661. t. I. fol. 140 (Coll. 6 diff. 4).

3. Cod. Vat. Lat. 1015. fol 78 r.

4. MSG 101, 207 AB.

5. ep. ad metr. Aquil. c.12 (cf. 13), MSG 102. 806 B.

6. Hoc per longum et latum ostendit Bessarion in Ref. Marci Eph. c. XVIII. MSG 161, 162 D.

7. “Si Spiritus a Patre procedens etiam a Filio procedit, quaenam obstabit ratio, ne necessario (o mentem mera ebriam impietate!) concidat constantissima idiomatum firmitas et Pater (propitius sit nobis et blasphemiam in eorum capita convertat, quorum causa haec loquimur) nudum relinquatur nomen? Communi scilicet facto idiomate illo, quo ipse discernitur atque in unam personam contractis et confusis (coalescentibus) duabus divinis hypostasibus (κοινοποιηθέντος ἤδη τοῦ χαρακτηρίζοντος αὐτὸν ἰδιόματος, καὶ εἰς ἕν πρόσωπον τῶν δύο συναλειφομένων θεαρχικῶν ὑποστάσεων) ”. Mystag. c. 9. MSG 102, 290. Cf. c. 10. “Si enim unum idiomatum suorum dat Pater et de proprietate, qua ipse per illud distinguitur recedit, (χαρακτηριζούσης αὐτὸν ἐξίσταται (Pater) ἰδιότητος) aliud vero inviolatum servat, quomodo non concedent, partem quidem ipsus in idiomate considerari, partem vero una cum idiomatis innovatione dividi?” Vid. c. 19

8. Cf. eius quaestiones in Amphilochium q. 137-147 MSG 101, 758-812, q.77. ibid. 477 sq.

9. “Die Isagogekommentare des Boetius waren, wie aus Brandts CSEL 48, Vindob. 1906, Prolegomena XXXVIII - XLVIII, ersichtlich ist, handschriftlich sehr verbreitet”. M. Grabmann. Geschichte der schol. Methode. Freiburg i Br. 1909. I, 151. n. 3.

10. Comment. Boetii in Porphyrium. MSL 64. 144 B.

11. Ibid. 123 D

12. Ibid. 124 C

13.De Trin. 1. 5. c. 14. MSL 42, 921.

14. Ibid. XV. c. 2T. n. 48. p. 1095.

15. De proc. Sp. Si c. 1. MSI 158, 287 B.

16. Ibid. 292 C.

17. “Patet ergo, sicut supra praemisi, praeter hoc quia Filius existit nascendo et Spiritus s. procedendo; hac quoque causa, quia scilicet Spi-ritus s. est de Filio. eos de invicem non posse dici et propter hoc solum Fiium non posse esse de Spiritu s. Nam quoniam. ut dictum est. aut Filius est de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de Filio: si non esset Spiritus s. de Filio, sequeretur de Spiritu s. Filium esse”. Ibid. c. 27. 321 CD.

18. loannes de Walter. Magistri Gandulphi Bononiensis sentetiarum libri quatuor. Vindobonae et Vratislaviae 1924 § 91. Cf. J. Slipyj – De principio spirationis in SS. Trinitate. Leopoli 1926, 33.

19. In libros quatuor sententiarum. I. 30. MSL 211. 907 C

20. De trin. c. 5. MSL 64. 1254. “Ita igitur substantia continet unitatem relatio multiplicat trinitatem”. Ibid. c. 6. p. 1255 A.

21. MSL. 202, 227.

22. De trinit. V. 2 MSL 196, 949/50. c. 6. p. 952/3.

23. Alexandri de Hales – Summa theologica. T. I. Ad Claras Aquas, 1924, 449. (Summa theol. I. q. 43, m. 4. ed. Venetiis 1575).

24. Questiones disputatae et selectae. T. I. Ad Claras Aquas, 1903, 445.

25. In I. d. 11. a. 1. q. 1. arg. 4.

26. De potentia q. X a 5.

27. S. Th. I. q. 36. a. 2. corp.

28. S. Th. I. q. 36. a. 2. corp.

29. obi. 11.

30. De pot. X. a. 5. ad 11.

31. Ibid. obi. 13.

32. Ibid. ad 2. Cf. Contra errores Graecorum, Divi Thomae opera omnia. Parisiis 1889. t. 29. 368.

33. Primus sententiarum (d. 11. g. 3. in corp.), Venetiis 1521.

34. Ibid. Ad 1-um.

35. Cf. J. Slipyj — De principio spirationis, p. 60/1.

36. Godefroid de Fontaines - Les Quolibet (7. q. 4). Les philosophes belges - Textes et études. t. 3. par M. de Wulf et J. Hoffmanns – Louvain 1914.

37. “Von allen mir bekannten Lehrern aus der Zeit vor 1270 kommt Giraud d'Abeville in seinen Lehransichten denen Heinrichs am nächsten…”. Fr. Ehrle – Beiträge zu den Biographien berühmter Scholastiker. 1. Heinrich v. Gent. Archiv für Literatur und Kirchengeschichte des Mittelalters. Berlin I (1885) 370.

38. Cod. Vat. Lat. 1015. Observandum est codicem plenum mendis esse.

39. Ibid. 78 r.

40. Ibid.

41.Ibid. 78 r.

42. Ibid.

43. Henrici Goethals a Gandavo — Aurea quodlibeta t. 1. Venetiis 1613. Hae conscriptae sunt a. 1276—1292.

44. Summae pars tertia, Ferrariae 1663.

45. Summa p. 3. a. 54. q. 6. n. 22.

46. Ibid. n. 24.

47. Ibid. n. 25.

48. Quodl. fol. 249. r.

49. Summae p. 3. a. 54. q. 6. n. 28.

50. Summae p. 3. a. 54. q. 6. n. 31.

51. Editae sunt Brixiae 1591.

52. Ibid. fol. 112 (I. d. 11. q. 2).

53.Commentarii, Cod. Vat. Lat. 1115. fol. 50 r. (d. XI. q. 1).

54. fol. 51 v.

55. Fol. 51 v.

56.In margine additum: Opportet quod differant.

57. Incipit fol. 52 r.

58. Fol. 52. v.

59. In margine: Contra aug. 5 trin. c. 15. et patris et filii spiritus est et post, spiritus s. ineffabilis est quedam patris filiique communio ex hoc arguitur sic de ratione spiritus si est quod sit nexus duorum, quia ut nunc processit est nexus sed nune processit sicut decuit eum procedere, sed non potest aliter procedere quam decet. quare necessario opportet eum procedere ut est nexus et sic necessario a duobus.

60. Fol. 53. r.

61.Aristotelis — De animalium motione c. 7. Opera omnia t. 3. Parisiis 1854.

62. Ioannis Duns Scoti - Opera omnia t. 9. Parisiis 1893.

63. S. Thomas, In I. D. 26. a. 2. ad 3.

64. Francisci de Sylvestris Ferrariensis 0. P. — Commentaria in libros quatuor contra gentiles. Romae 1901. vol. IV. De trin. c. 24. pag. 165/6.

65. Inde patet ineptam argumentationem esse a de Rada institutam, quia in ea distinctio rationis et realis et praeterea perfectio absoluta et relativa confunduntur. ,.Sed dices. Relatio solum constituit rem in ordine ad alterum: ergo solum distinguit in ordine ad alterum. Respondeo, quod relationem constituere rem in ordine ad alterum, solum est constituere rem relativam, quae ad quodcunque comparetur etiam ad absolutum est vere res relativa et ad alterum, quia comparatio rei ad aliud non destruit esse rei, sed illud supponit. Nam paternitas sive comparetur ad filiationem sive ad essentiam sive ad albedinem semper est relatio et pater per eam constitutus est ens relativum et ad alterum: sicut rationalitas sive comparetur ad irrationalitatem, sive ad lapidem sive ad coelum, semper est rationalitas. Construit ergo re'at io rem in ordine ad alterum, id est, in esse relativo. Sed sicut res relativa non solum est relativa comparata ad correlativum, sed etiam ad quodcunque comparetur: sic etiam intelligitur constituta in esse relativo per relationem non solum in ordine ad correlativum, sed etiam in ordine ad quodcunque aliud, licet ad ipsum relative non referatur, ac proinde distinguit a quocunque alio... Nam ut diximus, comparatio rei ad aliud non destruit esse eius intrinsecum: ergo cum res relativa intrinsece sit res relativa et ad alterum ad quodcunque comparetur est res relativa et ad alterum, licet non sit ad quodcunque tanquam ad terminum suae relationis sed solum ad correlativum." loannes de Rada — Controversiae theologicae inter 8. Thomam et 8cotum super 4. Sententiarum. Venetiis 1618, 321 (controvers. 15.)

66. Sic c. gr. arguit los. Pohle: “Darauf ist zu erwidern. daß der hl. Geist in der gemachten Voraussetzung immerhin noch vom Vater ausgehen würde, wenn auch nur mittelbar durch den Sohn: dieser mittelbare Ausgang würde aber zur Begründung des relativen Gegensatzes und somit des hypostatischen Unterschiedes zur Not ausreichen”. Jos. Pohle - Lehrbuch der Dogmatik. Paderborn 1920. Bd. L 277.

67. Quaest. disp. de Pot. q. X. a. 5. corp.

stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page