top of page

TERTIA INTERVENTIO IN CONCILIO ŒCUMENICO VATICANO II

Проповіді, промови
XII

Venerabiles Patres,

Nomine conferentiae episcopalis Ucrainorum et plurimorum Patrum orientalium corollarium quoddam supplendum esse putamus quod ad Ecclesiarum orientalium futuram prosperitatem pertineat. Immo agitur de esse vel non esse Ecclesiae orientalis — to be or not to be.

Multa a Patribus Concilii favorabilia et consideratione digna dicta sunt pro oriente christiano. Ideo Patres orientales suum schema, quamvis diminutum, omnibus viribus sustinent. Propterea superest ut ad removendas omnes difficultates, res consideretur sub vero lumine ipsius catholicitatis

Ecclesiae. Decursu historiae saepe saepius querela movebatur, quae etiam temporibus nostris repetitur, Ecclesias orientales fideles suos perdere et non progressum sed potius regressum facere relate ad suorum fidelium numerum. Omnibus nota sunt funesta detrimenta quae Ecclesiae orientales in oriente passae sunt. Faxit ut Deus retribuat perdita membra! Qua de causa dolendum est de miserrimis sacerdotibus apostatis convertendis, persaepe vi maiore ab Ecclesia catholica detentis, non erat dictum benevolum verbum propter abruptam discussionem.

Ex altera parte constat, Ecclesias orientales plura membra sua perdidisse propter imprudentiam quorundam catholicorum occidentalium, qui orientales tum catholicos tum dissidentes, in ritum latinum convertere conati sunt et socialibus commoditatibus ritus latini nunc praevalentis cum emolumento abutuntur. Qui quidem hac agendi ratione pessimum ministerium catholicitati Ecclesiae praestiterunt.

Neminem late, etiam hunc parvum hodiernum numerum orientalium, qui extra ritum latinum versantur,…(1) ambitum catholicitatis augere sive sua locupletissima sub omni respectu traditione sive sua theologia sive suo ritu et disciplina catholica. In memoriam revocemini doctrinam orientalium de Trinitate, de Christologia, de Mariologia, Ioannem Damascenum, Bessarionem, Liturgias, Codices Nomocanonum et cetera. Cogitatione fingamus, omnes Ecclesias orientales in Ecclesia catholica disparere et totam vitam christianam, scientificam et praticam ad modum latinum compressam et coangustatam esse. Talis status iam vigebat tempore Lutherano; qua de causa theologi posterioris aetatis latini hanc catholicitatis coarctationem rumpere et ad pristinam amplitudinem restituere conati sunt. Praeterea omnes qui propter politicas rationes catholicos et dissidentes orientales ad ritum latinum materialibus quoque mediis et assidua propaganda, cum quibus orientales aemulari nequeunt, attrahunt, certo certius non solum Ecclesias orientales destruunt, sed et magnum damnum Ecclesiae catholicae ut tali (2) inferunt. Cui bono, quaero (3)? (Ecclesiae orientales anno 1939 vix 10.000.000 attigerunt, cum fideles ritus latini numerum 500.000.000 superabant. Superfluum est allata argumenta repetere et statisticam secretariatui trado (4)).

Ratio huius decrescentiae etiam haec est, quod quidam sacerdotes latini suum zelum facilius ad actam reducunt convertendo fideles catholicos byzantinos orientales ad ritum latinum, quam apostolico spiritu seiunctos occidentales (non orthodoxos) captando. Et nota bene, seiuncti occidentales tantum in ritum latinum possunt uniri cum Ecclesia catholica servatis servandis, quamvis e. g. seiuncti occidentales (vulgo Protestantes et Anglicani) cum orientalibus longas pertractationes de unitate egerunt. Nuperrime aetiopicus quidam Sanctum Patrem Paulum VI in Terra Sancta cum lacrimis ımplorabat, ne eorum aetiopicus ritus latino ritu destrueretur. Sine dubio agitur de dolendo zelo et labore destructivo, qui in catholicis serio cogitantibus de prosperitate Ecclesiae, timorem pro futuro infundit. Magni gressus extra viam!

Instanter rogamus et humillime precamur ut hoc, quod a plurimis Summis Pontificibus iam prohibitum erat, ab hoc etiam Sancto Concilio confirmetur et instantius urgeatur.

Denique talem actionem funestam timendam esse ne acatholici orientales deterreantur cum ipsi sibi persuadeant, se suas Ecclesias, suos fideles, suos ritus et saepe saepius, nationem suam, se uniendo cum Ecclesia catholica, perdere posse. Quod repetunt nunc non solum fideles orthodoxi, sed etiam athei autumantes nostram Unionem esse tantum pontem et tramitem ad latinizationem et evacuationem in mari latino; quamvis v. g. Papa Benedictus XIV expressis verbis in Bulla Allatae sunt (1755) delaraverit: «... ut diversae eorum (orientalium) nationes conservatur, non destruantur, omnesque (ut multa paucis complectamur) catholici sint, non ut omnes latini fiant».

Ne repondeatur, venerabiles Patres (5), catholicam fidem in ritu latino securiorem esse, quia etiam in ritu latino historia testatur apostasias et schismata accidisse. Nullus ritus enim libertatem voluntatis tollit, atque in unoquoque ritu unusquisque se salvare potest.

Ceteroquin omnes orientales gratissimo animo canonem recentissime statutum a Patribus susceperunt: «Episcopi denique, in universali caritatis societate, fraternum adiutorium aliis Ecclesiis, presertim finitimis et egentioribus, secundum venerandum antiquitatis exemplum libenter praebeant».

Miseremini ergo nostri, venerabiles Patres, quia orientales sumus, et adiuvate nos, ut nostram missionem in Ecclesia catholica rite implere queamus.

In textu scripto tradito: (1) nunc, (2) deest. (3) deest, (4) trado secretariatui; attamen mirum est, in sola Canadia nunc 80 milia Ucrainorum ritus latini inveniri, qui omnes prius ad ritum byzantinum pertinebant. In America Septemtrioali scimus aliquam paroeciam ucrainam quotannis quinquaginta fideles in favorem ritus latini perdere. Etc. (5) deest. (6) deest.

герб Йосиф Сліпий

ПАТРІАРХ ЙОСИФ СЛІПИЙ

Сайт створений виключно для поширення спадщини Йосифа Сліпого.

Він не має комерційної мети та не спрямований на отримання прибутку.

bottom of page