top of page

DE AMORE MUTUO ET REFLEXO IN PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI EXPLICANDA

Богослов'я
I

1. Quaestionis positio et origo

I. Dogma catholicum processionis Spiritus Sancti ex Patre Filioque theologis non parvas in explicatione praebuit difficultates, quibus solvendis pluribus saeculis insudatum est. Duae res in hac intricatissima quaestione solvendae erant: Quomodo Pater et Filius unum principium spirationis essent et quomodo dualitas personarum ad ipsum actum spirationis se haberet. Salvanda igitur erat unitas principii spirativi et reddenda intestina ratio necessitatis duorum suppositorum in spiratione.

Jam S. Augustinus spirationem duarum personarum exponens, sufficienter primae objectioni respondit dicens Patrem et Filium hoc, in quo unum sunt i. e. una proprietate, Spiritum Sanctum spirare. Quapropter praetermittitur hic prima pars, de qua ceterum alibi plura, secunda autem veniet explicanda: Cur spirent duo?

Ex fide constat Filium sec. intellectum divinum ut Verbum generari, tertiam vero personam sec. voluntatem ut Amorem procedere ex S. Scriptura eruitur et traditione evincitur. Sed amor duplex distinguitur: Concupiscentiae et benevolentiae. Amore concupiscentiae homo se ipsum et omnia alia propter se amat, sibimet ipsi bonum vult et aliis propter se, — semper personam propriam reflectens. Qui amor, quia est dilectio propriae naturae et personae, oritur sua sponte in individuo et vocatur vulgo egoismus. Potest esse ordinatus vel honestus aut inordinatus vel inhonestus. Amori concupiscentiae opponitur amor benevolentiae, quo alterum diligimus eique bonum volumus (altruismus). Dilectio sistit in persona amata et, si est mutua, amicitia dicitur. Amor benevolentiae et amicitiae est amor purissimus et nobilissimus, qui a hominibus elici potest. Qualis nunc amor processioni Spiritus Si vindicandus est? Nobis propositi est responsionem praestare rem ordine chronologico tractando textibusque auctorum originalibus illustrando. Historicam evolutionem sequendo ipsam quaestionem, ceteroquin arduam et difficilem suaviorem reddendam esse speramus.

II. Doctor gratiae sicut in prima parte ita et in hac tractanda solutionem tentavit. Genito Verbo voluntas nec non tota virtus spirativa a Patre secundae hypostasi communicatur, ex quo amor spirativus, amor duorum evadit. Nam Pater amat Filium, Filius Patrem, ergo tertia persona ut dilectio mutua seu amicitia divina procedit:

Spiritus S., commune aliquid est Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis et coaeterna: quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur charitas. [1]

Propter identitatem communis naturae divinae Pater aequaliter diligit Filium et Filius Patrem; quam ob rem perfecta inter ipsos amicitia constituitur.

Bene confiteris, quod et Pater diligat Filium et Filius diligat Patrem: sedsi et hoc confitearis, quia non est maior dilectio in Patre quam in Filio. Quia enim natura divinitatis aequales sunt, aequaliter se invicem diligunt. [2]

S. Augustinus processionem Spiritus Si sec. amorem charitatis pluries inculcat atque in divinis testimoniis indicia pro sua thesi quaerit:

Qui Spiritus S. sec. Scripturas sanctas nec Patris solius est nec Filii solius, sed amborum: et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem. [3]

Cui doctrinae episcopi Hipponensis Pseudo-Hieronymus [4] adhaeret aliique etiam patres Occidentales ipsam sibi propriam faciunt, nihil tamen novi in hoc puncto addentes.

Veteres scholastici sententiam S. Augustini susceperunt atque totum systema in ea construxerunt, quo omnium mentes, ad S. Thomam vix aliquo excepto, et post eum adhuc multorum secum traxerunt. Unum principium spirationis ex una parte, amor amicitiae divinae ex altera, haec duo etiam in cardine totius disputationis scholasticae de processione Spiritus Si posita sunt.

Pater theologiae scholasticae, S. Anselmus, primus diligentius quaestionem nostram tractat atque modo sibi proprio mutuum amorem in Deo exponit. Statim enim animadverti potest S. Anselmum aliquantulum a S. Augustino recedere vel potius ideam eius profundius explicare.

Sed si se amat summus Spiritus, procul dubio se amat Pater, amat se Filius et alter alterum: quia singulus Pater est summus Spiritus et singulus Filius summus Spiritus: et ambo simul unus Spiritus. Et quia uterque pariter sui et alterius meminerit et se et alterum intelligit: et quoniam omnino idipsum est, quod amat vel amatur in Patre et quod in Filio, necesse est, ut pari amore uterque diligat se et alterum. [5]

Propter identitatem essentiae divinae amantis et amatae, Deus summus Spiritus (non quatenus relationibus paternitatis et filiationis sibi oppositus) spirat Spiritum Sanctum. Etiam apud episcopum Cantuariensem iste amor est mutuus, sed ut ita dicatur reductive tantum. Pater amat se et suam essentiam. Atqui haec essentia est Filii et identica cum Filio, — secunda enim persona est idem summus Spiritus ac Pater. Ergo Pater amando se, amat et Filium et vice versa. [6]

Petrus Lombardus in suis Libris IV sententiarum solum quod dictum erat reasumit:

Spiritum S. dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scil. Pater diligit Filium et Filius Patrem. [7]

Magister Sententiarum expresse ergo docet, Spiritum S. procedere ut amorem mutuum, quamquam in naturam eius ulterius non inquirit. Generatim loquendo tota quaestio antiquos scholasticos nondum multum occupavit et potius per transennam ab iis mota est.

Interea in monasterio S. Victoris ad Parisios nova explicatio Trinitatis elaborata est, quae totum conceptum amoris spirativi in novas semitas direxit atque doctores in opposita castra seiunxit. In mente habetur Richardus Victorinus, unus e maximis theologis scholasticis ante S. Thomam.

2. Richardus Victorinus eiusque assectatores

I. Ad genesim theoriae Victorini melius intelligendam, de alio theologo — ceterum originali usque ad excessum — Abaelardo (1079 — 1142) pauca praemittenda sunt, non acsi ipse ad hanc familiam pertineret (cum potius ab ea impugnatus sit,) sed quia novum aliquod principium introduxit, quod fundamentum pro Richardi sententia facit et quod forsan ipsi Victorino ansam profundioris cogitationis in hac re praebuit.

In construenda doctrina de processione Spiritus Si Abaelardo diagramma graecum lineae rectae praelucebat et conceptualismus philosophicus, ad quem ipse inclinabat, ut basis theoriam excogitatam sustentabat. Uni realitati obiectivae plures diversos conceptus correspondere posse. [8] Esse unum Deum, unum ens reale, quod tribus conceptibus a nobis attingatur, potentiae, sapientiae atque benignitatis seu charitatis. Quas ideas tribus personis divinis correspondere: Patrem esse potentiam, Filium sapientiam, Spiritum S. benignitatem. Filium a Patre nasci, Spiritum S. ut benignitatem ex duobus procedere. Modum spirationis scil, processionem per benignitatem, Abaelardus non concipit ut charitatem immanentem Dei, sed ut processionem ad creaturas. Ad se ipsum enim neminem benignum esse.

Benignitas quippe ipsa quae hoc nomine demonstratur non est aliqua in Deo potentia sive sapientia, cum videlicet ipsum benignum esse non sit in aliquo esse sapientem aut potentem, sed eius bonitas magis secundum ipsum charitatis effectum sive effectus accipienda est. Charitas autem teste Gregorio, minus quam inter duos haberi non potest. Nemo enim, inquit, ad semetipsum charitatem dicitur habere, sed dilectionem in alterum extendit, ut esse charitas possit. Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat. [9]

Citata verba tam clara sunt, ut commentariis et adnotationibus non indigeant. Creaturae existentia contingens, Spiritus Si necessaria est, absurditas manifesta! Iure merito S. Bernardus Abaelardum haereseos accusavit. [10]

Praetermissa superficiali affinitate conceptus Abaelardi cum Graecis, ad unum tantum, ut praemonitum, sedulo attendendum est. Introductum est enim hic, quod maximi est momenti, novum axioma ex S. Gregorio Magno, quamvis falsissime applicatum. S. Doctor in hom. 17. statuit, ad charitatem necessario duas personas requiri: Minus quam inter duos caritas haberi non potest. Nemo enim proprie ad se ipsum habere caritatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit ut esse caritas possit. [11] Quod dictum oblivioni mandatum, at Abaelardo in memoriam revocatum, Richardus Victorinus ut fundamentum novis considerationibus de unitate principii spirativi et dualitate personarum spirantium posuit.

II. Richardus totum systema evolvit, in quo necessitatem Qualitatis amantium et consequenter Trinitatem ipsam ex professo tractat Secundum eius sententiam, pluralitas personarum ad amoris perfectionem pertinet. Quamque ideam per longum profunde et clare explanat. Ex Gregorio notum est ad charitatem fovendam duas hypostases necessarias esse. Charitas enim est amor perfectior et iucundior, quam dilectio sui ipsius, ergo et Deo talis deesse nequit Spiritus S. qui procedit ut amor, necesse est, ut secundum amorem perfectissimum et iucundissimum i. e. secundum amorem duorum seu mutuum spiretur.

Ubi autem totius bonitatis plenitudo est et summa charitas deesse non potest. Nihil enim charitate melius nihil charitate perfectius. Nullus autem pro privato et proprio sui ipsius amore dicitur proprie charitatem habere. Oportet itaque ut amor in alterum tendat, ut charitas esse queat. [12]

Plenitudo verae bonitatis omne bonum in se comprehendit; ita in summa felicitate omnis iucunditas contineatur. Inde

necesse est itaque in summa felicitate charitatem non deesse... Non potest ergo esse amor iucundus si non sit mutuus. [13]

Amor igitur perfectissimus natura sua exigit plura supposita. Hic est ultima ratio, cur Spiritus S. a duabus personis spirari debeat.

In Richardi argumentatione amor perfectissimus est amor amicitiae, quo duo se invicem amant. Ex quo sequitur, ut tertia persona sec. amorem personalem spiretur. Pater diligit Filium et Filius Patrem, essentia divina solum mediante hypostasi attingitur, ergo modo contrario atque erat apud S. Anselmum,

Sed amor mutuus nondum est perfectissimus.

Quando duo se mutuo diligunt, et summi desiderii affectum invicem impendunt, et istius in illum, illius vero in istum affectus discurrit et quasi in diversa tendit, utrobique quidem dilectio est, sed condilectio non est. Condilectio autem iure dicitur, ubi a duobus tertius concorditer diligitur, socialiter amatur et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur. Ex his itaque patet quod in ipsa divinitate condilectio locum non haberet, si duobus tantum consistentibus tertia persona deesset. Non enim hic de qualicunque, sed de summa condilectione loquimur et qualem creatura a Creatore nunquam meretur. [14]

Amor mutuus duorum quasi dispergitur, et in diversa vergit, ideo- que ut summum gradum assequatur, tres personae necessariae sunt. Pater diligit Filium ita, ut iste secum tertiam personam amet et viceversa. [15] Sic Richardus ex conceptu perfectissimi et purissimi amoris necessitatem trium personarum in Deo deducit Dein iste amor solummodo immanens esse potest et non aliqua favorabilitas erga creaturas, ut Abaelardus somniavit.

Nova explicatio eloquentius prae ceteris proposita, fructus profundissimae contemplationis mysticae, quamvis pulchra et poetica, [16] hac maxime difficultate speculativa laborat, quod amorem inter creaturas purissimum et iucundissimum in Deum transfert. Essentia divina ex sese, ut ens absolutum, est etiam summa dilectio. Ex hoc capite D. Scotus in Victorinum maxime invectus est!

III. Attamen sententia Richardiana sua originalitate ei novitate plures theologos, etiam exellentiores subito ad se traxit. Ita indubia dependentia ostenditur apud Petrum Blesensem

Nimirum non est Deus singularis aut solitarius, quia trinus est unus; nec decebat solitarium esse aut suae beatitudinis consortem non habere. [17]

Simile effatum apud Guillelmum Altissidoriensem (+ ca 1231) reperitur.

Ubi enim erat summa beatitudo et summa iocunditas: nullo modo potuit deesse illud, quo nihil est gratiosius, nihil et iocundius: scilicet mutua caritas; sed mutua caritas non potest esse nisi inter plures personas. [18]

Totum conceptum Richardi educendi trinitatem personarum ex plenitudine amoris, sibi familiarem fecit Guillielmus Parisiensis (+ 1249), eximius discipulus huius scholae.

Sed et ipse amor tanto gratior sive magis gratuitus, quanto de puriori benignitate sive bonitate amantis purius et magis solitarie (id est gratuito) processit: et magis verus amor et magis proprius, quem motor extrinsecus non emit nec suast nec extorsit. [19]

Etiam Hugo Etherianus contra Graecos, negantes Filioque, pugnans argumento Victorini se munit:

Tale donum Spiritus S. est, quod charitas dicitur, per quam Pater diligit Filium et Filius diligit Patrem et aequaliter huiusmodi charitas communicatur Patri et Filio: nam qui diligitur debet diligenti «aequalem reddere affectionem, quia sincera et certa dilectio et ex aequali omnino ad invicem dilectione consistit. [20]

3. Conceptus amicitiae personarum divinarum in vetere schola Franciscana

I. Schola Victorina conceptum amicitiae notionalis in Deo sufficienter evolvit, sed nondum perfecte excoluit. Quem laborem schola Franciscana continuavit et perfecit. Alexander Halensis (+ 1245), ut sacerdos saecularis in universitate Parisiensi docebat, sed Franciscanus postea factus Victorino in Ordine S. Francisci potentes defensores praeparavit.

Doctor irrefragabilis Richardo innixus ut fundamentum ponit, Spiritum S. a duobus procedere debere, quia ut charitas spiretur.

... Ad hoc quod illa sit iucunda et delectabilis requiritur concors in productione... Quia ubi est perfecta charitas, ibi est dilectio et condilectio, quia perfecta non est unius ad se… [21]

Omnis amor amicitiae necessario personalis est et extra se diffunditur, in oppositione ad amorem naturae seu egoismum. Quod praecise Halensis clarius ostendere conatur. Spiritus S. procedit ut amor perfectissimus, sed talis amor debet habere et correspondens principium i. e. actum voluntatis perfectissimum. Duplex autem voluntas disstinguitur, essentialis et personalis, voluntas ut natura et voluntas ut voluntas. Prima residet in omni potentia animae, altera solum in ratione et est libera:

Voluntas primo modo dicta praecedit notitiam sive intelligentiam. Quia appetitus ille est in ipsa vi cognitiva respectu motivae naturaliter insertus, quo inhiat rei cognoscendae: et de hoc appetitu intelligitur auctoritas Augustini sec. quod partum mentis praecedit appetitus. Voluntas vero ut voluntas, ordine naturae consequitur notitiam: haec enim est determinata respectu alicuius rei: quia non possumus velle proprie aliquid nisi cognitum… [22]

Voluntas primo modo accepta communis est omnibus personis, secundo modo intellecta tantum propria Spiritui S-o, qui ad modum actus voluntatis determinatae ac perfectae procedit. Appellando S. Augustinum, Alexander conceptum Richardi, considerantis personas divinas sub respectu amoris, in vetus systema episcopi Hipponensis, explicandi processiones divinas per actum intellectus et amoris deflectit et hac occasione rationem personalis dilectionis in spiratione reddit. Quod adhuc magis apud Alexandri discipulum S. Bonaventuram apparet.

II. Usque adhuc lucubrationes Richardi omnibus ita placuerunt, ut nulla oppositio contra eum orta sit nec ullus theologus eas crisi subicere ausus sit. At tempore Bonaventurae fundamentum Richardianum, quod pauca post decennia tanta cum vi Scotistae adorti sunt, labefactari coepit et reconstructione indigebat.

Cum (Deus) summa charitas, cum charitas non sit amor primatus sed ad alterum, ergo requirit pluralitatem. Item si summa iucunditas, cum nullius boni sine socio sit iucunda possesio, ergo ad summam iucunditatem requiritur societas et ita pluralitas.

Sed Deus summe pertectus et sufficientissimus sibi est, doctor seraphicus obicientem sentit. Atqui si indigeret alio, sibi ipsi insufficiens esset, quod falsum est.

Dicendum, quod verum est, quod non indiget nec ponendus est alius propter indigentiam tanquam beatificans, sed in beatitudine communicans. Similiter ad illud, quod obicitur, quod deitas aeque plena et perfecta est in una, ut in pluribus. Dicendum, quod et si est aeque plene, non tamen ita plene declaratur et praeterea eo ipso, quo plene est in patre, redundat in alias «personas redundantia perfectionis. [23]

Bonum est diffusivum sui, amor perfectus est natura sua «centrifugaliset» altruisticus, non reflexus et egoisticus. Essentia divina non ex indigentia sed ex abundantia pluralitatem suppositorum requirit. Redundantia perfectionis — quam praeclare dictum! [24]

Praeterea S. Bonaventura in analysi conceptus amoris amicitiae applicati ad Spiritum S. proprias sententias profert. Amor amicitiae, sec. quem procedit Spiritus S., est perfectissimus et purissimus, a quo omnis, etiam tenuissima umbra egoismi removeri debet. Qua de causa praetermittit ipse responsum datum a Richrardo, cur Pater et Filius Spiritum S. amare debeant seu cur trinitas personarum requiratur, ut dilectio sit perfectissima. Non quia, ait Bonaventura, amor inter duos dispergatur, sed ne libidinem sapiat.

Perfectior est dilectio mutua quam reflexa, est perfectior adhuc mutua communicata, quam non communicata, quia talis scil. non communicata videtur sapere amorem libidinosum. [25]

Conceptu purissimae amicitiae ductus, S. Bonaventura similiter quaestionem dirimit, quomodo se habeat amor divinus in spiratione et qualis relatio inter amorem essentialem et personalem in productione Spiritus Si intercedat. Antecessores doctoris seraphici solutionem quaerebant et tentabant. S. Bonaventura ulterius rem scrutans ad omnino originalem thesim pervenit: Sed amor, qui est Spiritus S. non procedit a Patre in quantum amat se, nec a Filio in quantum amat se sed in quantum unus amat alterum, quia nexus est. [26] En ratio, cur duo spirent et cur per se dualitas requiratur — amor perfectissimus, qui est purissima amicitia Quo asserto S. Bonaventura culmen attigit totius theoriae, cui S. Augustinus initium dedit et quam Richardus ingeniose elaboravit.

Talis amor mutuus nonne cum principio spirationis in collisionem venire immo periculum destruendae eius unitatis gignere videtur? Si duae personae intrinsece et essentialiter ad constitutionem amoris productivi in Deo requiruntur, si Spiritus S. praecise et solummodo ex amore mutuo Patris et Filii procedit, quomodo tunc unum principium spirationis salvari potest. S. Bonaventura etiam hic clarius respondit, quam eius magistri.

Ad illud quod obiicitur, si mutuus non unicus; dicendum, quod verum est in amantibus, quorum affectus sunt diversi, »non sic est in Deo. [27]

Pater enim et Filius spirant in quantum sunt unum foecunditate voluntatis. [28]

Ita componit s. doctor unitatem principii spirativi cum dualitate personarum. Unitas voluntatis foecundae et amor purissimae amicitiae faciunt fundamentum speculativum processionis Spiritus Si ex Patre et Filio, ut ex uno principio.

Suavem magistrum sequitur eandem sententiam proferens discipulus e schola Bonaventurae, Mathaeus ab Aquasparta in “Tractatu de aeterna processione Spiritus Sancti”. [29]

III. Inter auctores, qui amorem amicitiae in Deo ut perfectissimum defendunt, ultimus magnus theologus aureae aetatis scholasticae, Henricus Gandavensis (+ 1293), sacerdos saecularis, [30] praetermitti nequit. Generaliter loquendo doctor solemnis theoriam antecessorum reassumit, sed ideis magis praecisis et speculatione, etiam in comparatione cum Bonaventura, profundiori totam rem exprimit.

Spiritus S. procedit etiam apud eum ut amor mutuus et iucundissimus. Talis amor duo supposita praesupponit et requirit. Ex quo sequitur, ut tertia persona spiretur a Patre et Filio non solum ut sunt unum, sed ut sunt plures et distincti.

Quae distinctio connotatur per hoc, quod voluntas dicitur esse concors et amor mutuus. Quod enim sit concors voluntas et amor mutuus non potest esse nisi sint plurium sec quod plures sunt… [31]

Non obstante necessitate dualitatis personarum earumque distinctione hypostatica in ipsa spiratione, iste actus non reduplicatur.

… Praecisa ratio, qua Pater et Filius dicuntur principium unum Spiritus Si est ipsa essentia sub ratione respectus et relationis simpliciter, quem habent ad Spiritum S. in producendo ipsum. [32]

Si respicitur ergo actus, quem eliciunt Pater et Filius, tunc iste unicus est, quia primo actus est naturae, natura autem in duobus numero una est et secundo, principium est relatio, quae etiam unica est. Nihilominus in eodem principio proprer dualitatem personarum, connotatur aliqua differentia rationis, ob quam una dilectio divina dicitur amor mutuus.

Sed ista difformitas consistit in ratione spirandi solummodo ut est in aspirantibus reciprocative amantibus, non autem ut respicit actum et ideo nec redundat in spirandi actum vel aliquomodo plurificatur propter ipsos, sicut nec pluralitas eorum qui spirant. [33]

Idem actus duabus personis proprius est et propter hanc rationem mutuitate afficitur.

Subtili distinctione Henricus accurationem profundioremque rationem indicavit, quomodo ista mutuitas dilectionis divinae concipienda sit et cur tandem unitas principii non destruatur. Ultra hanc solutionem fautores propositae sententiae, quorum plures temporibus posttridentinis vixerunt, non processerunt.

Ex praemissis sequitur, ut Henricus cum Alexandro Halensi [34] aliisque in oppositione ad unum creatorem duos spiratores defendat. Creatio eadem maneret, si per impossibile una persona solum crearet, spiratio non. [35] Quod per se patet, si amor duorum perfectior est, quam unius solum.

Hic pertinet et magister Herinci Gerhardus de Abevilla. Secundum eum Spiritus S. procedit quomodo datus sicut dilectio liberaliter inspirata. [36] Alio loco sic habet: Tertio idem ostenditur in amore, quia summa trinitatis est summi amoris plenitudo. [37]

Mirum manet, quod in ea praesertim periodo, in qua explicatio spirationis divinae secundum amicitiam divinam nobilissimam, perfecte evoluta erat et in sua tota pulchritudine ante oculos theologorum se sistebat, mortifera tela ab hostibus emissa sunt, a quibus vulneribus icta nunquam recreari potuit.

4. De mente S. Thomae

Scholae cui tam multi et maximi theologi addicti erant, tantum mens sagacisssima et omnino excellens, qualis erat mens S. Thomae, se opponere ausa est. Eius argumentationi aliud ac Richardo principium praelucebat, quodque ipse ex Aristotele, ut statim dicetur, desumpsisse videtur: Quatenus ens est magis independens ab aliis, eo perfectius, eo magis unum. En adagium, quod in argumentis Stagyritae et Aquinatis [38] subauditur. Interea opera magistri Aquinatis inspiciantur, ut tanto melius discipuli appareat independentia.

I. Albertus Magnus erat primus, qui Aristoteli strictius adhaesit, attamen ut suas sententias transformaret tempus ei deerat, ideoque in hac re pacifice cum vetere schola Franciscana progressus est. Unus textus audiatur, ut omne dubium de eius mente excludatur.

Si enim divina essentia sine personis intelligeretur, non iucundissime suo bono frueretur per se solitaria. [39]

Inde Spiritus S. ut amor fruitionis (egoisticus) procedere nequit.

Ad id quod quaeritur de amore, antiqui responderunt satis convenienter distinguentes duplicem amorem fruitionis scilicet et amicitiae. Fruitivus amor in gustu proprii boni est, qui nec tendit in alterum procedendo, nec citat nec multiplicat spiritum, sed dilectione diffunditur in gustu boni. Amor autem amicitiae semper procedit in alterum et per modum processionis suae proprium et singularem accipit existentiae modum. Et a similitudine illius processio amoris dicitur processio Spiritus Si. [40]

Albertus ergo sine ulla restrictione superius expositam sententiam Richardi et Francisca- norum agnoscit.

Similiter adhuc postea unus e maximis discipulis Alberti Ulrichus (Ulrich v. Stassburg) in sua «Summa» docuit:

«...Pater et filius non solum ut unum sunt, sed eciam in quantum sunt persone distincte necessario sociantur aliquo amore, quia sec. philosophum amicicia uel est beatitudo uel non est sine ea, eo quod nullius boni sine socio iocunda est possessio ut dicit Seneca...» [41]

II. Talem doctrinam audivit S. Thomas. Quamquam enim in principio magisterii sui traditae opinioni favere videtur, postea tamen rem melius perpendens magis critice processit atque sine dubio modum profundiorem considerandi totam quaestionem ostendit. Nam, cum in «Commentariis» differentiam inter spirationem et creationem una cum Franciscanis urgeat [42] atque in «Quaestionibus disputatis» [43] Richardum ut patronum expresse advocet, in ultimo ac perfectissimo opere suo «Summa theologica» amoris amicitiae, ut absolute perfectioris et iucundioris, nullam mentionem facit, immo aperte contra Victorinum pugnat et tale quid a Deo ut irrationabile excludit «Quod dicitur, quod sine consortio non potest esse iucunda possessio alicuius boni, locum habet, quando in una persona non invenitur perfecta bonitas; unde indiget ad plenam iucunditatis bonitatem bono alicuius alterius consociati sibi». [44] Deus quatenus Deus est perfecta bonitas et sibi sufficiens. Profecto, quia S. Thomas perfectionem amoris divini etiam in una persona invenit et defendit, ratio ruit, cur Spiritus S. procedens a duabus personis sec. perfectiorem et iucundiorem amorem procedat.

Attamen doctor angelicus emendando sententiam suam, in eadem «Summa» rationem amoris mutui et personalis proprietatis in processione Spiritus Si verificari docet. «Quia cum Pater amet unica dilectione se et Filium et e converso, importatur in Spiritu So, prout est amor, habitudo Patris ad Filium, et e converso, ut amantis ad amatum. Sed ex hoc ipso, quod Pater et Filius se mutuo amant, oportet, quod mutuus amor, qui est Spiritus S., ab utroque procedat». [45] Conceptu suo s. doctor ad Anselmum accedit et a schola Franciscana dimidia parte recedit. Quod adhuc magis ex hoc patet, quod Aquinas processionem tertiae pesonae sec. amorem purissimae amicitiae, ut ex. gr. Bonaventura, non intelligit, sed sec. amorem totius Dei i. e. essentiae divinae et trium personarum et creaturarum. «Pater non solum Filium, sed etiam se et nos diligit Spiritu So». [46] Sicut Filius gignitur sec. intellectionem totius Dei ita Spiritus S. procedit sec. amorem Dei amantis Deum. Breviter ergo: «Spiritus S. procedit ut amor in quantum Deus amat se ipsum». [47]

Necessitas duarum personarum ad spirationem ex eo probatur, quod amor verbum de re amata praesupponit. «Necesse est autem, quod amor a Verbo procedat. Non enim aliquid amamus, nisi sec. quod conceptione mentis apprehendimus. [48]

Sic amore Dei productivo intellecto sublata est a S. Thoma ratio necessitatis duarum personarum ad ipsam spirationem elicien dam, a schola Richardiana ex amore amicitiae adducta, ita ut unus spirator non duo spiratores statuantur:

«Ad septimum discendum, quod quidam dicunt, quod Pater et Filius, licet sint unum principium Spiritus Si, sunt tamen duo spiratores propter distinctionem suppositorum, sicut etiam duo spirantes, quia actus referuntur ad »supposita. Nec est eadem ratio de hoc nomine, creator, quia Spiritus S. procedit a Patre et Filio, ut sunt duae personae distinctae, ut dictum est (in solut. ad I. arg. hui. art.): non autem creatura procedit a tribus personis, ut sunt personae distinctae, sed ut sunt unum in essentia. Sed videtur melius dicendum, quod, quia spirans adjectivum est, spirator vero substantivum, possumus dicere, quod Pater et Filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum, non autem duo spiratores propter unam spirationem. [49]

Quibus Aquinas argumentum Alexandri Halensis aliorumque Franciscanorum, si omnino iam non respuit, ad minimum in suspenso relinquit nolens ipsum in tota amplitudine recipere.

5. Oppositio Scoti

S. Thomas, non intendens pugnam incipere cum suis adversariis, positive atque modo tranquillo rem exposuit. Diversa est ratio procedendi apud Johannem Duns-Scotum. A natura sagacitate mentis praeditus magna cum vehementia sententiam sui ordinis aggressus est, traditionem cum vetere schola Franciscana rumpens eique visum est inutile non fore, in conceptum amoris spirativi exactius inquirere.

Doctor subtilis distinguit enim cum Henrico Gandavensi inter actum intelligendi et dicendi. Per intellectionem voluntas obiectum aliquod sibi praesens habet, ut spiret amorem, non vero per actum dicendi, qui terminum productum i. e. verbum ultra importat. Ut redeamus ad Trinitatem, Pater spirat amorem non propterea, quia essentiam suam per verbum genitum sibi praesentem habet, secus Pater cognosceret per notitiam productam sicut nos, quod falsum est,

sed intellectione sibi ingenita habet obiectum sibi praesens et ista est notitia, quae praesupponitur actui spirandi: Ergo non est similis necessitas, quod generatio praesupponatur spirationi, sicut quod intellectio praesupponatur volitioni. [50]

Ex hoc capite putat esse improbabilem sententiam statuentem, quod voluntas divina tunc demum principium proximum, foecundum spirationis evadit, postquam Filio communicata et concors facta sit.

Sed voluntas infinita intellecta ante omne velle, habens infinitum obiectum sibi praesens, est sufficiens principium productivum spirati amoris infiniti.[51]

Tota argumentatio eo tendit, ut dualitas personarum spirantium tantum ut per accidens se habens ostendatur. Pater et Filius eadem voluntate essentiam divinam ut obiectum sibi praesentem habente, amorem spirant et ambo principium tertiae personae sunt, inquantum omnino unum et non quatenus distincti. Mutuitas duarum se invicem diligentium personarum amorem divinum productivum non afficit.

Pater non spirat Spiritum S. in quantum diligit Filium primo nec Filius in quantum diligit Patrem, sed Pater et Filius in quantum habent essentiam divinam praesentem ut obiectum primum voluntatis suae... Magis spiratur (Sp. S.) voluntate ut est essentiae divinae, quae »est obiectum infinitum, quam ut est Patris ut Patris vel Filii ut Filii, ut obiecti. [52]

Amicitia, quae intercedit inter Patrem et Filium se amantes a Scoto, in oppositione ad S. Bonaventuram, fere eliminatur.

Thesim suam praecipue sequenti argumento doctor subtilis probat. In omni principio distinguendum est principium quo et principium quod. [53 ]Principium quo est id, quo aliquis in effectum influit et agit. Principium quod, est is qui agit, cui actus appropriatur. Principium quo spirationis nihil amplius inde accipit, quod est etiam in Filio, quam in Patre solo fuerit Virtus spirativa est aeque perfecta in duobus, ac in uno. Si spiratio revera aliquid ex hypostasi haberet, hoc fieret ideo, quia suppositum ut tale aliquid virtuti spirativae adderet. Sed principium quo nihil accipit a persona, quemadmodum potius Filius habet ex principio quo, quod spiret. Si dualitas per se requireretur ad spirationem, tunc Pater et Filius non aequaliter et uniformiter spirarent, quia unum suppositum aliquid adderet, quod non esset in alio.

Principium aeque perfectum in uno supposito, sicut in in duobus, aeque est principium agendi in uno sicut in duobus: quia ad actionem non videtur requiri, nisi principium perfectum quo et quod, scil. suppositum agens perfectum; sed voluntas aeque perfecta est in uno supposito sicut in duobus et unum suppositum aeque perfectum est perfectione riquisita ad suppositum agens, sicut duo, ergo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, ita quod illa mutuitas non sit aliqua ratio producendi ex parte principii productivi... quia principium quo non accipit perfectionem sibi competentem a supposito, sed dat supposito, quia eo suppositum est perfectum, ut possit agere, ergo non est tale principium perfectius in pluribus, quam in uno, quando »est idem principium in pluribus et in uno. [54]

Dein accedit alia ratio. Si dicatur, Patri competere esse principium perfectum et proximum spirandi solum Filio genito, non est verum. Nam Pater in primo signo originis omne tum absolutum tum relativum habet a se et in secundo signo rationis communicat Filio.

Si in Patre est perfecta voluntas prius origine, quam in Filio, non tamen est principium spirandi perfectum (sive proximum nisi Filio producto), quaero quid intelligitur addi, ut sit principium spirandi perfectum. Non aliud suppositum, quia illud nihil addit principio quo, sed tantum ab illo habet, quod possit agere. [55]

Scotus manifesto contra applicationem conceptus amoris mutui, ut incundissimi et perfectissimi, ad spirationem divinam pugnat. Cum S. Thoma enim et Aristotele [56] tenet, amorem egoisticum seu physicum in ente absoluto sibique sufficientissimo esse perfectissimum. Ratio, cur amor mutuus sit iucundior, valet tantum in rationalibus creaturis, non vero in Deo. Pater non per mutuam dilectionem cum Filio, sed quia Deus, beatus est in se,

Quod amor mutuus sit iucundissimus, ex hoc sequitur, quod Pater esset formaliter tali amore beatus, quia amor, quo est beatus, est iucundissimus et tunc Pater non esset formaliter beatus in se sed in Filio obiective, quod est haereticum. Redamatio inter homines amabilitatem amati auget, quia non solum bonitas in amato, sed et eius redamatio est aliqua ratio diligibilitatis, quae inde provenit, quod amans scit se amari. Omnino aliter res in divinis se habet. Non enim Filius est amabilior Patri, quia redamans, quam propter essentiam divinam propterquam primo amatur, nec ista redamatio est alia ratio amabilitatis in Filio. [57]

Dilectio mutua solummodo distinctionem rationis infert, quae ut talis principium spirationis et modum processionis Spiritus Si complere ac perficere nequit.

Nihilominus Scotus longe abest, ut neget Spiritum S. a Patre et Filio necessario procedere. Sed ratio huius sec. eum est, ut ita dicatur, externa et non interna. Principium spirandi non inde duo supposita praesupponit, quia perfectio amoris id requirit, sed quia ordo principii agentis id secumfert. Actus voluntatis consequitur actum intellectus. Istae facultates ita inter se ordinatae sunt, ut una prius agat quam altera. Voluntas non evadit in actu proximo ad volendum, nisi praeierit et finita fuerit intellectio. In Patre autem actu intellectus profertur Verbum et quando facultas volitiva agere incipit, iam Verbo communicata est et ita virtus spirativa duo supposita praesupponit. [58]

Doctor subtilis sine dubio sententiam Richardi et scholae Augustinianae (sic dictae in opositione ad Aristotelicam) acri crisi subiecit eamque in fundamentis fortiter concussit.

6. Theologorum post-tridentinorum argumentationis scopus

Rationibus a S. Thoma et Scoto prolatis theologi, lineam a schola Augustiniana expugnatam omnino deserere nolentes, positiones veteres ad minimum reconstruere coacti sunt Qua de causa sine difficultate unum apud eos observari potest, quod argumentum, ex amicitia ut perfectissimo et iucundisissimo amore ductum, non amplius tam audaciter urgeatur. Aliud autem assertum Patrem et Filium spirare ut omnino unum, sicut contendit Scotus, nondum peremptorie probatum visum est. Quaeritur iterum, num pluralitas suppositorum ipsam spirationem tandem aliquando aliquomodo attingat. Concesso amicitiam in Deo non esse amorem perfectiorem, non ideo negatur, dilectionem mutuam esse diversae rationis ac dilectionem sui ipsius. Ad amorem altruisticum eliciendum necessario duo supposita requiruntur. Aliis verbis, spirentne Pater et Filius ut sint omnino unum, an vero ut distincti. Quaestio sub hac forma proposita nondum sufficienter exhausta ac propterea non sine fructu saeculis posttridentinis discussa est. Quia S. Thomas et Scotus diversimode ad rem respondere videntur, ideo theologi recentiores in duo diversa castra secesserunt. Sub vexillum doctoris angelici [59] Vasquez, Gregorius de Valentia, Salmanticenses, Ruiz aliique se adscriptos esse putant, partem autem doctoris subtilis Suarez tenet, non in omnibus tamen eum sequens.

I. Secundum D.-Scotum,ut dictum est, dualitas personarum ex parte principii Spiritus Si non postulatur, quia virtus spirativa ex sese indiferens est ad unum vel plura supposita. Amor per quem Spiritus S. procedit, non minus in Patre solo perfectus est, quam in Patre et Filio simul. Ex altera parte Godefridus, unus e primis discipulis Aquinatis, contradicens affirmavit tertiam personam productam per modum amoris necessario duo supposita distincta exigere. Si enim Spiritus S. a duobus personis non prodiret nec per voluntatem divinam produceretur:

Principium suae (Sp. Si) productionis est vis spirativa in quantum fundatur in essentia divina sub ratione amoris mutui duorum, sed talis modus amoris non potest intelligi, nisi ut est Patris et Filii simul; ergo non potest intelligi Spiritus S. procedere per modum voluntatis, si non » ponatur procedere a Filio sicut et a Patre. [60]

Ut difficultas haec in meliore luce collocetur, Suarez cogitationem cuiusdam suppositionis in SS. Trinitate suggerit, qua nullo pacto in Deo omnia metaphysica necessitate esse in dubium vocatur. Ad conceptus autem nostros subtiles melius efformandos hypotheses quandoque spernendae non sunt quaque de causa plures insignes doctores, non excluso ipso S. Thoma, iisdem usi sunt. Ponatur ergo casus, in quo per impossibile Pater nullum Verbum produceret. Quod non tam absolute in se contradiceret, animadvertit Suarez, quia Verbum in Deo non ex indigentia sed ex interna foecunditate profertur. Alioquin et S. Thomas hanc tritam disputationem, an Spiritus S. a Filio distingueretur, si ab eo non procederet, a limine ut prorsus incogitabilem reiceret. Non obstante ergo sterilitate actus intellectus divini, voluntas tamen antecedente cognitione essentiae divinae, adhuc productiva et foecunda esse posset et ita Spiritus per voluntatem procederet. Sermo est de Spiritu Sancto «ut sic» seu de persona procedente per facultatem volitivam abstrahendo ab hoc concreto statu, qualis nunc in S. Trinitate est, ubi tertia persona ex vi hypostaticae distinctionis suae a duobus spirari exigit.

Ego breviter in hac re sentio, aliud esse loqui formaliter ac praecise de productione amoris vel Spiritus Si ut sic, aliud vero de productione huius tertiae personae in individuo, quatenus per hanc proprietatem personalem constituitur ex vi suae processionis. [61]

Si advesarii Scoti inde necessitatem processionis Spiritus Si sec. amorem mutuum trahunt, quod tertia persona per voluntatem non procederet, nimis probant. Nam et Suarez ipse contra Scotum defendit, futurum esse ut Spiritus S. a Filio non distingueretur, si ab eo non spiraretur, quamvis hanc suppositionem processionis Spiritus Si per voluntatem ab una persona faciat. Finis, quem Suarez introducta distinctione assequi vult, est confirmatio concussae theseos Scoti, quod Pater et Filius spirant ut unum sunt et nullo modo ut distincti. Ut patet processio sec. amorem etiam ab una persona cogitabilis est ideoque de ratione Spiritus Si procedentis sec. amorem esse nequit, ut a pluribus spiretur. Itaque, quia voluntas divina foecunda in unica hypostasi subsistens bene cogitari potest, concomitantia Filii in productione tertiae personae, aliunde petenda est.

II. Contra tale argumentum statim surrexerunt Vasquez, [62] Salmanticenses, [63] quos secuti sunt multi alii, praesertim Thomistae.

Quamvis Suarezii absurdam suppositionem admittant, omnino tamen consequentiam negant, acsi istum Spiritum fictum eandem characteristicam (personalem) proprietatem habere, sicut nunc Spiritum Sanctum. Nam Spiritus ut sic seu formaliter sumptus, etsi per voluntatem ab una persona produceretur, non ut reciprocus amor spiraretur, ad quem necessario duo supposita distincta postulantur. Tripliciter enim principium plures personas exigere potest, aut ex parte ipsius principii productivi aut ex parte producti aut ex utraque. Virtus productiva potest esse talis conditionis, ut non exeat in actum, nisi pluribus (ut e. gr. in creatione) prius communicata sit. Sed haec pluralitas ut talis fatentibus omnibus, in ipsum opus non influit Nemo est, quin consentiat, dicunt ipsi futurum esse ut eadem omnino creatio esset si natura divina per impossibile in una tantum persona subsisteret, ac modo in tribus est Ratio huius est, quia creatio et conservatio et omnia opera ad extra ex omnipotentia divina, quae ad perfectionem essentiae pertinet, proveniunt atque eadem omnipotentia divina ex intrinseca natura sua per communicationem pluribus suppositis non modificatur. Creant tres, quoniam natura divina, prius quam ad extra agat, ad intra tribus distinctis communicata esse debet.

Aliter res in spiratione se habet. Dualitas personarum spirantium non solum inde derivatur, quod vis spirativa producto Verbo, necessario iam in duobus invenitur, sed quia formale constitutivum ipsius personae spiratae id exigit. Non eiusdem proprietatis characteristicae Spiritus S. esset, si ab una persona procederet, ac nunc est quando ut nexus et amor unitivus duorum procedit Spiritus S. una virtute, sed connotata distinctione personali duorum spiratur. Verum est, in Patre solo totam virtutem spirativam contineri et etiam in Filio solo, sed conditio plena deest ad producendum Spiritum S., in quo ratio mutui amoris verificetur.

Quod Pater et Filius ab intrinseco vi personalis proprietatis Spiritus Si ad eius spirationem postulantur, innuit iam S. Augustinus tertiam personam «communionem consubstantialem» seu nexum appelans. Necti autem dilectione possunt tantum ad minus duae personae et numquam una. Ita profecto ad Spiritus Si personalem proprietatem constituendam duo supposita praerequiruntur. Sed contra Scotus animadvertit: Spiritus S. nexus est, quia Pater et Filius in eo, ut in communi producto nectuntur. [64] Quae responsio facile retorquetur: Talis nexus mera denominatio esset er creatura eodem modo quamvis contingenter trium nexus diceretur, cum etiam Pater et Filius et Spiritus S. in uno opere uniantur. Nec specialis ratio adesset, cur tanta cum emphasi Spiritus S. nexus amborum nuncuparetur. [65] Propterea S. Thomas ambos spirantes Spiritu So formaliter ita uniri affirmat ac si diceremus, aliqua duo corpora uniri per aliquem liquorem ab eis procedentem. Et ita Pater et Filius uniuntur Spiritu So. [66]

Ratio formalis nexus, instat Suarez urgens Varronis et Scoti rationem, non convenit Spiritui So per se, sed de facto ut in creatione, quia amor unitivus in Deo perfectionem amoris, non auget, ut per longum et latum Scotus probat: Aequaliter perfectus Spiritus S. a solo Patre esset atque solummodo denominatio «nexus» deesset, quae rationis et non realis est. Nam si mutua dilectio in Deo tantum relationem rationis addit, realis proprietas nexus Spiritui So inde convenire et ad eius constitutionem in esse personae pertinere nequit Ut dictum ergo est esse »nexus« est denominatio rationis.

Quibus controversia non finitur. Patet non omnes rationes, quae ex parte Scoti propositae sunt, aeque esse fundatas. Quam ob rem Vasquez, Salmanticenses aliique non dant manus vinctas sed plus minusve ita arguunt: Quamquam amor mutuus Patris et Filii ex sese non relationem realem sed rationis significat, nondum sequitur, quod sit mera denominatio. Nam habitudo Patris et Filii et viceversa in amore productivo connotat quidem tantum distinctionem rationis, sed fundatam in re, i. e. in reali oppositione personarum spirantium, quae realiter mutuo se diligunt. Si quaeramus apud eos, ubinam tandem ista dualitas collocanda sit, respondent: Idem simplicissimus actus amoris in Patre et in Filio investitur proprio eorum charactere personali et realis relationis oppositio termino spirato realem proprietatem «nexus» duorum confert. Non ex parte principii quo, sed principii quod requiritur dualitas.

Ad melius istum conceptum intelligendum, modificationem hanc eiusdem numerice dilectionis sequenti modo notare iuvat: P+f=F+p. Amor in P(atre) f(ilium) ut distinctam personam respicit, et amor in F(ilio) p(atrem) ut distinctum. Summa eius est reciproca dilectio et per consequens Spiritus S., ut terminus huius dilectionis, ex intrinseca sua personali constitutione ut mutua charitas procedit. Sic salvatur et unitas principii in ista explicatione et necessitas hypothetica duarum personarum, in casu si hypostasis producta sec. amorem amicitiae spirari debet.

Graphice hanc ideam triangulus aequi-lateralis id repraesentat, in quo latera personas et contentus campus inter lineas P et F communem virtutem spirativam resp. amorem reciprocum designant.

III. Quae subtilis argumentatio posttridentinorum adversariorum Scoti, quin ex communi fonte deprompta sit, nullum dubium est Apud Cajetanum tota solutio sufficientur proposita habetur. Unus actus spirationis ratione principii quod dualitate ad amorem mutuum necessaria informatur et diversificatur sec. diversos respectus.

...Spiritum S. esse charitatem Patris et Filii, tenendum esse arbitror, quod principium spirativum ut quod in quantum huiusmodi exigit pluralitatem, quod dualitas est conditio spiratoris nullam addens perfectionem supra unitatem suppositi, sed secunda persona addit solam condicionem requisitam ad principium quod. Ob cuius defectum (negative sumendo defectum) una sola persona non spiraret sicut ob eius abstractionem a perfectione et im- «perfectione nulla imperfecte sed singula quaeque perfecte spirat... Modus autem procedendi ut nexus, communio «atque mutuus amor unitivus, qui convenire dicitur Spiritui So intelligi non potest nisi sit a duobus ad minus: »ac per hoc opportet per se pluralitatem invenire in spirativo principio quod. [67]

Scotus necessitatem dualitatis in spiratione negavit quia sec. eum nec principium quo nec principium quod pluralitate ad complendam perfectionem indiget. Cajetanus econtra in principio quod dualitati locum assignat. Duo supposita se habent ad modum condit i'o ni s, quae necessaria est ad amorem mutuum eliciendum, ita tamen ut nihil perfectionis ipso principio inde acrescat.

IV. Gregorius de Valentia nondum contentus ulterius processit statuens ipsam dualitatem personarum non solum esse conditionem sine qua non sed in rationem ipsius principii agentis influere ideoque de ratione ipsius principii esse:

Nam quod per se et formaliter concurrit ad productionem alicuius et influit (ut ita dicam) in illud; non est productionis conditio sed principium aut de ratione principii... Ergo dualitas suppositorum non est conditio sed pertinet ad rationem principii Spiritus Si. [68]

Tenet enim Gregorius contra Scotum, quod in Patre solo non esset perfecta virtus spitativa, sed in duobus et sub «principio Spiritus Si» unum quoddam complectens et essentiam divinam et personas Patris et Filii et relationem spirativam intelligit.

Cum falsitas huius rigidae et solivagae oppinionis ex tota expositione liqueat, uberiorem refutationem aggredi superfluum est. In memoriam revocatur hoc unum, quod in sententia quacunque ex usquedum propositis, personalitas est solum conditio actionis et tota perfectio principii ex ipsa natura divina derivatur. Si pluralitas suppositorum aliquomodo in constitutionem ipsius principii quod ingrederetur et voluntas amorem spirans aliquid perfectionis inde haberet, quomodo tunc de Valentia in difficultatem non impingit, principium spirativum non sit compositum. Coalesceret enim ex partibus, quarum alterutra imperfecte in productionem influeret. Consequenter et simplicitas Spiritus Si pessumdaretur.

7. Solutionis via indicatur

Statu disputationis eiusque evolutione praemissis, resolutio libata iam doctrina S. Thomae in promptu concinuisque verbis, ne multum spatiemur, ob oculos ponenda est.

Neminem effugit, quod tota hac posttridentina discussione et explicatione argumentatio instituta a vetere schola Richardiana et Franciscana quasi prolongatur. Omnibus fere theologis posttridentinis conceptus mutui amoris spirativi valde imperfectus praelucet. Mirum quod S. Thomam ut patronum semper advocant, non advertantes bene ad hoc s. doctorem in Summa sua aliam viam demonstrationis et solutionis ostendisse, ubi pluribus ex istis impossibilibus suppositionibus non datur locus.

S. Thomas omnino eundem scopum explicationis quoad Spiritus Si processionem retinet, quem in Verbi generatione statuit. Filius procedit sec. intellectionem et personarum divinarum et essentiae et omnium eorum, quae in ipsa repraesentantur. In cognitione divina non datur prius nec posterius. «Pater enim intelligendo se et Filium et Spiritum S. et omnia alia, quae eius scientia continentur, concipit Verbum, ut sic tota Trinitas Verbo dicatur etiam omnis creatura». [69] Uno verbo secunda persona in Deo sec. cognitionem essentialem i. e. totius Dei generatur. Idem valet de spiratione. Processio Spiritus Si fit sec. amorem essentialem i. e. tam trium personarum, quam essentiae divinae et secundario omnium in ipsa repraesentatorum. Duplici sensu potest sumi diligere, essentialiter et notionaliter:

Secundum quod essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu So, sed essentia sua... Secundum vero quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil est aliud quam spirare amorem, sicut dicere est producere Verbum... Et Pater et Filius dicuntur diligentes Spiritu So vel amore producente et se et nos. [70]

Inter amorem essentialem et notionalem non datur realis distinctio. Ideo Spiritus S. spiratur ut amor (amorosa impulsio), quo Pater amat Filium et viceversa et etiam quatenus Pater et Filius amant Spiritum S. et Spiritus S. Patrem et Filium. Ita ingenuose S. Tbomas explicat amorem mutuum et perfectissimum, quem Richardus eiusque schola propugnavit. Spiritus S. procedit ut amor mutuus, quia in eo ut spirato sec. amorem essentialem verificatur etiam ratio reciprocae charitatis personarum divinarum. Consequenter ratio mutui amoris non in dualitate personarum spirantium ponenda, sed e necessitate processionis Spiritus Si sec. amorem essentialem, qui (quia a tribus personis divinis una eademque natura elicitur) mutuus sit opportet, deducenda est. Quapropter superflua apparet ex hoc capite discussio an necessariae sint duae hypostases in principio spirationis ad salvandam mutui amoris rationem in tertia persona. Iure merito haec a hodiernis theologis praetermittitur. Quae dicta sunt quoad modum processionis.

Alia res est, quando de principio spirationis seu de relatione agitur. Quia in Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio, ideo Pater et Filius sub respectu relationis spirationis activae nullo modo sibi oppununtur, sed una eademque Spiritum S. respiciunt. Ista relatio spirationis activae subsistens est iamque ideo principium quod spirationis, abstrahendo a personis Patris et Filii. Quia unum est principium quod spirationis, unus est Spirator. Theologi, qui in principio dualitatem personarum se invicem respicientium statuunt, Spiritus Si processionem non ut puram relationem sed per modum producti a duobus concipere videntur. Distinctio inter personas spirantes se habet tantum ad modum conditionis praeviae, videlicet quia omnem amorem praecedit intellectio, quae in Deo (sec. revelationem) generationem Verbi substantialis secumfert. Propterea eadem de Patre et Filio praedicatur, sed non ideo in se distinguitur aut dividitur. Quia Pater et Filius realiter identici sunt cum spiratione activa, ideo dicuntur spirare Spiritum Sum. Hic posita est ratio, quod proprium Spiritui So est procedere a duobus.

Sic dirimenda est quaestio difficilis et ardua, ad quam enodandam theologi quamvis quandoque sine obtenta solutione, attamen non frustra adlaborarunt.

[1] De Trin. VI. 5. MSL 42,928.

[2] c. Max. Ar. II, 24. ib. 802.

[3] De Trin. XV. 17, 27 MSL 42, 1080.

[4] «Spiritus S. nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filio et Filius in Patre». In Ps. 17, 1. MSL 26, 915 A.

[5] Monolog. c. 51. cf. 52. MSL 158, 201.

[6] «Le Père et le Fils ont un seul amour, parce que tous deux ils aiment, en soi et en l’autre, la même et unique divinité. L’objet de cet amour est commun aux deux premières personnes». Th. Régnon-Études de théologie positive sur la sainte Trinité. Paris 1892. t. 2, 544 sq.

[7] I. d. x. MSL 192.

[8] Quam theoriam in duobus operibus evolvit: Introductio ad theologiam libri tres MSL 178, 979 sqq. et Theologia Christiana libri quinque ib. 1123 sqq.

[9] Intr. ad theol. I. II. MSL 178, 1072 BC. cf. Theol. christ. IV. ib. 1299 CD.

[10] De erroribus Abaelardi c. 1. MSL 18, 1056.

[11] In ev. hom. 17, 1. MSL 76, 1139.

[12] De Trin. III, 19. MSL 196, 927 B.

[13] ib. c. 3. 917 CD.

[14] De Trin. III, 19. MSL 196, 927 B.

[15] Apposite Régnon: «Cet amour est si pur de tout égoïsme, que le Père veut que son Fils aime encore un autre et soit encore aimé par un autre». op. c. II, 325. cf. «Quod in amore mutuo multumque fervente nihil clarius, quam ab eo, quem summe diligis et a quo summe diligeris alium aeque diligi velis». De Trin. I. III. c. 11. En textus a theologis medii aevi saepissime citatus.

[16] Merito observat Dr. A. Stohr: «Man kann nicht leugnen, dass man, von Anselm kommend, edeichtert aufatmet, wenn man Richards lichtvolle Ausführungen liest, die das Gefühl wecken, als habe man alle ermüdende und doch nicht weiterführende Gedankenarbeit abgestreift und stehe man unmittelbar vor dem beseligenden Moment, da das göttliche Licht in beglückender Fülle einstromen will. Aber ebensowenig kann es einem Zweifel unterliegen, dass Richard Unsicherheit in die trinitarische Spekulation gebracht hat»... Bonaventura über die Konstituierung der drei göttlichen Personen. Franciskanische Studien 1922. Heft 3/4 p. 176.

[17] De charitate Dei et proximi c. 24. MSL 207, 933 B.

[18] Summa aurea I. I. c. 2. p. 3. Parisiis 1500, fol. 3.

[19] Guilielmi Alverni ep. Parisiensis — Opera omnia t. 2. De Trin. c. 21 23. Parisiis 1674.

[20] «De haeresibus Graecorum libri tres». MSL 202, 258 B. I, 14. Per transennam dicatur opusculum Etheriani pro Latinis theologis magni fuisse valoris, quia Hugo in litteris Graecis bene versatus, oppositum modum cogitandi adversariorum processionis Spiritus Si ex Filio iisdem notum fecit atque novam materiam in quaestione de spiratione discutiendam suppeditavit. Inde etiam tota polemica pugna cum Graecis magis realis evasit.

[21] Alexander de Ales —Summa theologica I. q.46. m. 5. (Venetiis 1575)

[22] ib. I. q. 46. m. 7. resol.

[23] Commentar. d. II. a. 1. q. 2. (S. Bonaventurae opera omnia t. 1 ad Claras aquas 1882, 54) Forsan ad Thomam Bonaventura alludit.

[24] Simile quid invenitur apud Guilielmum Alvernum - redundantia largitionis. De Trin. c. 22 (l. c.)

[25] In I. d. X. a. 1. q. 1.

[26] ib. I. d. 13. a 1. q. 1.

[27] ib. d. 10. a. 1. q. 3.

[28] d. 11. q. 2.

[29] Quaestiones disputatae et selectae t.1. Ad claras Aquas 1903,447.

[30] cf. Fr. Ehrle — Beiträge zu den Biographien berühmter Scholastiker, Heinrich v. Gent. (Archiv f. Literatur u. Kirchengeschichte des Mittelalters, Berlin (1885), t. 1, 370. sqq.

[31] Summa p. III. a. 54. n. 53. Ferrariae 1663.

[32] ib. n. 56.

[33] ib. q. 7. n. 18.

[34] Summa I. q. 70. m. 3. a. 5.

[35] «Quia enim ratio creandi praecise est ipsa essentia, ut est voluntas arbitrio libera absque omni connotatione distinctionis et pluralitatis personarum, quae uniformiter habet esse in singulis personis et in tribus...» Summa a. 54. q. 6. n. 69.

[36] Cod. Vat. Lat. 1015, fol. 78r.

[37] ib. fol. 118r.

[38] Cf. suppositum argumentorum in S. th. I. q. 11 .a. 3. 4. Sum. c. gent I.I. c. 42.

[39] Summa I. tr. 7. q. 31. m. 1. Alberti Magni opera omnia. Parisiis 1893. t. 31.

[40] id. m. 2.

[41] Cod. Vat. Lat. 1311, fol. 46 ra.

[42] In I. d. 29. q. 1. a. 4. ad 2.

[43] «Unde patet, quod vera caritas in Deo esse non potest, si sit ibi tantum una persona; nec etiam perfecta, si sint duae tantum: quia ad perfectionem caritatis requiritur, quod amans velit id quod ab eo amatur etiam aeque ab alio diligi» De potentia q. 9. a. 9. Sed contra.

[44] Summa theol. I. q. 32. a. 1. corp. P. Rousselot - Pour l'histoire du probleme de l'amour au moyen âge. Münster 1908, 65 (Beiträge zur Geschichte der Philosophie des Mittelaiters. Bd. 6. Hett 6.) - merito Patri Régnon exprobrat, quod non bene differentiam inter Richardum et S. Thomam in concipiendo amore perspexit.

[45] I. q. 37. a. 1. ad 3.

[46] S. th. I. q. 41. a. 2. ad 3. cf. q. 27. a. 5 ad 2.

[47] ib. q. 37. a. 2. ad 3.

[48] ib. a. 36. in corp.

[49] S. th. I. q. 36. a. 4. ad 7. Ad hoc «sed videtur melius dicendum» non advertit Régnon (op. c. t. 2, 204) priorem rationem sine ulla restrictione s. doctori adscribens.

[50] Com. in I. d. 11. q. 1. (Opera omnia t. 9. Ed. Parisiis 1893).

[51] ib. d. 12. q. 1.

[52] In 1. d. 12. q. 1. n. 7.

[53] Ni fallor a Scoto primo invecta est haec distinctio in scholam.

[54] id. n. 8.

[55] ibid. Similiter arguit magister Scoti, Guillelmus Varro (Wilhelm v. Ware): «Ad aliud, quod nobilitas actus potest accipi uel per comparationem ad terminum ad quem uel per comparationem ad terminum a quo. Per comparationem ad terminum ad quem, non esset actus spirandi nobilior si esset a patre et filio, quam si esset a patre solo, quia semper esset id terminus eque perfectus, scil. Spiritus S. Similiter per comparationem ad terminum a quo non esset actus perfectior si esset a duobus quam si esset ab uno solo. Sicut non esset nobilior actus calendi per comparationem ad eundem calorem, si fieret ab una caliditate in duobus uel ab eadem caliditate existente in uno... nexus non est de ratione spiritus, quantum est ex parte sua, sed ex ratione, qua sic procedat de facto. Unde Richardus loquitur de facto, non de hoc quod posset esse.» Cod. Vat. Lat.1115, fol. 51 r—51 v. Quod ultimum quam maxime sequens suum magistrum, inculcabat Scotus; Spiritus S. tantum de facto ut amor mutuus et nexus amborum, Patris et Filii, spiratur.

[56] cf. Rousselot op. c. 7 sqq.

[57] In I. d. 12. q. 1. n. 10.

[58] «Igitur Pater ncn est omnino foecundus potentia propinqua ad spirandum, quod est actus voluntatis, ut principium quo, nisi intelligatur in actu principii prioris, quod est intellectus et per consequens voluntas non est principium proximum, nisi ut est in duobus. Hoc sequitur, quia per illam productionem priorem sine qua non est ista potentia propinqua, voluntas est in duobus, quia per actum primae foecunditatis communicatur personae productae secunda foecunditas, scilicet foecunditas voluntatis respectu spirationis Spiritus Si; non tamen est alia aut minor foecunditas in duobus, quam in uno sed eadem et in producente et in producto». In I. d. 12. q. 1. n. 12.

[59] Praesertim sequentem textum s. doctoris appellant: «Spiritus s. procedit a Patre et Filio ut sunt plures». S. th. I. q. 36. a 4. ad 1. «...Spiritus S. procedit a Patre et Filio, ut sunt duae personae distinctae». ib ad 7.

[60] Godefroid de Fontaines — Les Quolibet 5. 6. 7. (Les philosophes belges — Textes et études t. 3. par M. de Wulf. et J. Hoffmanns. Louvain 1914, 288.). Proposita quaestio sic sonat: Utrum Spiritus S. possit dici procedere per modum voluntatis, si non procederet a Filio, sed a solo Patre p. 287-99.

[61] Fr. Suarez — De Deo uno et trino. Lugduni 1617. De trinit. X, 6. n. 5.

[62] Commentar. disp. 150. q. 36.

[63] De Trin. tr. 6. disp. 15. d. 5.

[64] «Spiritum S. recte dici et esse nexum Patris et Filii, quia nectuntur in illo, sicut in communi producto, esto sint [supposita] distincta (alioquin enim necti nec sane dici possent) nihilominus id commune productum non respiciunt in quantum distincta, sed in quantum unum, Unde productum unum est ab eis, quatenus sunt unum producens». Scotus — Com. in l. d. 12. q. 1. n. 15.

[65] «Licet connectere et unire sic absolute conveniant amori ut amor est et ad amorem essentialem in Deo pertineant, connectere tamen et unire per modum unius impulsus et termini mutui amoris duorum habentium unam et eandem voluntatem ac volitionem, soli convenit amori personali nempe Spiritui S-o ex eius proprietate constituva». Salmant. tr. 6. disp. 15. n. 61. (p. 439).

[66] In I. d. 10 q. 1 a 3. ad. 3.

[67] Thomas Cajetanus — Divi S. Thomae Aq.... cum commentariis p. I. (q. 36. a. 4). Lugduni 1588.

[68] Commentariorum theol... t. 1. Venetiis 1608. disp. II. q. 10. p. 5.

[69] S. th. I. q. 34. a. 3. ad 3.

[70] ib. q. 37. a. 2. in corp.

stemma---JS---vetor.png
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ
герб Йосиф Сліпий
PATRIARCA JOSYF SLIPYJ

Il sito è stato creato esclusivamente per la diffusione dell'eredità di Josyf Slipyj.
Non ha finalità commerciali né è orientato all'ottenimento di profitto.

bottom of page