DE SEPTENARIO NUMERO SACRAMENTORUM APUD ORIENTALES UTI VINCOLO UNIONIS ET CONSERVATIONIS FIDEI
Богослов'я
I
Tota vita supernaturalis Ecclesiae in perpetua et abundante effusione gratiae in animas fidelium consistit. Per se haec effusio et immissio gratiae immediate, sine ullis mediis, fieri potuit. Sed in statu naturae humanae elevatae, sicut ipsa incarnatio ita et omnis alia communicatio gratiae supernaturalis modo visibili fit. Sacramenta omnia in bonum corporis Christi mystici instituta sunt. Quorum ope vis e capite emanans membris transmittitur [1].
Itaque vis supernaturalis Ecclesiae in sacramentis manifestatur et sanctificatio membrorum perficitur. Dein sacramentis cultus et honor Deo exhibetur, Ecclesia eis ut efficacissimis mediis visibiliter unitur et ab aliis distinguitur. Denique, communio et usus sacramentorum essentiale vinculum unionis ecclesiasticae constituit. Ad rem Card. Franzelin bene animadvertit: “Sacramenta sunt unum ex essentialibus et vitalibus elementis, quibus Ecclesia Jesu Christi in terra constituitur, nutritur et fovetur ab ipso sponso suo Christo (Eph. 5, 29). In sacramentis etiam materialiter membra Ecclesiae praeparantur (nimirum in Christiano matrimonio) et formaliter Ecclesia per sacramenta in suis membris perpetuo renascitur ac renovatur, sanatur, sanctificatur eiusque hierarchia succrescit ac conservatur” [2].
Sacramenta quasi centrum totius revelationis et fidei Christianae efficiunt in iisque tota doctrina religionis Christianae recapitulatur. Nam septem sacramenta cum dogmatibus SS. Trinitatis, Incarnationis, Redemptionis atque Dei Ultimi Finis intime cohaerent. (Unde omnes haeretici doctrinam de sacramentis viciaverunt, quia vel omnia vel quaedam tantum negaverunt ut gnostici, manichaei, cathari, albigenses, ariani, nestoriani, montanistae, donatistae, husitae, protestantes. Qui ergo septem sacramenta profitetur eaque in vita applicat, signum conservationis fidei aperte praestat:
“Man geht darum nicht zu weit, wenn man die Sacramente als den concertrirtesten Ausdruck und den innersten Kern des kirchlichen Glaubens und Lebens bezeichnet. Sie hängen ja mit allen übrigen christlichen Wahrheiten aufs engste zusammen, vermitteln (wenigstens vorzugsweise) das ganze christliche Heil und beherrschen, stützen und tragen das gesamte christliche Leben” [3].
Orthodoxi separati, quamvis caritate cum corpore Christi non uniantur, communionem sacramentorum cum Ecclesia catholica habent atque in doctrina sacramentali quoad essentiam omnino concordant Sacramenta apud eos valide atque suppositis supponendis fructuose administrantur et Ecclesia catholica hanc validitatem agnoscit, quia salutaria media gratiae extra Ecclesiam quoque operantur. Ideo Orientales orthodoxi vitalia elementa supernaturalia in se continent et conservando septem sacramenta fidem etiam etsi non perfecte et explicite conservant.
Immo Orientales separati ad defensionem dogmatis existentiam septem sacramentorum definientis multum contulerunt. Quod claram paginam in historia theologiae Orientis separati in perpetuum constituit. Consensus plenus quoad septenarium numerum sacramentorum inter utramque Ecclesiam (Orientis et Occidentis) viget. Nihil mirum est, quod ab exordiis schismatis ecclesiastici magni plures differentiae inter Orientem et Occidentem recensebantur, sed numquam de numero sacramentorum disceptabatur. Omnes fere recentiores theologi dissidentes, ut Makarij, Malinovskij, Dyobuniotes et alii, hanc concordiam testantur atque thesim traditione et praxi confirmant.
Ulterius theologus russus orthodoxus separatus A. Catanskjij [4] processit. Secundum eius sententiam Orthodoxi separati soli septenarium numerum sacramentorum obiective et scientifice defendere possunt, quia Occidentales propter pugnam cum Protestantibus praeconceptis ideis imbuti sunt [5]. Recta via progrediatur, si inter terminum “sacramentum”, evolutionem eiusdem et ipsam rem, quae revelata in Ecclesia eadem semper mansit, distinguatur [6]. Nemo non videt praecise hoc modo catholicos theologos in demonstratione procedere.
Numerus sacramentorum s. XII demum fixus est. Hoc factum est tam sero, quia prius praemissae i. e. exacta definitio et cognitio causalitatis sacramentorum elaborandae et stabiliendae erant.
Ex quibus numerus septenarius quasi conclusio secutus est. Ab exordiis ecclesiae sacramenta administrabantur, sed cum aliis ritibus, qui gratiam non causabant, ut res sacrae, signa religionis, benedictio aquae, habitus monachorum etc. nominabantur. Hoc refertur cum ad Occidentem, tum ad Orientem. E. gr. Petrus Damiani († 1072) duodecim sacramenta enumerat: baptismum, confirmationem, unctionem infirmorum, consecrationem pontificum, benedictionem regis, dedicationem ecclesiae, confessionem, investituram canonicalem, professionem religiosam, professionem eremiticam, sacramentum monialium, matrimonium [7].
Ps.-Dionysius Areopagita etiam septem sacramenta enumerat: baptismum, chrisma, eucharistiam, ordinationem, consecrationem altarium, dedicationem monachorum, funebres ritus super defunctos [8]. Simili modo Jobus Jasita s. XIII habitum religiosum in sacramentorum numerum ducit. Virginitatem vero ad sanctum habitum, dedicationem ecclesiae ad confirmationem, benedictionem aquae ad baptismum reducit [9].
S. XIV Metropolita Ephes. Joasaphus ad septem sacramenta consecrationem templi, ritus et orationes funerarias, habitus monachorum adnumerat et decem esse sacramenta praedicat [10].
Terminus “sacramentum” similem evolutionem ac termini “Substantia”, “consubstantialis”, “hypostasis” et alii decursu temporis peregit. Orientales iam s. IV signum sacramentale ut causam gratiae intellexerunt, Occidentales autem prius (Sententiae divinitatis, 1142) ad numerationem perfectam 7 signorum, qui deinde sola et exclusive sacramenta nominabantur, pervenerunt. Deinde etiam Orientales separati septem eadem esse sacramenta apud se atque in Ecclesia Occidentali consenserunt. Eadem enim in euchologiis, scriptis Patrum, actis primorum Conciliorum oecumenicorum nominantur et exhibentur, ita ut Orthodoxi septem sacramenta ab Occidentalibus nullo modo mutuaverint. Ipsa notio septenaria sacramentorum in Oriente occasione Concilii Lugdunensis (1274) divulgata est. In professione fidei Michaeli Palaeologo a papa Gregorio X ad subscribendum proposita quoad sacramenta dicitur: “Tenet etiam et docet eadem sancta Romana Ecclesia septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma…” [11].
Eandem professionem quoad numerum sacramentorum patriarcha byzantinus Joannes Veccus papae Joanni XXI a. 1277 fecit [12].
Post Concilium Lugdunense Graeci dogma Filioque acriter impugnabant et alias differentias inculcabant. Contra numerum vero sacramentorum numquam reclamaverunt, sed eum ut per se patentem receperunt et docuerunt. Ita theologi s. XIV et XV septem sacramenta Catholicorum communiter recensent, ut Manuel Calecas († 1410) [13] Josephus Bryennius [14] magister Marci Ephesini, coaetaneus Demetrii Cydonis Simeon Thessalonicensis (1429), qui integrum tractatum dogmatico-liturgicum de septem sacramentis conscripsit [15]. Audiatur eius locus classicus, quem postea Patriarchae orientales et Synodi orthodoxi repetebant: “Septem sunt Spiritus dona prout dixit Isaias et septem quoque Ecclesiae mysteria per Spiritum operantia. Quae sunt: Baptismus, Chrisma, Communio, Ordo, Matrimonium, Poenitentia et sanctum Oleum” [16]. Rationes, cur sacramenta instituta sint, easdem ac Scholastici adducit: “Ista vero omnia Dominus noster Jesus Christus tradidit et per eum divini eius discipuli. Nam qui duplici constamus substantia anima scilicet et corpore duplici ratione illa nobis impertivit, sicuti et ipse duplicis naturae pro nobis vere factus est, qui cum vere sit Deus, vere homo habitavit in nobis, ut per gratiam spiritus animas quidem nostras spiritualiter sanctificet; sensibilibus autem aqua et oleo, necnon pane et potu ceterisque in Spiritu sanctitatem conferentibus, corpora nostra sancta efficiat et perfectam salutem conferat” [17].
In concilio Florentino Gregorius Protosyncellus, qui locum tenuit Patriarchae Alexandrini et tandem postea creatus fuit Constantinopolitanus Patriarcha, in Apologia adversus Marcum Ephesinum Eugenicum, expressam numeri mentionem facit: “Verum inquit, etiam Latini baptisatos ungunt unguento atque ut nos unum ex septem Sacramentis Ecclesiae ritum unguenti asserunt” [18].
A veritate ergo non recessit presbyter quidam russus Fortunatov, qui dixit: “Septem sacramenta ab initio exstabant et nos a principio illa habuimus; decursu vero temporis, Papa nobis illa numeravit” [19].
Novam periodum doctrinae sacramentariae in Oriente s. XVI et XVII constituunt. Cum Protestantes numerum septenarium sacramentorum vehementer impugnarent, Orientales disuniti munus defensorum susceperunt. Lutherani Graecos in suam partem trahere conati sunt, quia hoc modo praescriptionem in traditione et legitimitatem confessionis suae, cum ab Ecclesia catholica damnati essent, in Oriente fundare volebant [20].
Tota res sic incepta est. Patriarcha Constant. Joasaph II (1555—1565) diaconum Demetrium Mysium Vittenbergiam misit, ut notitias authenticas de nova fide praeberet. Cum diaconus a. 1559 Constantinopolim rediret, Melanchton occasioni non defuit atque litteras et versionem graecam Confessionis fiugustanae a protestante D. Paulo-Dolscio confectam, Patriarchae obtulit. Quibus identitatem fidei inter Disunitos et Protestantes ostendebat. Patriarcha eorum intentionem suspicans nullum responsum dedit.
Aliquot annos postea imperator Maximilianus II Baronem David de Ungnad ut legatum stabilem pro Constantinopoli designavit, qui theologos Tubingenses rogavit, ut praedicatorem theologum pro legatione Constantinopolitana sibi indicarent. Intercedente Jacobo Andreä, Stephanus Gerlach de Knittlingen (Württemberg) destinatus est. Occasione data Jacobus Andreä et Martinus Crusius, professor litteraturae classicae, novas litteras cum donis ad Patriarcham Jeremiam a. 1573 miserunt. Patriarcha a. 1576 longa epistola respondit, quae maximi est valoris, quia quoad sacramenta omnino in traditione fundatur: “Respondebimus ergo nihil nostrum adferentes, sed ex sanctis septem oecumenicis synodis (quas et vobis probari recte scribitis) et ex sententia ss. doctorum interpretumque divinitus inspiratae scripturae, quos catholica Christi ecclesia unanimi consensu recipit” [21]. Quoad sacramenta haec notat: “Unam esse illam sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam Christianorum, qui rite et, ut sanctissimis traditum est Patribus, administrent, quae legibus sancita sunt et canonibus ipsorum definita et a Sancto Spiritu approbata. Sacramenta vero ritusque in hac ipsa Catholica recte sentientium Christianorum Ecclesia sunt septem: Baptisma, Chrisma sancti unguenti, Divina Communio, Manus impositio, Matrimonium, Poenitentia et Sacrum oleum. Septem enim sunt ut Esaias ait, sancti Spiritus dona. Ergo etiam septem Ecclesiae mysteria, per quae spiritus efficax est. Quod vero haec sola sint, nec plura numero, etiam divisione clarum fit” [22].
Post haec Protestantes iterum et iterum Patriarcham urgebant et existentiam duorum sacramentorum inculcabant. Tunc Jeremias indignans expresse iis in epistula a. 1581 scripta exprobravit: “E mysteriis sive sacramentis quaedam admittitis, sed cum errore, quippe pervertentes et mutantes in his etiam antiquae et novae doctrinae dicta ad vestrum scopum scilicet tuendum, quaedam vero horum ne sacramenta quidem esse dicitis... indeque vosmet theologos vocatis” [23]. Quia litterae Protestandum Patriarchae iam molestae erant, rogat ne amplius theologicas quaestiones moveant: „Rogamus itaque vos, ne posthac labores nobis exhibeatis neque de iisdem scribatis et scripta mittatis. Nam theologos, qui ecclesiae lumina fuerunt, alios aliter tractatis, et verbis quidem honoratis eos extollitisque factis vero reiicitis... Vestram igitur viam ineuntes ne amplius de dogmatibus, sed amicitiae tantum causa, si volueritis scribite” [24].
50 annos post Calviniani novos conatus reunionis apud Patr. constantinopolitanum Cyrillum Lucarim inceperunt. Hac vice maiorem successum habuerunt, quia Patriarcha a Calvinianis captus duo tantum esse sacramenta admittebat. Sed haec doctrina a tribus Synodis Orientalibus, Constantinopoli a. 1638 et 1642 et Hierosolymis a. 1672 habitis tamquam haeretica damnata est: “Cyrillo dogmatizanti et credenti, non esse septem ecclesiae sacramenta: videlicet baptismum, confirmationem, poenitentiam, eucharistiam, ordinem, extremam unctionem et matrimonium iuxta Christi dispositionem apostolorumque traditionem, necnon et ecclesiae consuetudinem: sed mentienti duo tantum a Christo in evangelio fuisse tradita, baptismum scilicet et eucharistiam, uti videre est in decimo quinto eius capitulo: Anathema” [25].
Concilium Hierosolymitanum (a. 1672) inter errores Cyrilli recenset id, quod “negat ecclesiae sacramenta quinque: sacerdotium, sacram unctionem, sacrum oleum, confessionem cum poenitentia et honorabiles nuptias: quae omnia ut sacra et divinam gratiam conferentia, antiqua nobis traditio reliquit” [26]. Si ad haec testimonia Patriarchae Dosithei [27] et Metropolitae Petri Mohilae testimonia pro septem sacramentis [28] in “Confessionibus” eorum contenta addantur, tunc revera pulchra corona argumentorum ab Orientalibus separatis flexa est.
Doctrina de septenario numero sacramentorum apud Orthodoxos in periculum vocata est, quando Bonnae a. 1874 Veteres catholici, Protestantes atque Russi separati ad unionem ineundam convenerunt Sed et tunc Orthodoxi tentationi restiterunt et septenarium numerum splendide defenderunt. Rector Academiae Petropolitanae Janyschev in initio conventus ab omnibus postulavit, ut symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum profiterentur nec non septem concilia oecumenica ac septem sacramenta agnoscerent Subito professor Döllinger quoad septem sacramenta contradixit, cum a septem conciliis non proponantur. Tunc Janyschev revera catholice respondit: “Doctrina haec continetur et vetere utriusque ecclesiae praxi liturgica et scriptis Patrum a Conciliis approbatorum, qui quidem sacramenta, quamvis non explicite enumerent, unumquodque eorum tamen absque dubio agnoscunt. A tribus igitur illis, quae dicta sunt, recedi nullo modo potest” [29].
Ultimo quaestio de sacramentis in novissimis conventibus Orthodoxorum et Anglicanorum Londini revixit. Commissio dogmatica, quae pro reunione Orthodoxorum et Anglicanorum in palatio de Lambeth (15-20 Oct. 1931) adlaborabat utriusque partis sententias proposuit. “Nos admittimus duo e septem sacramentis eminentem habere valorem, et quidem baptismum et divinam Eucharistiam, primum quia nos in Ecclesiam introducit, secundum quia nos unit Christo. Tamen nequaquam consideramus quinque alia sacramenta esse secundarii momenti atque ad vitam spiritualem Christianam et consequenter etiam ad salutem haud necessaria. Utraque sunt ceremoniae sacrae divinitus institutae, in quibus invisibilis gratia Christi per signa visibilia externa transmittitur”.
Anglicani e contra statuerunt: “Numerus sacramentorum neque per traditionem, neque per decisionem concilii oecumenici unquam auctoritative definitus est. Nos concedimus, duo sacramenta, baptismum et divinam Eucharistiam maiora esse aliis. Quod enim ad ea pertinet, cum Ecclesia orthodoxa orientalis termino “μυστήριον” ordinem, poenitentiam, confirmationem, matrimonium, extremam unctionem ut designet, utatur, Book of Common Prayer Ecclesiae anglicanae verbo sacramentum duo solum sacramenta nominat, baptismum et divinam Eucharistiam, quia ipsa sola signum externum habent a Christo directe impositum atque generaliter, hoc est ab universis, necessaria esse ad salutem tenentur. Fatetur tamen Ecclesia anglicana in aliis quoque ceremoniis signum externum visibile et gratiam internam spiritualem inveniri, quo sensu ipsae characterem sacramenti habere putari possunt et communiter “sacramenta” appellantur” [30].
Dum Orthodoxi tantum externe ad modum loquendi Anglicanorum se accomodaverunt, traditionalem statum conservantes, anglicani concessionem realem in doctrina de sacramentis fecerunt.
Ex parte Orthodoxorum iam prius aliqui theologi russi (uti Plato Levkin, Lebedinskij, Methodius Smirnov) protestantium modum loquendi adhibentes baptismum et eucharistiam praecipua et primaria sacramenta, quae eminentem valorem habeant, nominabant. Attamen septenarium numerum sacramentorum servaverunt.
Nihilominus errori se det, qui putet consensum Orthodoxorum quoad dogma septenarii numeri sacramentorum omnino unanimem esse. Non defuerunt enim inter Disunitos, qui supradictum dogma negaverint. Ita 1903 a. dissertatio Hieromonachi Tarasii Kurganskij “Велико-россійское и малороссійское богословіе XVI и XVII вҍковъ” cum approbatione Censurae synodalis Petropoli, in lucem prodiit. Quem tractatum Metropolita Antonius Chrapovyckij, qui ante bellum mundanum contra septenarium numerum scripserat et praesertim matrimonium e numero sacramentorum eliminare conatus erat, separato opusculo sub titulo “Переломъ въ древнерусскомъ богословіи” Varsoviae 1927 edidit. Inter alia Tarasius nu merum septenarium sacramentorum arbitrarium et artificialem a scholasticis inventum vocat. Sic ergo Tarasius ad conclusionem pervenit a mentibus Patrum omnino alienum esse septem sacramenta a ceteris secernere atque speciale momentum iis attribuere, sed potius simul cum aliis rebus, e. gr. de baptismate ac eucharistia cum iconibus, tractasse [31].
Quod vero a Tarasio falsissime concluditur, quia septem sacramenta occasione data sub variis aspectibus in diversis nexibus cum aliis veritatibus revelatis apud Patres apparent. Ita S. Joannes Damascenus contra iconoclastas pugnans de eucharistia et iconibus simul disserit. Praeprimis Tarasius scholam Kioviensem (Laurentium Zizanium et Petrum Mohilam) carpit, quod doctrinam septenarii numeri sacramentorum in theologiam russam importaverint. Praeter septem sacramenta in Ecclesia alii ritus sacri dantur, qui gratiam supernaturalem conferunt.
Praeterea Metrop. Antonius a. 1924 Catechismum edidit, in qua eandem sententiam defendit et propagat. In Catechismo numerum vero septenarium propter auctoritatem ecclesiasticam retinet, sed subito addit:
“Ceterum, quidam alii maximi momenti ritus tum apud Patres antiquos, tum in officiis liturgicis sacramentorum nomine nuncupati sunt; scilicet sanctificatio aquae in die baptismi (ὁ μέγας ἁγιασμός), orationes flexis genibus recitatae Pentecostes die; item consecratio templi, tonsura monachorum. Sed ad doctrinam pietatis, nobis operae pretium est cognoscere septem sacramenta supra nominata... Nullum productum est decretum antiquae Ecclesiae de septenario numero sacramentorum, et revera nullum exstat huiusmodi” [32].
Sed contra tam claram traditionem et apertam professionem haec oppositio protestantizans invalere nequit Sacramenta, quae orbem terrarum transformaverunt (Ps. 103,30), Ecclesiam separatam etiam conservabunt et confortabunt ad Unitatem tandem aliquando perficiendam.
[1] Relatio in Congressu Velehradensi a.e. habita
[2] I. B. Franzelin, De Eccl. Christi thes. 19. Romae 1887, p. 326. Scheeben — A. Rademacher, Die Mysterien des Christentums. Freiburg i/Br. 1912, 477 sq.
[3] Dr. L. Atzberger, Handbuch der kath. Dogmatik. Freiburg i/Br. 1901, 46.
[4] Догматическое ученіе о семи церковныхъ таинствахъ въ твореніяхъ древнҍйшихъ отцевъ и писателей церкви до Оригена включительно. Санкт-петербургъ 1877.
[5] “Намъ кажется, что только православный востокъ можетъ отнестись со всею научною строгостью къ историческимъ даннымъ, касающимся разсматриваемаго предмета, безъ ущерба для вҍры въ таинства, ничего не скрывая и не допуская очевидныхъ натяжекъ, подобно римскому западу, и въ тоже время не доходя до отверженія седмеричнаго числа таинствъ, подобно протестантамъ. Можетъ онъ это сдҍлать, благодаря началу религіозной своей жизни, — православію, которое заключаетъ въ себҍ всҍ условія для примиренія требованій вҍры съ требованіями науки”. Катанскій о. с. 8.
[6] “Возможно, напримҍрь, взглянуть на таинства и на все, что представляетъ въ себҍ христіянская Bҍpa, съ точки зрҍнія таинственности и непостижимости и освященія вообще, и тогда таинства станутъ въ рядъ со множествомъ такихъ предметовъ, съ которыми они имҍютъ мало сходнаго, кромҍ этой самой общей черты. Такимъ образомъ, въ церкви обобщеніе таинствъ до извҍстнаго времени могло быть или слишкомъ тҍсное или слишкомъ широкое. Сообразно съ тҍмъ и выраженія, прилагаемыя къ таинствамъ, μυστήριον = sacramentum, могли имҍть или слишкомь тҍсный или слишкомь широкій смыслъ, но во всякомъ случаҍ отличный отъ того, въ какомъ мы теперь употребляемъ слово таинство. А между тҍмъ въ то же самое время могли существовать въ практикҍ церковной и всҍ семь таинствъ церковныхъ и эти таинства могли быть понимаемы именно какъ таинства въ томъ значеніи, какое мы придаемъ имъ теперь”. Катанскій ор. с. 12 sq.
[7] MSL 145, 300 et MSL. 144, 898 sq.
[8] De eccles. hierarch. с. 1—7, MSG 3, 359 sq. Theod. Studita MSG. 99, 1524.
[9] Cf. M. Jugie, Theol. dogm. III, 17—19.
[10] Jugie, ib. 20.
[11] Denz-Bannwart-Umberg. n. 465.
[12] Cf. A. Theiner et F. Miklosich, Monumenta spectantia ad unionem Ecclesiarum graecae et latinae. Vindobonae 1872, 27 sq.
[13] Περὶ τῶν ζ' μυστηρίων MSG 152, 597—610.
[14] Sermo I De mundi consummatione. Opera, ed. E. Vulgaris, t. II, 198.
[15] MSG 155, 175—696.
[16] MSG 155, 177.
[17] Symeo Thessal, ib. 180.
[18] Petri Arcudii, De concordia ecclesiae occidentalis et orientalis in septem sacramentorum administratione Lutetiae Parisiorum, 1672, 6.
[19] Jugie, o. c. 23.
[20] Cf. Dr. Card. Joseph Hefele, Beiträge zur Kirchengeschichte, Archäologie und Liturgik. Tübingen 1864, 444 – 490.
[21] Scheistrate, Acta ecclesiae Orientalis contra Lutheri haeresim. Romae 1739, 151.
[22] Scheistrate, o. c. 154.
[23] Ibid. 246 sq.
[24] Ibid. 249.
[25] Concilium Hierosolymitanum 1672, Hагduin, Concilia. Venetlis 1733, t. XXI, 1714.
[26] Ibid. 1634
[27] Ern. I. Kimmel, Libri symbolici ecclesiae orientalis, Jenae 1843, 448.
[28] Ibid. 170.
[29] Cf. H. Reusch, Bericht über die am 14, 15 u. 16 September zu Bonn gehaltenen Unionskonferenzen
[30] Hiéromoine Pierre, Anglicani et Orthodoxes. Irénicon IX (1932), 159
[31] “Св. отцамъ было совершенно чуждо выдҍленіе какихъ либо священнодҍйствій изъ ряда другихъ съ усвоеніемъ имъ особаго значенія неизмҍннаго достоянія Церкви; даже о важнҍйшихъ священнодҍйствіяхъ — крещеніи и евхаристіи говорится наравнҍ съ почитаніемъ св. иконъ и съ чтеніемъ Библіи, ибо все содержимое Церковію, имҍетъ великую силу для вҍрующихъ, а ученіе о седмиричномъ числҍ таинствъ св. отцамъ чуждо”. ор. с. 169.
[32] Опытъ христіянск. правосл. Катих. Карловцы 1924, 65 et 141. ҍ



