DIRECTIONES QUAEDAM PROGRESSUM THEOLOGICUM IN ORIENTE SPECTANTES
Богослов'я
I
Theologus, qui Unionis ecclesiarum conamina in anteactis quattuor decenniis diligentius prosecutus est, subito duo laboris studia advertit: Unum, cognoscendi Orientem, eius vitam, culturam, historiam, theologiam, quarum notitia in Occidente obscurata est, nec non modo irenico differentias theologicas componendi, — et alterum Orientis christiani progressum provehendi. Quorum alterum a papa clarissimae memoriae Benedicto XV auctoritative expressum est: Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi causa. Quibus verbis Papa desiderium suum ardentissimum Orientis vivificandi atque ad pristinum statum altissimae culturae reducendi eundemque ulterius evolvendi manifestavit. Revera altissimae culturae, dictum est, cum Origenes, Athanasius, Basilius, Gregorius Naz., Gregorius Nyss., Ephremus Syrus, Chrysostomos, Cyrilli Hierosolymitanus et Alexandrinus, Damascenus, Theodorus Studita doctrinam, disciplinam, ritus orientales maxime excoluerint. [1]
Post Photii et Caerularii schisma, Oriens catholicus olim florens paullatim activitatem suam perdidit et Constantinopoli a. 1453 a Tureis capta non solum vitam ecclesiasticam non evolvere, sed ne conservare quidem in adepta altitudine potuit. Tentata Unio ecclesiarum in conciliis Lugdunensi (1274) et Florentino (1437) ad actum permanentem non est perducta. Saeculis sequentibus Ecclesiae catholicae partes nationum orientalium, ut Ucraini, Armeni, Melchitae, Maronitae, Romeni aliique, regenerationem vitae suae sperantes, uniti sunt. Quibus S.Petri successores rituum et disciplinae intactamobservationem semper permiserunt. Sic pristinum statum in Ecclesia catholica instaurare conabantur, quando Orientales et Occidentales eadem dogmata profitentes, manente dumtaxat libertate opinionum theologicarum, proprios ritus et disciplinas canonicas secuti sunt. Quoad diversitatem ritus nulla inferioritas, sed mutua, propter eadem sacramenta a Christo instituta, aestimatio viguit.
I.
At fatendum est decursu saeculorum hunc statum idealem recuperare, difficile erat. Qua de causa non solum a disunitis, sed etiam a catholicis orientalibus immo occidentalibus
observationes quaedam negativae quoad Unitorum progressum in sinu Ecclesiae catholicae
factae sunt. Quae passim sparsae, nonnumquam in Congressibus Velehradensibus prolatae, saepius Congregationibus Romanis ab episcopis communicatae, hodiernis temporibus in opere P. Cyrilli Korolevskij, “L’Uniatisme” [2] alto sono commotione flexo expressae sunt.
Iniuste procederet, qui criticis his malam voluntatem suggereret, quamvis necessarium nonn sit, ut in omnibus iis assentiatur. Nam omnes pro Unione ut tali Deo profundas gratias agunt, sed directionem, quam quandoque Orientales catholici in evolvenda vita ecclesiastica proprio marte ceperunt, acri crisi subiciunt, Quamvis Romani Pontifices, ut supra dictum est, nationibus cum unionem susciperent, ritum et disciplinam intacta promiserint et indulserint, Orientales ipsi a recto progressu postea aberraverunt. Forsitan haec crisis suavior evaderet, si auctores simul et emolumenti et commodi et utilitatis naturalis et supernaturalis, quae ceterum nemo eorum in dubium vocare ausus est, meminissent. Quonam igitur dolor hominum toto corde Ecclesiae catholicae deditorum, Orientem amantium eiusque decadentiam deplorantium, praecipue causatus est? Eo quod Orientales catholici characterem a patribus suis olim impressum atque eminentes proprietates individuantes in ritu, disciplina, vita, doctrina theologica paullatim ammittunt. Plura elementa a Latinis sibi mechanice appropriaverunt, quae cum ritu suo organice componi nequeunt Inde non Unio ecclesiarum, sed Uniatismus, hybridismus quidam vel syncretismus creatus est.
Proclivitas ad alienam traditionem et declinatio a suis traditionibus apud Orientales
catholicos pedetentim orta est. Defectus ‘eruditionis, ignorantia propriae historiae urgente magna paupertate sociali, in quae clerus orientalis ante Unionem illapsus est, in quibus et post Unionem factam diu permansit, ut praecipua causa indicatur, Accedit, quod culturam indigenama missionariis latinis, in Orientem sine praeparatione linguistica et theologica venientibus, magni aestimare non edocti sunt, cum potius omnia Orientalia iis deridenda et parvipendenda viderentur. Itaque veteri illustri traditioni eorum ut abolitae et inveteratae nova substituenda esset. [3]
Scholae hieraticae, centra culturae christianae, quam apud Graecos et Semitas tam apud orientales Slavos propter invasionem Turearum et Tatarorum destructae vigorem scientiae patristicae Alexandriae, Antiochiae, Constantinopoli procreatum, restituere iam non potuerunt. In Occidente devastata Italia scientia et generatim cultura christiana in Africa, Gallia, Scotia conservabatur, ubi foci scientiarum in variis monasteriis unitatem cum Sancta Sede retinentibusincensi sunt. Contra totus Oriens plaga invasionis et vero per plura saecula plectebatur. Ideoque et propter hanc causam Ecclesia Orientis ab unitate abrupta ipsa se nec sanare nec reformare potuit. Unio Orientis in conciliis Lugdunensi et Florentino, ut dictum est, diuturnum effectum non est consecuta et partes nationum, quae ad Unionem accesserunt, altiore scientia et arctiore disciplina non gaudebant et relative paucae fuerunt, ut vestigiis Patrum insistentes individualem vitam quoad ritum et disciplinam in sinu Ecclesiae oecumenicae agere possent. Quia maioritatem in nulla civitate constituebant, opibus necessariis non pollebant, ut extraneo influxui ex hac parte resisterent, Ex una parte a disunitis se alienare et ex altera tanto magis Ecclesiae catholicae se appropinquare voluerunt, Occidentalem culturam superiorem admirabantur et serviliter eam immitabantur. Merito P Korolevskij advertit: “Mis en contact avec Occident plus developpe, ces groupes ne pouvaint faire autre chose que de le copier servilement… Pour subsisters, ils ont du s’appuyer sur les forts, et, pour s’en faire bien voir, les imiter le plus possible.” [4]
Exemplo educatio cleri ucraini sit. Propter inopiam scholarum hieraticarum status cleri saecularis tempore Unionis deplorandus factus est, Papa Gregorius XIII (1572—85) Vilnae seminarium pro ucrainis et russicis alumnis fundavit, in quo 20 scholaribus educatio et sustentatio provisa erat. Sed quia potius Poloni in seminarium assumebantur, ecclesia graeco-catholica parvum inde emolumentum pro se traxit. Ideo a. 1615 papa Paulus V quattuor stipendia pro Ucrainis in collegio graeco S, Athanasii reservavit. Cuius fundationis gratia quidam sacerdotes et episcopi illustres in ecclesia graeco-catholica Ucrainorum provenerunt. Sed pro dolor paucissimi pro tam vastis eparchiis erant, ut eruditionem cleri ucrain proveherent, Metropolita Josephus Velaminus Rutskyj ab erudito clero prosperitatem Unionis dependere existimans, maximam curam seminario creando impendit. Anno 1626 synodum Kobrynensem convocavit et omnes episcopos ad solvendam pro seminario sustentationem obligavit. Conscius altae missionis, quam seminarium in Oriente explere debuit, studia theologica huic muneri conformavit. Ut manualia Πηγὴ γνώσεως Johannis Damasceni et Summam S. Thomae praescripsit: “Ut autem magis speciosum sit, acceptus est a nobis S. Damascenus slavonicus et leguntur quattuor libri de fide orthodoxa, in quibus non tantum controversiae omnes legi possunt, dando adnotationes ad textum, sed etiam tota Summa theologiae S. Thomae.” [5]
Initio s. XVIII 8. Congregatio de Propaganda Fide seminarium pro Ruthenis et Armenis Leopoli aperuit eiusque regimen monachis polonis Theatinis commisit. Ex tribus eparchiis Peremysliensi, Leopoliensi, Luceoriensi tantum novem alumni recipiebantur. Tempore Synodi Zamosciensis (1720) metrop. Leo Kiska in urbe Vladimir Volyniensis seminarium pro 6 alumnis fundavit. Caeteri episcopi, qui propria seminaria erigere non potuerunt, admoniti sunt, ut iuvenes aptiores ad Collegium Pontificium Leopoli situm litteris ac disciplina ecclesiastica erudiendos bonisque moribus instruendos mitterent. Simul nonnulli in universitatibus Olomoucii, Pragae, Brunsbergii studiis navabant. PP. Basilianis quoque impositum est, ut pro regularibus et saecularibus clericis studia theologica instituerent, sed munus eorum expletum non est. Quid mirum ergo, si sacerdotes ucraini ad hoc pervenerunt, ut linguam palaeoslavicam legere nesciverint et liturgiam litteris latinis sibi transcripserint. Sua sponte in memoriam verba Isaiae prophetae redeunt: “Dicetur ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras”. [6]
A. 1774. imperatrix Maria Theresa pro clero graecocatholico s. d. Barbaraeum Vindobonae creavit, in quod duodecim alumni ex eparchiis Leopoliensi et Peremysliensi recipiebantur. Sed nec ille auctus numerus seminaristarum necessitatibus fidelium ucrainorum satisfecit. Quamobrem Josephus II. a. 1783 Seminarium generale Leopoli pro graecocatholicis fundavit, quod usque ad novissima tempora ut Seminarium Metropolitanum existit et in eo anno elapso Academia Theologica ad studia theologica fovenda a Metr. Andrea Szeptyckyj errecta est.
Quaeritur nunc, quomodo rebus tam adversis. Unio usque ad XIX s. de progressu theologico cogitare potuerit. Potius sollertem curam rudimeniariae educationi cleri impendere debuit. Sacerdotes, qui in universitatibus exstraneis studia superiora peregerunt, inconscie alienam praxim in ritum et disciplinam inducebant. Praeterea occultandum non est, quod nonnumquam quam magistri tam scholares occidentales erroribus quoad Orientem infecti et praeiudiciis imbuti erant et propterea Orientales ad retinendum suum ritum et amandam propriam traditionem minime excitabant. Quos errores et hodie Papa Pius XI, occasione IV conventus Velehradensis a. 1924 scribens, prae oculis habuit: “Spes autem firma animo Nostro insidet futurum, ut sancta huiusmodi Conventus proposita valde conferant ad multa dubia et errores etiam crassiores, obliterandos, qui circa Orientis historiam et religiosam vitam in vulgus irrepserunt.” [7]
Dein catholici orientales novitate allecti sine ulla distinctione consuetudinibus, praxi, moribus occidentalibus imbuebantur, quocum simul scientia et cognitio proprii ritus oblivioni dabatur et negligebatur. [8] Et quia vita ipsa evolutionem ritus et disciplinae et doctrinae exposcebat, e thesauro occidentali ut devotiones particulares, canones, solutiones casuum pastoralium etc. sine magno studio hauriebantur. Ecclesia latina ingenuosos pastores, doctores, eximios sanctos habebat, qui necessitatibus fidelium praevenientes vitam religiosam promovebant. Orientales catholici econtra pauci et pauperes, secundum principia a patribus tradita vitam ecclesiasticam dirigere impares fuerunt. Ideo eorum mutationes generatim loquendo mere externae sunt et in optimo casu transformationes occidentalium speciminum praebent. Quae omnia ab Orientalibus catholicis eo libentius facta sunt, cum se hoc modo contra suspicionem schismatis et haereseos muniri censerent. Ritus orientales quasi minorem securitatem salutis praebere videbantur.
Sua sponte nunc dubium surgit, quod sine ira et studio sincere expediendum est, cur tot gravissimi labores et non intermissa conamina suscepta sint, ut quasi mortificata et ad acta deposita traditio orientalis resuscitaretur. Melius foret, si Ecclesia unum ritum observaret et eandem disciplinam sequeretur et hoc modo pro semper omni schismati praecaveretur. Cui proposito praxis Ecclesiae millennii patristici absolute opponitur, quando diversi ritus, quibus vita religiosa ad extra se manifestabat et efflorebat, admittebantur. Abolitis ritibus ambitus virtutis et formae Ecclesiae Christi enormiter restringeretur. Neque oblivioni mandandum est traditionem Orientalem et lingua et usu et modo vivendi proprius quam latinam ad revelationem accedere: Et ex hac causa nefas esset eam negligere etiam dato non concesso fore, ut Unio in ritu latino pari modo succederet. Quoad rationem appositam obiter inspecta historia subito patet, eam esse meram fallaciam. Non obstante uno ritu et eadem disciplina in Occidente protestantismus et haereses cognatae irrepserunt, Dein, nemo sanae mentis contenderit omnibus ordinibus religiosis in Occidente ad unum reductis fore ut tam vili pretio pax in Ecclesia figatur, Quadecausa Romani Pontifices praesertim a Leone XIII incipiendo, ecclesiam orientalem renovare conati sunt.
Apud Russos et Ucrainos eadem disceptatio sub aspectu nationalis prosperitatis posita est. Cultura ucrainica et russica maiorem gradum evolutionis adipisceretur, si ritus latinus inductus esset. Duae partes oppositae, Occidentalistarum et Byzantinistarum formatae sunt. Contra byzantinismum Pypin, Panejko, Tomasivskyj et alii pugnant, Forsitan recte dicant, si teritorium Ucrainae et Russiae ac circumstantiae historicae mutata sint. Contra culturae byzantinae Lamanskij, Th. Uspenskij, Vasilevskij, Metr, Szeptyckyj et alii favent. Respectu habito vitae religiosae ephemerides Nywa, Nova Zorja, Diło [9] articulis ex utraquae parte exaggeratis plenae sunt. In byzantinismo vel omne bonum et eximium vel omne malum, defectus auctoritatis et influxus ecclesiae in fideles, pugna subditorum cum episcopis, demagogia, ritualis rigorismus usque ad superstitionem et sic porro, reponitur. Omni studio insistendum est, ut cancer iste in vita ecclesiae orientalis exstirpetur et cadaver amoveatur Nota bene, quod sub byzantinismo non solum spiritus superbiae, quod sensu theologico saepe intelligitur, sed tota cultura orientalis damnatur. Quae dicta tam firmiter prolata sunt, acsi conflictus Ecclesiae cum guberniis, revolutiones apud populos occidentales ignota essent. Praesertim Orientalibus servilismus exprobratur, qui abominabilem traditionem quoque ecclesiasticam facit. Fugit mentem interea Occidentem iisdem vitiis iisque crassioribus liberum non fuisse. De hac re Carolus Krumbacher iam ante triginta annos obiective scripsit atque obiectionem refutavit: “Was gar den in der neueren und neuesten Tagesliteratur so mehr in Schwung gekommenen Gebrauch des Wortes byzantinisch zur Bezeichnung des gemeinen Servilismus im staatlichen Leben betrifft, so muss die unbefangene Geschichtsbetrachtung zugeben, dass, diese schlimme Eingenschaft durchaus nicht den Byzantinern eingentiimlich ist, sondern sich immer und iiberall findet wo absolute Herrscher sind. Mit dem ausserlichen Hofzeremoniell kam der innerliche Servilismus auch im Abendlande zu so grosser Verbreitung, dass das gebildete Mitteleuropa den Byzantinern duchaus ,nichts mehr vorzuwerfen hat Niemals hat der Byzantinismus in Byzanz so uppig gebluht wie an den Hofen Karls V, Philipps II, Ludwigs XIV und mancher Duodezfürsten unseres Vaterlandes. Die deutschen Hofpoeten der guten alten Zeit übertreffen an hundischer Kriecherei alles, was die mittelgriechische Literatur an verwandten Ergsüsen besitzt, und der ἥλιος βασιλεύς des Psellos hat im roi — soleil Frankreichs sein getreues Gegenstiick gefunden. In Wahrheit ist Byzanz weniger absolutistisch ais sein Ruf, Trotz aller Zentralisation der Staatsgewalt in der heiligen Person des Kaisers durfte sich der byzantinische Hof niemals jene grenzlose Korruption und Verschwendung erlauben, die im. 18. Jht in Frankreich und in gehorsamer Nachäffung desberiihmten Musters in so manchen deutschen Kleinstaaten wucherte.” [10]
Excessus et errores singulorum, qui forsitan de byzantino ritu vel cultura opuscula autarticulos confecerunt, byzantinis crimini dantur. Quae laudatus C. Krumbacher de criticis
litteraturae bysantinae scripsit, eadem plus minusve ad generale iudicium adversariorum Orientis applicari possunt: “Keine Iitterarische Kritik ruht auf einem so geringen Masse tatsächlicher und selbsterworbener Kentniss, ais die iiblichen Verdikte über das byzantinische Schriftum. Trotzdem lauten die Urteile meist hart und exklusiv; denn die Halbwissenschaft ist in Lob und Tadel stets kühner und massloser ais die gewissenhafte Forschung. Es gibt in der Wissenschaft kein Monopol, aber einige Ausrüstung darf von jedem verlangt werden, der ein dornenvolles und dunkles Gebiet mit Nutzen durchwandern will. Wieviel gegen diese Forderung auf byzantinischen Boden gesündigt worden ist, muss man oft mit schwerer Unlust erfahren.” [11]
S. Pont. Pius XI in allocutione ad academicos 9. Januarii 1927 relationem cum Orientalibus inculcans respectum apud Occidentales pro iis expresse expetebat. [12]
Immo propter schisma funestissimum non omnia bona fidei et culturae intellectualis ac materialis per XV saecula acquisita in globo damnari nec etiam vilipendi possunt. Apud protestantes quoque omnia abominatione digna non sunt, sed nonnulla a catholicis merito ac serio perpenduntur.
II.
Patefactis et dispersis praeiudiciis contra traditionem Orientalem, ulterius quarendum est: Num evolutio in ritu et vita religiosa Orientis admitti potest. Saepissime legitur et auribus colligitur orientales christianos tam obduratos et tenaces in suo statu esse, ut omnem progressum a priori excludant. Quae insinuatio veritati minime respondet. Orientales revera ritum, qui eo venerabilior, quo vetustior est, magni faciunt. Nihilominus servata reverentia ritus vita religiosa et doctrina promotionis capax est. Aevo patristico Oriens immensum progressum fecit et evolutionem suam in vita et arte propter invasionem hostium non perfecit. Omne igitur studium applicandum est, ut ulterius secundum principia a Patribus delineata et posita promoveatur. Quod Hybridismo obicitur, non contra sanam evolutionem vertitur, sed quia principia et spiritum traditionis neglexit et propter hanc causam progressum ecclesiasticum in Oriente non naturalem, sed artificialem et mere externum reddidit. Neque sic dicti byzantinistae vel orientalistae depo* situm traditionis intacte servandum esse contendunt, sed maxime inculcant, ne tali commixtione syncretica idem potius depravetur, quam augeatur et promoveatur: “Cela ne veut pas dire, en verba P. Korolevskij, qu'il ne soit pas nécessaire de procéder a une saine évolution liturgique et ascetique. ...Ce qu'il faut conserver à tout prix, c'est l'esprit du rite oriental.” [13] Ad talem autem progressum sec. spiritum orientalem adlaborandum profunda et exacta scientia traditionis eclesiasticae omni respectu exigitur. Previae investigationes praemittendae sunt, si ad veterem praxim revertitur vel eadem perficitur. Quam ob rem in “purificatione” cautissime procedendum est et propositionibus ,etiam P. Korolevskij, non statim annuendum est. A priore presumendum est aliquot saecula vitae Unitorum omnino infertilia manere non potuisse, quod et nonnulla revera pretiosa, ut missa recitata, baptismus per ablutionem et alia introducta docent. Quod et Patris Korolevskij animadversioni noa est omnino subtractum, si et ipse concedit: “Il ne s'agit nullement de supprimer toutes les particularités vraiment anciennes du rite de Kiev, tresor de la nation ucrainienne, si jalouse de ses traditions”. [14]
Nam iure merito una natio orientalis usus eclesiasticos post aevum patristicum ab alia introductos haud facile sine necesitate assumptura videtur esse. Graeci quoque, qui exemplar conservandi puritatem ritus ponuntur, quaedam v. gr. vestimenta, vi facti a Turcis assumere coacti sunt. Ideo menti alte imprimendum est, quod solum tunc aedificium superstrui potest, cum fundamenta exacte cognita sunt.
Praeterea in renovanda traditione orientali non eo modo procedendum est, acsi diversitas et separatio ex professo quaererentur. Mutuus nexus et respectus fovendus est. Exemplo sint verba S. Augustini, qui de S. Chrysostomo, quem Julianus Eclanensis ut testem pelagianismi citat, magna cum reverentia scribit atque iam tunc posibilitatem dissensus inter theologos clare ostendit: “Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Joannes, de Baptismate parvulorum eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coëpiscopis suis maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem, unde nun agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta”. [15]
Conscientia et spiritus unitatis, qui omnia ad unum Salvatorem convertit, cum occidentales tum orientales theologos ab excessu praeservabit. In scholis theologicis latinis auctores invicem se acriter impugnant, sed limites catholicitatis transgredi eos non licet. Nobilis aemulatio ab Ecclesia semper admittitur, immo necessaria est, quo magis in veritates revelatas inspiciatur vitaque christiana excolatur ac perficiatur. Quod aliquando, pace dixerim, Patribus SS. Jesu salse imputatur, ad maiorem Dei gloriam sed per me, vel Gallis, gesta Dei per Franchos, haud parvo honori iisdem est. Ne abhorreatur ab omni, quod est latinum, cum Occidentales plura in doctrina et disciplina a Patribus orientalibus deprompserint.
Quibus praemissis nunc de singulis disciplinis theologiae orientalis quaedam dicenda sunt. In theologia dogmatica exigentiae et proprietates Orientalium consideranda sunt.
Testimonia patristica, definitiones conciliorum eorumque influxus in ulteriorem evolutionem theologicam, sententiae et opiniones diligentius perpendendae sunt. Opera quoque disunitorum byzantinorum aliorumque correctis corrigendis respicienda sunt, quia nonnulla nova protulerunt. [16]
Haereses protestantium et disceptationes dogmaticae latinae, theologum orientalem minus occupant, attamen ab eo omnino non sunt praetereundae, cum nexum cum doctrina Orientis separati habeant et insignem influxum in eum exercuerint. Quod factum est praesertim propterea, quia disuniti in universitatibus protestanticis studiis operam dabant. Qui cum fructu studiis dogmaticis orientalibus navare cupit, prius generalem catholicam dogmaticam solide cognoscat, ne in labyrintho haeresium et opinionum, quod pro dolor iam toties factum est, pessum eat et tenuitates conceptuum dogmaticorum orientalium, ut Ecclesia ut corpus Christi mysticum, conceptus SS. Trinitatis, explicatio unionis hypostaticae S. Cyrilli Alexandrini a S. Thoma assumpta, testimonia liturgica quoad mediationem gratiarum B. Virginis et sic porro, rite advertat.
Quoad theologiam moralem partes de legibus naturalibus et divinis sec. manualia latina sequendae sunt. Difficultates a theologis disunitis positae quoad iuridismum moralem respiciendae sunt. Praecepta ecclesiastica, praxis administrandi sacramenta et generatim theologia pastoralis propter specificas differentias (festa, ieiunia) modo proprio tractanda sunt. Qui campus a theologis orientalibus ignoratur et incultus iacet, ita affirmare quosdam audiatur ethicam christianam orientalem non existere.
Ius canonicum sec. canones orientales redigi debere, per se patet. Nam Leo XIII, ordinavit, ut non solum ritus, sed etiam disciplina Orientalis renovaretur et observaretur. Praeparata editio codicis iuris canonici orientalis a S. Congregatione pro Ecclesia orientali laborem faciliorem reddat.
Doctrina ascetica in scriptis Patrum orientalium praecipue S. Basilii Magni et S. Theodori Studitae continetur. Abundantem materiam hagiographiae praebent, quae ceterum et pro moralistis et historicis magni momenti sunt et investigationem expectant. Hoc fatendum est in educatione cleri in seminariis et in monasteriis catholicis rituum orientalium ad tradenda puncta meditationis, exhortationes, exercitia spiritualia manualia latina inservire. Opuscula ad ritus orientales applicata desunt nec versiones operum asceticorum orientalium tentantur. [17]
In oppositione ad asceticam, quae de obligationibus, virtutibus, peccatis, vitiis agit, scientia mystica immediatum spiritualem nexum hominis cum Deo prosequitur. Eadem in maiorem medio aevo gradum evolutionis quam ascetica in Oriente evecta est. Opera Ps. Dionysii Areopagitae mysticae christianorum orientalium impulsum dederunt et S. Maximus Confessor eandem a neoplatonismo purificavit et in dogmatica fundavit. Opera medii aevi mystica, quamvis cum iisdem coetaneis occidentalibus comparationem teneant, nihilominus in Oriente minime nota sunt. [18]
In homiletica et arte rhetorica Oriens opera classica produxit et tam numerosa, ut copiositate ceteras partes scientiae theologicae superent. Synodus Trullana (692) episcopis obligationem praedicandi expresse imposuit atque praecepit, ut in homiliis patrum potius vestigia sequerentur ,quam suam eloquentiam exhiberent. Cum ergo eorum opera prae latinis non sub uno respectu excellant, digna sunt, quae Orientalibus exempla ulterioris evolutionis praebeant. [19]
Historici byzantini et orientales (Procopius, Petrus Patricius et a.) eruditione occidentales superant. Classica methodo graeca ducti facta sub aspectu ecclesiastico, politico, psychologico eximie descripserunt atque opera revera praeclara ediderunt. [20] Necesse est, ut historia Ecclesiae orientalis componatur, et ex hac parte historia Eclesiae catholicae suppleatur.
In studiis biblicis ab Orientalibus opera occidentalia propria quoque litteratura adhibita studiose legenda sunt. Dolendum est, quod Orientales studiis biblicis diligentiorem operam non dabant, cum propter scientiam linguarum minore cum labore easdem conclusiones obtinuissent.
Quae philosophia m spectant, nihil impedit, quominus scholastica tradatur. Pater enim et fundator philosophiae scholasticae Aristoteles est. S. Johannes Damascenus eius philosophiam in theologiam introduxit et occidentalibus scholasticis in evolvenda philosophia viam paravit. [21] Simul et philosophia platonica cum fructu evolvi potest. Eadem enim in Occidente plures fautores (schola Hertling) nacta est et in Oriente s. XI. et tempore Concilii Florentini operibus Pselli et Joannis Itali atque immortalis Bessarionis floruit. Quae a P. Benedicto XV. ocasione creationis Academiae philosophicae Coloniensis de philosophia generaliter dicta, a philosophis orientalibus etiam prae oculis tenenda sunt: Profecto nihil esse potest salubrius aut opportunius quam ut Instituta verae scientiae id est philosophiae condantur, ubi non modo solida atque tuta tradatur doctrina, sed etiam ea omnia dilucide explicentur, quae pertinent ad supremas veri et boni rationes, ut quaestiones variae aeque solvantur, quae sint perpetua vice exoriturae. [22]
Dogmata fidei eadem sunt, sed explicationes et argumenta eorum pluria et diversa esse possunt. Terminologia patrum orientalium conservanda est, attamen latina, quatenus dogmata ipsa exprimuntur (transsubstantiatio ,primatus iurisdictionis etc.) communis maneat, ne confusio excitetur. Ceterum magna differentia non exstat, nam terminologia aristotelica a Leontio Byzantino introducta in orientali theologia recepta est. Quae et ideo praeferenda est, quia dogmata (trinitatis, christologiae, sacramentorum) ea securius exprimuntur. Evolutio theologiae orientalis sine dubio traditioni suae inniti debet. Sed qui propterea progressum factum theologiae occidentalis despiceret, magnum damnum prosperitati suae inferret. Sententiae excultae, conceptus praecisius expressi, methodus paedagogica et scientifica, novae disciplinae archeologiae, palaeographiae, historicae criticae in Occidente vigentes, in subsidium vocari debent, si verus progressus desideratur.
Theologi orientales caveant, ne ab omni influxu alieno hermetice se claudant. Ex hac parte theologia byzantina per excessum peccabat. Ignorantia operum S. Augustini theologiae orientali valde nocuit. S. XIV. quidem in graecam linguam traducta expectatum influxum propter polemicum temporis fervorem non exhibuerunt. Nam in traditione eo modo, ut omnis labor individualis respuatur, haerere perniciosum est. Quamquam S. Joannes Damascenus in capite operis sui posuit: ἐρῶ τοι γαροῦν ἐμον οὐδέν, tamen inter omnes constat, eum multa ac nova in theologia protulisse.
Quoad linguam in praelectionibus et scriptis sequendam, desideria quaedam expressa sunt. Certe auctores opera in linguis vulgaribus conficere possunt, sicut theologiae hodie mos est. Sed tamen a scientia linguae latinae et graecae nullus theologus absistat. Tot opera theologica latino et graeco idiomate conscripta sunt, ut theologus eorum impotens, dimidia parte scientiae theologicae se privet. Una e causis separationis ecclesiarum ignorantia linguae latinae in Oriente et graecae in Occidente erat. Experientia historica theologi edocti commissa vitia ne repetant: Saltem una lingua communicativa latina admittenda est.
Contactus theologiae cum vita orientalium praeprimis servandus est, quia hoc maxime prodest, ut character scientiae orientalis recuperetur. Tunc productio scientifica novum vigorem accipit et fertilitatem suam auget. Unoquoque saeculo theologia specifico colore lucet, quia diversis exigentiis et difficultatibus solvendis a vita positis consulit et incumbit. Propter quam causam theologia hodierna in Oriente identica cum eadem in medio aevo esse non potest. Quae olim valde actualia erant, hodie mentione historica tantum digna sunt. Theologus in veritates divinas non solum speculative inquirit, sed vitam dirigit problemata theoretica et practica, quae tempore moventur, solvit et approbat vel reprobat. Nam ad quid omnis actio unionistica prodesset, si scientificus labor, in quo ipsa posita est, quiesceret. Nuper theologus germanus P. Joan Chr. Schulte O. M. Cap. de munere theologiae catholicae nostris temporibus disserens, notatu dignum dictum edidit: “Wir organisieren entschieden zuviel und arbeiten geistig viel zu wenig.” [23] In paraphrasi orientali hoc significat: Nos multa philosophamur, sed paucissima organizamus.
Pessimo errori se daret, qui laborem theologicum in Oriente ab ovo et crudo incipiendum esse putaret. Plurima ab Occidentalibus in theologica scientia Orientalium facta sunt. Superest, ut praeprimis haec omnia in systema redigantur et ad vitam applicentur et dein ulterius provehantur. Nam investigationes singulares super theologiam orientalem ab Occidentalibus institute, mere theoreticae et sine nexu cum actuali vita manserunt. Orientales contra, uti expositum est, in seminariis latinis educati, scientia necessaria carebant, ut traditionem suam continuarent. Quae igitur reparanda sunt. Practerea eruditio Orientalium imperfecta erat et ad summum ad gradum doctoratus prosequebatur. Ad studia profundiora in Institulo Orientali aut sub directione cuiusdam docti magistri instituenda vel tempus vel voluntas defuerunt. Semieruditi ad admiranda aliena opera et ritum et disciplinam pervenerunt, sed ad eorum analysim et crisim et applicationem originalem in ritu proprio instituendam impares erant. Personae capaciores saepe saepius occupationibus administra. tivis sibi impositis vel dignitatibus allecti a labore scientifico destiterunt. Dein nexus inter theologiae magistros orientales non fovebatur, ut inter se de laboribus scientificis distribuendis consilia conferrent.
Cui malo nunc creatione universitatis theologicae pro Orientalibus curandum et providendum est. Certe tristitia cor nostrum replet, quod pro tanto numero catholicorum orientalium in toto orbe terrarum per tot saecula ne una quidem facutas theologica creata est. Quod eo tristius hodiernis tempolribus apparet, cum vita universitatum catholicarum in variis civitatibus splendeat et ab omnibus ordinibus occidentalibus scientifica traditio renovetur. Meo modesto iudicio puto, Romae erectionem Orientalium universitatis, quae professores et studiosos amplectatur, et Graeco-catholicae Academiae Leopoli iam organisatae facultatem gradum theologiae conferrend a S. Sede exoptandam esse. Quod facile fieri potest, quia Pontificium Institutum Orientale sufficientem viam paravit. Impedito progressu theologico in Oriente ita accelerato passu idem progressus sec. principia traditionis orientalis promoveretur et oratio Papae Benedicti XV. adimpleretur: Domine, qui diversas gentes in confessione Tui Nominis adunasti, Te. pro christianis in Oriente populis deprecamur. Eminentioris partis memores quam in Tua Ecclesia tenuerunt, supplices Te rogamus, ut eandem Tua inspiratione iterum exoptent, ad formandum unum nobiscum ovile sub uno eodemque pastore. Da, ut nobiscum illi suorum sanctorum Doctorum doctrinis imbuantur, qui et nostri Patres in fide sunt. Litt. ap. de die 25. Apr. 1916, AAS. VIII. (1916), 137.
[1] Quae praelectio in Conventu pro Studiis Orientalibus, Pragae, 14. Augusti 1929 habita est.
[2] Irénikon N-os 5-6. Prieuré d'Amays/Meuse 1927.
[3] Місія на Сході, як завважували многі в Римі, вимагає иншого підготування, як місія в прочих частях світа. Розходиться о зєдинення народів, які мають свою питому, стару христіянську культуру, яку треба пізнати і полюбити. Було і є невторопним прогріхом іґнорувати і випирати її, насаджуючи на її міоце хочби і висшу та однак незнану і чужу духови тих народів. — о. Др. Й. Сліпий, Шляхом обнови. Львів, 1928, 80.
Eadem confer apud P. Korolevskij: En contact avec de tres vieilles chrétientés dépositaires de la plus antique tradition de l'Eglise, ils les ont traitées comme des masses paiennes chez lesquelles tout était à faire. L'Uniatisme, 11.
[4] Ibid. 13 sq.
[5] Metrop. Andr. Szeptyckyj — Archiv. d. S. C. de prop. F. II. vol. 337, fol. 237. Ucr. Mus. nat. Leop. Nr. 16121/17.
[6] Is. 29, 12.
[7] Acta IV Congressus Velehradensis a. 1924. Olomoucii 1925, 7.
[8] Vid. Нашъ обрядь и облатиненіе его, Львовъ 1913, 15.
[9] An. 1928.
[10] K. Krumbacher, Geschichte der byz. Litteratur. München 1897, 2, 23.
[11] Ibid. p. 22, 28. De influxu Byzantil in culturam Occidentis sequentia quoque in memoriam revocanda sunt: “Die Germanen konnten eben, das sah er (Karl der Grosse) mit klarem Blicke, von der tausendjährigen Kultur von Byzantion, die ihnen nicht fremder war, als die römische, von der sie schon so viel in sich aufgesaugt, nur lernen. Karl und seine Nachfolger traten mit Konstantinopolis in Verbindung, das fränkische Kriegswesen lehnte sich an das byzantinische an... Von Byzantion aus strömte ein reicher wissenschaftlicher, künstlerischer, kommerzieller und politischer Geist auf den Westen aus, mochte auch oft genug die Absonderung der griechischen Kirche von der römischen hindernd dazwischentreten. Von Byzantion ging teilweise der belebende Hauch aus, der die Wissenschaften des klassischen Altertums zu neuer Blüte emporrief, die künstlerischen und kunstgewerblichen Erzeugnisse des griechischen Reiches fanden in Westeuropa Eingang und Absatz, die italienischen und katalonischen Gallionen ankerten in den blauen Wellen des Bosporus an den blühenden Gestaden des güldenen Hornes”. William Fischer, Ein Wort über den Byzantinismus. Ztschft für Geschichte u. Politik, Stuttgart, 1888, 991.
[12] Quam orationem “Civiltà cattolica” 1921, vol 1, 259 sequente modo refert: “Ma per questo alto intento riunione dei gruppi separati dalla vera Chiesa è indispensabile che ogni ombra di pregiudizio venga dalle due parti dissipata; il che non averrà se non con la reciproca conoscenza. Che se molti di tali pregiudizi ed equivoci si ripetono e si tramandano tra i fratelli separati dell'Oriente, talvolta anche ai cattolici manca «il giusto apprezzamento dei fratelli separati, manca talvolta la pietà fraterna perchè manca la conoscenza» di quanto resta di prezioso in quei «frantumi dell'antica verità cattolica». E come «i massi staccati da una roccia aurifera sono auriferi pur essi» parimente «le venerabili cristianità orientali conservano una tale veneranda santità di cose, che meritano non solo tutto il rispetto, ma anche tutta la simpatia»”. Cf. Osservatore Romano 10/1 1927.
[13] L'Uniatisme, 58 Cf. p. 49: “A coup sûr, il ne s'agit pas de retourner au dixième siècle. Les offices sont trop longs: on les abrégera, mais en se maintenant dans l'esprit du rite. La discipline est trop lâche: on la fortifiera, mais sans aller jusqu'à une centralisation excessive, antitraditionelle et impossible. La sainte communion n'est plus pratiquée parce que le mode de l'administrer est antihygiénique et “degoûtant” — le mot a été prononcé —: on modifiera ce rite, sans renoncer pour cella aux deux especes.” Similiter in opusculo “Нашъ одрядъ и облатиненіе его” arguitur “Но на дҍлҍ не большая то живучесть, если она не производитъ почти ничего самобытнаго, оригинальнаго, а лишъ обмежается перениманіемъ чужихъ готовыхъ формъ, или въ лучшемъ случаҍ передҍлкою тҍхъ формъ на восточное подобіе... А еслиби дҍйствительно въ чемъ то перемҍна показалась пожеланною, а мы нашлись бы сейчасъ неспособными самостоятельно двинуть дҍло и повести его впередъ, такъ ужь, можеть быть, и тогда лучше будетъ пока что занять выжидательное или по словамъ другихъ закостенҍлое становище, доколҍ Провидҍніе не сошлетъ намъ лучшія времена, которыя произведуть намъ людей способныхъ двинуть наше дҍло обрядное впередъ на пути дҍйствительнаго собственнаго, а не заимствованнаго прогресса.” р. 17 sq.
[14] L'Uniatisme, 63.
[15] MSL 44, 655.
[16] Versatus in hac materia A. Ehrhard ad rem scribit: “Bei dem wesentlich traditionellen Charakter der byzantinischen Theologie kann es nicht wunder nehmen, dass innere Entwickelungsstadien in ihrer Geschichte seit dem 9. Jht wohl nicht in Wegfall kommen, aber äusserlich wenig hervortreten und ohne tiefgehende Detailstudien nicht festgestellt werden können. Von Grund aus verkehrt ist es aber, sie in völlige Erstarrung verfallen zu lassen... Sodann fehlt es in keinem Jahrhundert an Anregungen und neuen Einflüssen, die, wenn auch konsequent und mit bewusster Tendenz abgewiesen, doch nicht ohne Einwirkung auf die Theologie blieben. Gerade die Theologie besitzt in Byzanz Vertreter, die jeder Litteratur zum Stolz gereichen könnten.” Byzant. Litteratur 41 sq.
[17] A gr.-cath. Academia Theologica Leopoli plena editio versionis ucrainicae operum asceticorum S. Basilii M., a Metr. Andr. Szeptyckyi facta, novissime parata est.
[18] Exemplum vita Simeonis Novi Theologi novissime edita praebet: “Un grand mystique byzantin.” Vie de Syméon le Nouveau Théologien (949 - 1022) par Nicétas Stéthatos. Texte grec inédit publié avec une introduction et notes critiques par le P. Iréneé Hausherr S. J. et traduction francaise en collaboration avec le P. Gabriel Horn S. J. Roma 1928. Pontif. Institutum Orientale No 45.
[19] “Im grossen und ganzen übertrifft die byzantinische geistliche Beredsamkeit die Predigtliteratur des abendländischen Mittelalters vermöge ihres engen Zusammenhanges mit der griechischen Klassizität und infolge der natürlichen Rednergabe der Griechen.” Ehrhard op. c. 162.
[20] Wie unbeholfen und wie barbarisch erscheinen die Abendländer in der Komposition, in der psychologischen Charakteristik, in Verständnis politischer Absichten und Taten! Die byzantinischen Historiker haben sich niemals bei der trockenen Aufzählung von Ereignissen, bei der Verfertigung nutzbarer Handbücher zur Belehrung über vergangene Zeiten beruhigt. In ihnen blieb stets die Ueberzeugung lebendig, dass ein Geschichtswerk eine geschlossene, wohlüberlegte und sorgfältig durchgearbeitete Kunstschöpfung, nicht ein zur hausbackenen Unterweisung dienender Bilderbogen, sondern ein die Jahrhunderte überdauerndes Gemälde sein müsse. Krumbacher, op. c. 227.
[21] Cf. J Slipyj — De valore S. Thomae Aquinatis pro Unione, Acta IV Congressus Velehradensis 1924. Olomoucii, 1925, 254 sqq.
[22] Acta A. S. 1921, 423.
[23] Dringliche Gegenwartsaufgabe der katholischen Fachtheologie. Theologie u. Glaube 1929, 422.



