top of page

DE CULTU SS. CYRILLI ET METHODII IN UCRAINA

Історія
I

Cultus S. Cyrilli subito post eius piam mortem a. 869. Romae incepit. In „Vita Pannonica" enim Apostolorum Slavorum corpus Cyrilli in ecclesia S. Clementis depositum esse narratur atque super hoc miracula facta esse asseritur. Qua de causa Romani christifideles sepulcrum Cyrilli visitabant et die nocteque candelabra et cereas accendebant [1]. Bibliothecarius Anastasius Cyrillum „virum magnae sanctitatis" in prooemio ad res in Constantinopolitana synodo tractandas (869—870) et in epistola ad episc. Gaudericum (875—879) „virum magnum et apostolice vitae" exemplar vocat.Fama sanctitatis eius ab ecclesia S. Clementis in terras Slavorum, ubi Apostoli fidem predicaverant, pertransit ibique cultus eius de die in diem crescebat. Sanctitas vitae, opera in honorem Dei peracta, merita pro populis Slavis litteraria, gratitudo pro lumine fidei christianae sparso, ad honorem ei tribuendum Slavos impellebant et excitabant. Post mortem Methodii a. 885. ambo fratres propter fraternitatem et opus iunctim peractum s. XI. colebantur. In Menologio evangelico Assemani (s: XI.) 6. Aprilis mors venerabilis Methodi commemoratur. Item in „Vita Clementis" (s. XI.) Methodius sanctus vocatur.

Primi discipuli Apostolorum toti id agebant, ut memoriam eorum apud posteros confirmarent. Quod revera e scriptis eorum s. XI. et X. apparet. Cantica ecclesiastica et officia, quae in honorem primorum Apostolorum conficiebant, cultum eorum sanctum promovebant. Ita monachus Chrabrus (s. X.) testatur, omnes doctos eius temporis optime novisse S-os Cyrillum et Methodium litterarum inventores et librorum sacrorum traductores fuisse. Immo Joannes translator operum S. Joannis Damasceni in linguam slavicam et postea exarcha Bulgarorum notum facit plurima de vita et gestis Cyrilli et Methodii audivisse.

Praeterea, quia Cyrillus et Methodius ut sancti venerabantur, discipuli eorum investigationem in vitam eorum et gesta instituere eamque scriptis tradere coacti erant. Quo tempore etiam officia liturgica in honorem sanctorum, ut troparion, ikos, totus canon in matutino etc. composita sunt. Festum Cyrilli in menologio 14. Februarii et Methodii 6. Aprilis celebratur.

At a. 907. civitas Moraviensis Svatopluci destructa est. Ideo cultus Apostolorum continuari non potuit. Simul devastata a Normanis ecclesia S. Clementis Romae a. 1084 inceptus cultus interruptus est. Sed nihilominus semen venerationis in aliis terris Slavorum sparsum non extirpatum est, sed immo uberius evolvebatur.

In officiis IX. et X. ss. solus Cyrillus sanctus celebratur, quia frater eius Methodius (mortuus 885. a.) coetui sanctorum in Ecclesia Slavorum atque etiam in Occidente, praecipue propter pugnam Latinorum in Moravia nondum addictus est. Quod factum est demum X. et XI. ss., ut ex menologio Vaticano (Assemani s. XI.) sub die 6. Aprilis liquet [2]. Officium 6. Aprilis, diei mortis Methodii in honorem amborum fratrum compositum est. Commemoratio Cyrilli 14. Februarii cum fratre Methodio non iungitur, quia adhuc vivente Archiepiscopo Methodio officium Cyrilli ortum esse videtur, vel quia auctor forte duo separata officia pro duobus festis conscripsit.Econtra Methodius cum Cyrillo semper venerabatur, quia fratri suo Sancto adiungebatur. Decursu temporis nomen Cyrilli die 6. Aprilis disparet et festum Methodii eodem die proprium officium nactum est.

Cultus S. Apostolorum a Slavis meridionalibus in Ucraina simul cum libris liturgicis translatus est. lam in primis saeculis ambos Apostolos in Ucraina cultos veneratos esse, ab episcopo Philareto [3] et A. [4] ut certum affirmatur. In menologis Evangeliorum Ostromiroviensis [5] et Typographensis [6] (bibl. Moscoviae) atque in aliis menaeis Xi. s. festum S. Cyrilli 14. Februarii et Methodii 6. Aprilis celebratur. Libri liturgici s. XI.—XIII. canonem matutini officii et alia sticharia continent. Praeterea Menaea amplificata(Чети-Минеі) XII.— XIII. s. Vitam Pannonicam exhibent ita, ut plenum officium in honorem Apostolorum in Ucraina inveniretur.

In canticis, synaxariis, lectionibus aliisque officiis liturgicis usque ad XIII. S. sanctitas vitae et gesta Cyrilli et Methodii laudibus efferuntur. Ita S. Cyrillum sophiam — sapientiam uti sociam vitae(„OTZ ПЕЛЕНZ ПРИЛЕЖНО ПРЬМѫДРОСТЬ СЕБҍ "СЕСТРѫСТКOРZ") іт a prima iuventute sibi elegisse cultores magnifaciunt. Adventus e Thessalonica Constantinopolim cum migratione Abrahae comparatur. Cyrillus ut discipulus apud Photium et Leonem studia peregit et postea in doctrinam de Verbo divino profundius investigavit eandemque ut fundamentum fidei posuit.

Item disputatio cum patriarcha Joanne iconoclasta narratur.Missio ad Chazaros, qui ab Hebraeis et Saracenis seducebantur, laudatur, quia Apostoli verum lumen fidei iis adtulerunt. S. Cyrillus et Methodius cum S. Paulo comparantur, quoniam terram Slavorum per pedes peragraverint et Christi fidem praedicaverint. Novum Paulum apparuisse, qui mundum ad Deum converteret. Vita solitaria Methodii, dein opera apostolica in Pannonia et Moravia, persecutio a hostibus et alia extolluntur [7]. Aliqui (ut Voronov) putabant, officia palaeoslavica translata esse e textu graeco. Sed vix credibile hoc est, quia Cyrillus et Methodius a Byzantinis graecis non venerabantur. Verum est, troparia, sticharia aliaque textum graecum redolere, nam ad modum graeci officii aliorum sanctorum componebantur.

In panegyricis, eulogiis, lestionibus, chronicis Cyrillus et Methodius apostoli Slavorum nominantur et laudantur, nam ab iis Slavi litteras et versionem S. Scripturae acceperunt. Ipsi igne fidei verae paganorum et haereticorum doctrinam delevereunt atque vitam suam pro fide ponere parati erant. ter Romanum, benigna susceptio a papa Adriano, consecratio et catera longius et latius describuntur.

At mirum est, quod cultus, qui tam uberio officio ornatus erat, saeculo XIV. et sequentibus e libris liturgicis disparet et notitiae de ambobus Sanctis rariores fiunt. Tantum in prologis et menaeis amplificatis (Чети-Минеі sub 14. Febr. et 11. Maii) descriptio vitae conservatur. Qualis ergo est huius mutationis ratio? Est quaestio obscurissima et ideo responsum ad eam non facile patet. Disuniti episcopi Sergius et Demetrius [8] officium Apostolorum in libris liturgicis ideo disparuisse putant, quia s. XIV. typicon Hierosolymitanum, in quo officium S. Cyrilli et Methodii non reperitur, e vita ecclesiastica Ucrainae Typicon Studiticum prius usitatum exterminaverit. Proptere et cultum primorum Apostolorum slavorum neglectum esse videtur. Aliam hypothesim Petrov proponit. Quod officium doctorum sanctorum iam ante revisionem typici paulatim e quibusdam libris liturgicis s. XIV. evanuerit, in aliis autem menologis, quamvis paucis, conservatum sit alia huius ratio esse desideratur. Petrov typicon aliquod s. XIV, in quo die 14. Februarii Cyrillus commemoratur, et Typographense typicon (etiam s. XIV.), in quo et (14. Febr.) Cyrilli et (6. Aprilis) Methodii mentio fit, adducit. Ergo non omnino officium extinctum est. Usque ad s. XIV. typica et libri liturgici ad varias redactiones pertinent et demum decursus. XIV. ad unum modum redacta sunt. Secundum Petrov hoc factum est vel selectione in vita ecclesiastica practice stabiliti offici sanctorum, vel praevalentia alicuius typici tunc divulgatissimi. Duplex videtur posse distingui typicon, romano-studiticum et athono-studiticum. Quod ultimum officiis in honorem S. Cyrilli et S. Methodii carebat et a. 1072. in monasterio S. Theodosii Pecerensi introductum est. A quo anno typicon athono-studiticum Kioviae et in tota Ucraina et Russia septentrionali praevalere incepit atque alia typica, quae officia Sanctorum nostrorum habebant, paulatim extrudit. Praesertim typicon romano-studiticum, quod sub influxu ecclesiae occidentalis redactum est, ab hoc tempore disparet. Ad quam familiam Menologium Ostromiroviensis Evangelii pertinet, in quo et officium S. Cyrilli et Methodii continetur.

Tandem s. XIV. typicon Hierosolymitanum introductum est, in quo, uti notum est, officium nostrum non legitur. Nihilominus Typicon Hierosolymitanum, quod in redactione serbica erat acceptatum, accomodationem ad ecclesiam Ucrainae exigebat. Quadecausa quidam sancti proprii conservabantur et nihil mirum, quod in typicis XV.-XVII. saec. sub 14. Februarii commemoratio Cyrilli fit et troparion e vetere officio relictum est. Ita in Horologio Cracoviae 1491. a. edito, Horologio Horażdensi (Горажди 1529. a.), Menologio Kioviensi generali (обща) 1628. a., evangelio Metrop. Leopoliensi a Sloska edito (1644.) die 14. Februarii S. Cyrillus commemoratur.

Novam difficultatem in cultu Sanctorum Typicon Moscoviense,a. 1682. impressum sec. libros graecos confectum, ponit. In eo enim 50 sancti una cum S. Cyrillo omissi erant, quia in graeco typico non reperiebantur. Sed neque hoc modo cultus omnino in Ucraina suppressus est.

Apud orthodoxos cultus Sanctorum s. XIX. occasione millenii translationis Evangelii in linguam slavicam a. 1863. celebrati revixit.Tunc a Synodo dirigente Petropolitana dies 11. Maii ut festum S. Cyrilli et Methodii instituta est. A. 1885. millenium mortis S. Methodii celebrabatur et denuo ab eadem Synodo officia in honorem Sanctorum persolvenda et celebranda praecepta sunt. Tunc et officium novum compositum est.

Ultimo bene notandum est, quod incrementum vitae nationalis apud Ucrainos disunitos Confraternitati (1840—46), quae nomen Sanctorum prae se ferebat (Кирило-Методієвське братство)debetur Apud Unitos S. Josaphat martyr († 1623) ad SS. Cyrillum et Methodium uti magistros et testes Unionis provocat. Eorum iter Romam ut testimonium agnitionis primatus adducit [9].

A. 1880. 30. Sept. papa Leo XIll. encyclica „Grande munus" Cyrillum et Methodium ut Sanctos totius Ecclesiae catholicae pronuntiavit et diem 5. Julii ut festum eorum instituit. Pater Isidorus Dolnyckyj officium novum in honorem Apostolorum conscripsit, quod a. 1881. editum est. Cultus SS. Cyrilli et Methodii apud Ucrainos unitos revera reviruit et Synodus Leopolitana 1891. etiam cultum eorum fovendum inculcavit [10].

Imagines et iconae Sanctorum s. IX. usque XVI. vix reperiuntur. In Manuali iconographiae technicae (Podlinniki) s. XVI. modus depingendi s. Apostolos Slavorum indicatur: S. Cyrillum ut senem cum barba S. Basilii vel S. Nicolai representandum esse [11]. Ita in Novhorodensi indice Sanctorum s. XVl., Branoviensi s. XVII., Jaroslavensi s. XVII., Chochlovskyi s. XVII., Palechiviensi s. XVIII. idem modus reperitur. Sed traditio haec posterioris aetatis est, quia Cyrillus non erat episcopus et 42. a. vitae defunctus est.

Publicationes variae, scripta, imagines, dissertationes numero-sissimae, ephemerides mensiles s. XIX, et currentis [12], confraternitates in honorem eorum fundatae nomen Sanctorum Ucrainis notum, carum, amabile atque sanctum fecerunt.

Quae opera catholica et acatholica ad quaestionem spectent:

I. 1) Ісідоръ Дольницкій, Типікъ церкве руско-католіческія.Львовъ 1899.

2) Univ.-prof. Dr. Franz Grivec, Die heiligen Slavenapostel Cyrillus und Methodius. Olmütz-Mainz 1928, pg. 148-153.

3) Nicolaus Nilles S. J., Kalendarium manuale utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis. Tomus I. Oeniponte 1896.

4) Dr. Jos. Vašica, De momento SS. Cyrilli et Methodii pro unitate ecclesiae restituenda. Acta V conventus Velehradensis a. 1927, p. 75-87.

II. 1) Кирилло-мефодієвскій Сборникъ въ память о совершившемся тисящелҍтіи славянской письменности и христіянства въ Россіи. Изданный М, Погодинымъ. Москва 1865.

2) Петро Лавров, Кирило та Методій в давньо-словянському письменстві. Київ 1928.

3) Проф. І ван Огієнко, Костянтин і Мефодій, їх життя та діяльність. Історично-літературна монографія, частина ІІ. Варшава 1928, ст. 190—198, 340-359.

4) А. Петровъ, Чествованіє свв. славянскихъ апостоловь Кирилла и Меθодія въ древне-русской церкве. Христіянское чтеніє 1893, III, 526-547.

[1] „Римляне болҍ приложишася святыни єго и чести и написавше ікону єго надъ гробомъ єго, начаша свҍщи надъ нимъ возжигати день и нощъ, хваляще Бога, прославляющаго тако славящия єго". Петровь, Чествованіє, р. 526.

[2] „И память о успениҍ прҍодобьнааго отьца нашего Методія архиеп-па вишняія Моравьи, брата прҍподобнааго Курила философа". Cf. Петровъ, ор. с., 530.

[3] Чт. въ Общ. истор. и древн. 1847, кн. 7, стр. 34.

[4] 1 bi d., 534.

[5] Преподобнаго отца нашего Константина философа, нареченаго въ чрьньчьство именемъ Курила (14. Febr. fol. 265 ed. Vostokov 1843).

[6] Память отца Методія архіеп-а моравска. Ягичъ, Вопросъ о Кир. и Мет. въ слав. филологіи. Спб. 1885. С. Петровъ, р. 533.

[7] Officium primum editum est a A. В. Горскій іп Кирилло-Методієвскій Сборникъ, р. 285-296.

[8] Мҍсяцесловъ святыхъ всек русскою церковью и мҍстно чтимыхъ III, 296. Петровъ, р. 535.

[9] О. Др. Йосиф Сліпий, Богословське образування і письменська творчість св. Йосафата Кунцевича. Праці Богосл. Наук. Тов. т. 1, 243.

[10] Чинности і рішення руського провінціяльного Собора в Галичині 1891. Львів 1896, 140.

[11] Confer. Огієнко II, р. 356.

[12] Кирил и Методій, письмо мҍсячне для народа. Ярославъ 1886, видав o. K. Селецкій.

Йосиф Сліпий - герб
ПАТРІАРХ ЙОСИФ СЛІПИЙ

Сайт створений виключно для поширення спадщини Йосифа Сліпого.

Він не має комерційної мети та не спрямований на отримання прибутку.

bottom of page